Tours, AD Indre-et-Loire, H 316 n° 1
Numéro1484
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1064(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche390 mm
Hauteur à droite400 mm
Largeur en haut325 mm
Largeur en bas328 mm
AuteurTedasius, seigneur de LA ROCHE
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Tedasium de Rupibus hanc quae subsequitur conventionem, nobiscum fecisse cognoscant.
l.3 Una etenim die antequam in Hierusalem moveretur, ad Majus venit Monasterium, unacum
l.4 filiis suis Sulione videlicet atque Rodulfo, in presentia domni Alberti abbatis cȩterorumque
l.5 seniorum ejusdem loci, et quia venditionem quam Beroardus miles quidam suus nobis
l.6 fecerat, totum scilicet integre beneficium quod ab ipso tenere videbatur sancto Martino vendi-
l.7-derat ipse auctorizavit faventibus eisdem filiis suis, dedit ei domnus abba centum solidos,
l.8 et equam unam precii quadraginta quoque solidorum, et uni ex hisdem filiis solidos IIIIor alteri vero
l.9 III ad sellas equorum emendas. Ut autem auctoritas hȩc stabilis in perpetuum firmaque per-
l.10-maneat, Tedasius ipse donum a se factum memoratis annuendum tradidit filiis
l.11 et ut ipsi super altare sancti Martini illud imponerent, sua jussione curavit.
l.12 Nomina vero testium tam ipsorum qui secum ex equitibus suis advenerant, quam ex nostris
l.13 famulis qui ad eandem auctoritatem audiendam et videndam producti fuerunt, ordine certo, subter inserere studuimus. [colonne1] Lodoisus. Guicherius de Avantiniaco. Bernardus Brocea. [colonne2] Richardus major. Rotbertus major. Hamelinus major. Rainaldus major. [colonne3] Otbertus cellararius. Otbertus camerarius. Hildebertus quoquus. Guarinus uterque quoquus. [colonne4] Guarinus clericus. Gausmerus clericus.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1484 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1484»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1484/. Date de mise à jour : 29/03/12.