Tours, AD Indre-et-Loire, H 75
Numéro1420
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date16/06/837(fiabilité :texte)
LieuThionville(lat :Teodonis villa palatio regio)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche540 mm
Hauteur à droite565 mm
Largeur en haut585 mm
Largeur en bas580 mm
AuteurEmpereur Louis le Pieux
BénéficiaireAbbaye de CORMERY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 reliquisse noscuntur, consulimus et eas pia sollicitudine et imperiali providentia procuramus ad aemolumentum animae nostrae vel ad aeternam beatitudinem capessendam hoc procul dulbio pertinere confidimus.
l.3 Idcirco notum fieri volumus Deo dispensante successoribus nostris rectoribusque atque agentibus monasterii Sancti Martini patronis nostri ubi ipse pretiosissimus Christi confessor corpore requiescit praesentibus et futuris, quia divino tacti amore conplacuit
l.4 celsitudini nostrae quandam villam juris ejusdem monasterii vocabulo Cusciacus ad cellam Sancti Pauli quae rustico nomine Cormaricus dicitur, quam Itherius quondam abbas ejusdem monasterii in propriis rebus novo opere construxit atque memorato monasterio
l.5 delegavit ob utilitates ejusdem cellae, et necessitates monachorum inibi Deo famulantium copiosus fulciendas [per] nostrae auctoritatis praeceptum tradere atque ut in ejus jure perpetuo consistat per eandem auctoritatem delegare, cum omnibus ad se
l.6 pertinentibus videlicet domibus ceterisque edificiis, terris, vineis, silvis, pratis, campis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cultis locis et incultis, mobilibus rebus et inmobilibus, ac seipsas moventibus mancipiis utriusque sexus et etatis, totum et ad
l.7 integrum vel in exquisitum quantumcumque ad eam praesenti tempore juste et legaliter pertinere cognoscitur ac per hoc libuit celsitudini nostrae memoratam munificentiae nostrae liberalitatem imperiali auctoritate firmare et regali sanctione sollemniter roborare.
l.8 Proinde hos nostrae majestatis apices fieri atque Audacro qui nunc idem monasterii regere dinoscitur successoribusque ejus patribus videlicet ejusdem cellae dare decrevimus per quos sanccimus atque omnimodis precipimus ut memorata villa cum sui integri-
l.9-tate abhinc in futurum in jure et dominatione memoratae cellae monachorumque inibi Deo per successiones famulantium consistat et quicquid publicis vel privatis obsequiis abbatibus rectoribusque memorati monasterii Sancti Martini inpendere debuit, totum ad jus et
l.10 profectum praefate cellae persolvat quam in honore beati Pauli dicatam esse diximus quatenus fabrice ejusdem monachorumque inibi usibus Deo famulantium deserviat atque in augmentis proficiat et ejusdem beati apostoli Christi gloriosis interventionibus nobis
l.11 divina propiciatio gloriosus c[.....]. Et ut haec nostrae delegationis auctoritas perpetuis temporibus [...?...]at, de anulo nostro subter eam jussimus sigillare.
l.12 [chrisme] [notes_tironiennes] HIRMINMARIS NOTARIUS ADVICEM HUGONIS RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.13 Data XVI kalendas julii, anno Christo propitio XXIIII, imperii domni Hludovuici piissimi augusti, indictione XV. Actum Teodonis Villa palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 14, Instr, col. 25-26.
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 623.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 49 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1420 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1420»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1420/. Date de mise à jour : 29/03/12.