Chaumont, AD Haute-Marne, G 2 n° 4
Numéro144
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date15/01/887(fiabilité :édition)
LieuSélestat(lat :Scletistat palacio)
DiocèseLangres
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche400 mm
Largeur en bas430 mm
AuteurEmpereur Charles III le Gros
BénéficiaireOtbert, prévôt de LANGRES
Regeste
Texte
l.2 exercemus consuetudinem, verum etiam eorum animos nostris utilitatibus reddimus promtiores. Nos ergo morem sequentes praedecessorum nostrorum regum scilicet atque imperatorum, intervenientibus optimatibus atque fidelibus
l.3 nostris [libuit] celsitudini nostrae tam ex Milonis quam et ex Anscarii comitum honoribus illis volentibus atque consentientibus quendam fidelem nostrum Otbertum nomine de quibusdam rebus et mancipiis proprietatis nostrae mune-
l.4-rare atque sublimare. Quae siquidem res sunt sitae in comitatu Lingonico et in villa quae Burgo dicitur colonica videlicet dimidia et in comitatu Oscarensi villa quae Fiscinis nuncupatur ex jamdicti comitis
l.5 Anscarii honoribus mansus unus cum vineis et mancipiis utriusque sexus. Has siquidem praenominatas res et mancipia cum terris pratis vineis omnique earum integritate perpetualiter in jus
l.6 proprium ad haben[dum] supranominato Otberto ecclesiae Lingonensis praeposito per hoc auctoritatis nostrae praeceptum concedimus et perdonamus ac de nostro jure in jus et dominationem illius sollempni
l.7 more transferi[mus], ea videlicet conditione ut quicquid ab hodierno die et deinceps ex supradictis rebus et mancipiis facere voluerit, libero in faciendum potiatur arbitrio, quemadmodum
l.8 ex reliquis suae proprietatis rebus et mancipiis agendum deliberavit. Et ut haec nostrae permissionis confirmatio pleniorem per futura tempora firmitatis vigorem in Dei nomine obtinere valeat,
l.9 manu propria subter firmantes anuli nostri inpressione subter jussimus adsignari.
l.10 [chrisme] SIGNUM [monogramme] KAROLI PIISSIMI IMPERATORIS AUGUSTI.
l.11 AMALBERTUS NOTARIUS AD VICEM LIUTHVUARDI ARCHICANCELLARII RECOGNOVIT ET [ruche_notes_tironiennes] [Domnus imperator fieri jussit hoc praeceptum] [sceau].
l.12 Datum XVIII kalendas februarii, anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi DCCCLXXXVII, indictione IIII, anno vero domni Karoli imperatoris in Gallia imperantis II. Actum Scletistat palacio. Feliciter. Amen.
Bibliographie
SICKEL (Theodor von), Diplome des 8, 9 und 10 Jahrhundert, in Forschungen zur deutschen Geschichte, t. 9 (1869), p. 403-434, p. 422, n° 14.
ROSEROT (Alphonse), Diplômes carolingiens originaux des archives de la Haute-Marne, in Bulletin de la Société des Sciences historiques et naturelles de l'Yonne, 47 (1893), p. 503-539, p. 524-525, n° 14.
KEHR (P.), Die Urkunden Karls III., Berlin, 1937 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 2), p. 250-251, n° 155.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 7, pl. 10 (fac-similé).
BAUTIER (Robert-Henri), Les diplômes royaux carolingiens pour l'église de Langres et l'origine des droits comtaux de l'évêque, in Cahiers Haut-Marnais, 167(1986), p. 145-177, p. 162.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°144 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°144»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte144/. Date de mise à jour : 29/03/12.