Tours, AD Indre-et-Loire, H 315 n° 1

<< < / > >>

Numéro1483

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1100(fiabilité :étude diplomatique)

LieuMarmoutier(lat :in capitulo Majoris Monasterii)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche321   mm

Hauteur à droite315   mm

Largeur en haut212   mm

Largeur en bas209   mm

AuteurGausbert, chanoine  de  CASTRI NOVI, et Ingelardus fils d'Arnoul

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Gausbert, chanoine de Saint-Martin, et Ingelard vendent aux moines de Marmoutier huit arpents de terre à Fresne.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus Gausbertum canonicum sancti Martini Castri Novi, et Ingelardum filium Arnulfi
l.2 vendidisse nobis VIIIto arpennos terrȩ qui sunt apud Fraxinum, liberos et quietos ab omni calumnia,
l.3 excepto auctoramento comitis Fulconis, quod ipsi nos quesivimus et habuimus. Convenientia autem
l.4 fuit, ut cum terra illa mensuraretur, si aliquid ultra prenominatos VIIIto arpennos inveniretur,
l.5 pro tali precio concederent nobis habere illud reliquum, quali vendiderant nobis tantundem
l.6 jamdictorum VIIIto arpenorum, et ut non justitiet nos idem Gausbertus nec per ipsum alius, pro hac cen-
l.7-siva terra, nisi pro censu tantum. Census vero est IIIIor denarii pro unoquoque arpenno, qui reddetur
l.8 Gausberto vel cui ipse jusserit ad festivitatem omnium sanctorum. Si vero tunc inde negligens fuerit
l.9 monachus qui debet solvere censum illum, usque ad octavas praedicti festi reddet illum plane
l.10 sine lege. Factum est hoc in capitulo Majoris Monasterii, audientibus et videntibus istis: [colonne1] Alexandro de Rupibus. Bernardo Bloio. Gaufredo de Arquiniaco. [colonne2] Odone cellarario. Giraldo coquo. Ingelbaldo de Ponte. [colonne3] Gausberto de Poli. Nihardo coquo.
l.11 Postea idem Gausbertus atque Ingelardus, acceptis alter XIIcim solidos, alter totidem denariis in eodem capitulo
l.12 supradictum relaxaverunt censum, ad singulos denarios de singulis arpennis, testibus plurimis,
l.13 sed paucis eorum hic annotatis: Odone cellarario, Ledaldo hospitalario, Rainerio hospitalario, Gerardo de Capella,
l.14 Vaslino nepote domni Arnulfi cementarii.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1483 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1483»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1483/. Date de mise à jour : 29/03/12.