Tours, AD Indre-et-Loire, H 24 n° 24
Numéro1411
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1109(fiabilité :étude diplomatique)
LieuLe Lude(lat :in castro quod dicitur Lusdo)
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche155 mm
Hauteur à droite184 mm
Largeur en haut405 mm
Largeur en bas396 mm
AuteurChevalier Isembard
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PIERRE de BOURGUEIL
Regeste
Texte
l.2 ut ad suam imaginem et similitudinem plasmaret ita mirabiliter cum non esset condidit et post perditum misericorditer
l.3 reformavit. Oportet itaque ut qui sua misericordia nos post lapsum redemit et tot bona nobis contulit et ad culmen honoris erexit
l.4 ita ut super hominibus potestatem habentes cum tamen illorum simus uniformes ut de rebus sive hominibus ad nostrum regimen pertinentes illi decimam
l.5 offeramus in sanctis locis in quibus adoratur Deus ipse verus seu venerantur sanctorum pignora, ut ipse tribuat nobis aeternam gloriam. Igitur ego ISEMBARDUS miles
l.6 pro remedio anime meȩ accepto a vicecomite Roscelino homine Gauzberto nomine illum tribuo in monasterio sancti Petri Burguliensis mona-
l.7-chisque ibi degentibus cum omni fructu, id est matre sorore vel fratribus [et] omni parentela acceptis IIIbus libris denariorum ea ratione ut si aliquan-
l.8-do ab eis fugerint ego repetam eos in quocumque loco fuerint et reddam monachis. SIGNUM Roscelini vicecomitis. S. Rodulfi filii ejus.
l.9 S. Isembardi. S. Odilonis. S. Ursonis. S. Warini militis. S. Isembardi et fili ejus. S. Landrici Mal Clavot. S. Ainrici. S. Othgerii. S. Radulfi.
l.10 S. Fulradi. S. Fulcherii vicarii. S. Walcherii Bloiot. S. Frammerici. S. Bernardi Brittonis. S. Rotberti ostelarii qui vinum miscuit eidem Isembardo et aliis.
l.11 Firmata hȩc, quando Gauzfredus comes venit de imperatore Rome, tempore quo regnabat Fulco nepos Gauzfredi Martelli. Firmaverunt hanc ipsam
l.12 donationem in castro quod dicitur Lusdo filius Hucberti Campanei Gauzfredus, sororque illius Ersendis et maritus ejus Fulco, multis
l.13 audientibus. S. Radulfi Grandis. S. Seinfredi. S. Gerardi senescaldi. S. Warini vigerii. S. Mainardi Francisci.
l.14 S. Hugo Lavarcinensis. S. Goffredus Barbariso. S. Wlfrini corvisarii. S. Paul[ini cl]erici.
l.15 S. [...]aldi Bodini. S. Ermenaudi Broterii. s. Rainelmi Corti. S. Grossi Arcelini.
l.16 [croix].
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1411 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1411»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1411/. Date de mise à jour : 29/03/12.