Tours, AD Indre-et-Loire, H 306 n° 2
Numéro1479
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date07/08/1067(fiabilité :texte)
LieuChaumont-sur-Loire(lat :apud castellum Calvi Montis)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche755 mm
Hauteur à droite753 mm
Largeur en haut444 mm
Largeur en bas443 mm
AuteurRobert le Bourguignon, seigneur de SABLE, et Havise son épouse
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ecclesiam sancti Macuti cum ceteris omnibus ȩcclesiis ejusdem castri pertinentibus ad predictam ecclesiam canonicalem, ita ut quando aliquis de cano-
l.3-nicis morietur aut monachus fiet, veniant paulatim prebende eorum in potestatem monachorum, donec ablatis illis quatuor canonicis
l.4 quatuor pro eis monachos abbas Majoris Monasterii ibidem constituat. Dedimus quoque supradictis monachis unam mediaturam terrȩ
l.5 cum pratis quȩ ad illam pertinent, et exampliationes bosci de Boeria quae erant meȩ propriȩ. Dedimus etiam illis terram ad burgum
l.6 faciendum solutam et quietam sine ullis consuetudinibus preter has quas hic memoramus. In die mercati mei quamcumque rem
l.7 vendiderit homo monachorum sive in burgo illorum sive in meo mercato preter panem et vinum et carnem mortuam,
l.8 dabit michi inde theloneum. De pane autem vel de vino vel carne mortua si vendiderit ea domi suȩ, nichil habebo.
l.9 Si mercator cursorius fecerit venditionem aut emptionem in burgo monachorum cum homine illorum, habebo ego theloneum de
l.10 mercatore, illi vero de homine suo nisi in die mercati. Sed si ille mercator fecerit michi aliquam injuriam vel de ipso theloneo
l.11 de quacumque re, non tamen repetam eum in burgo eorum nec faciam ei quicquam molestiȩ dum in eo manebit. Similiter si homo
l.12 monachorum fecerit qualecumque forisfactum cuilibet homini, faciet ille homo clamorem inde ad prepositum monachorum.
l.13 Qui si noluerit inde rectum facere, veniet ille ad monachum. Per quem si non potuerit rectum consequi, referetur causa
l.14 ad me. Quod si nec ego potuero impetrare a monacho ut de homine suo rectum faciat, non tamen faciam ullam vim consistenti
l.15 in burgo monachorum aut in aliqua re illorum. Extra autem si invenero injuriosum, conpellam eum stare ad justitiam.
l.16 Si vero aliquis homo qui non sit mercator cursorius vendiderit aliquid aut emerit in burgo monachorum aliis diebus preter
l.17 diem mercati, dabit illis teloneum non michi. Dedimus quoque supradictis monachis in Losdunensi ecclesiam de Anglario et omnia
l.18 que ego propria habebam pertinentia ad illam ecclesiam. Et quod alius habet in ipsa ecclesia si aliquo modo vel dono vel precio
l.19 potuerint adquirere, concedimus nos et filii nostri. Dedimus etiam illis sex arpennos vineȩ sitos in Losdunensi, et decimum
l.20 denarium, et decimum porcum pastuagii de Brionensi. Et preter hec, pastionem ad quingentos porcos in perpetuum.
l.21 Hanc elemosinam fecimus ego et uxor mea pro animabus nostris et pro anima comitis Gaufredi, et pro animabus parentum nostrorum,
l.22 et filiorum nostrorum ac filiarum, et pro anima Gaufredi fratris Hazuisȩ uxoris meȩ,et pro animabus fratrum meorum Hainrici et Guidonis.
l.23 Et ut hec elemosyna pro qua perpetuam quȩrimus mercedem, ipsa quoque perpetua et inviolabilis permaneret, fecimus eam confir-
l.24-mari auctoritate Philippi regis Francorum dum esset ipse rex in obsidione castelli Calvi Montis, et Balduini cognati ipsius regis, filii
l.25 Balduini comitis Flandriȩ, et comitis Gausfredi de cujus casamento erat, et uxoris ejus nomine JULITTAE, et fratris ejus Fulconis.
l.26 Testes de auctoramento regis Bartholomeus archiepiscopus Turonensis, Gausfridus episcopus Parisiacensis, Adhericus episcopus Aurelianensis, Ivo episcopus Sagiensis,
l.27 Baldricus equilibrator regis, Ingenulfus magister pincerna, Radulfus dapifer, Walerannus camerarius, Fulco filius Gervisi, et Gervisus frater ejus,
l.28 Rotbertus Gifart, Petrus cancellarius subscripsit, Eustachius firmavit capellanus, Gausfridus capellanus similiter firmavit.
l.29 SIGNUM GAUSFREDI COMITIS ANDECAVENSIS [croix]. SIGNUM PHILIPPI REGIS [croix]. SIGNUM BALDUINI COMITIS FLANDRIȩ [croix].
l.30 SIGNUM [monogramme] PHILIPPI GLORIOSISSIMI REGIS [chrisme] [amen].
l.31 DATA VII IDUUM AUGUSTARUM ANNO VIII, PHILIPPI GLORIOSISSIMI REGIS. ACTUM APUD CASTELLUM CALVI MONTIS. IN DEI NOMINE FELICITER.
l.32 EUSTACHIUS NOTARIUS AD VICEM BALDUINI RECOGNOVIT ET [SUBSCRIPSIT] [ruche], AMHN [Amen] INDICTIONE V,
l.33 anno ab incarnatione Domini millesimo LXVII.
Bibliographie
PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 100-103, n° 34.
LAURAIN (E.), Cartulaire manceau de Marmoutier, 2 vol., Laval, 1911-1940, t. 2, p. 59-63, n° 134.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1479 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1479»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1479/. Date de mise à jour : 29/03/12.