Poitiers, AD Vienne, C 11 n° 167
Numéro1394
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date09/1140(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurGuillaume et Guibelin son frère - Guillaume de CHITRE - MALO VADO
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 peccatorum suorum, et pro anima patris sui atque matris et fratrum, necnon et uxorum eorum P. et A. ceterorumque
l.3 parentum suorum, et ut anniversarium illorum semper in aecclesia sancti JUNIANI, singulis annis feria V que est in
l.4 capite jejuniorum agatur, donaverunt Deo et beatȩ Mariȩ et beato JUNIANO, atque G. abbati et monachis terram de Chaban-
l.5-nas, et famulum procuratorem ipsius terre, ita ut sicut ab ipsis procuracionem illam habebat, ita de cetero ab abbate Sancti
l.6 JUNIANI teneat et habeat, concedentibus P. conjuge Willelmi, et filio Guibelini Willelmo. Dereliquerunt eciam Guibelinus et frater
l.7 suus Willelmus famulos silvȩ que dicitur Bornel forestarios. Dereliquerunt eciam caballum quem requirebant pro hominio quod abbati jure
l.8 se facturos ȩssȩ dicebant. Dimiserunt quoque quod in terra pro anima fratris illorum Airaldi sancto JUNIANO apud Condatum donata require-
l.9-bant, ita ut nichil in ea ulterius per violenciam ȩxigere presumant, et non solum ista quȩ diximus, verum ȩciam omnes querimonias
l.10 quas adversus abbatem, et monachos pro domo facienda, et pro terra de Bosloel et pro cunctis aliis rebus habere videbantur; omnimodo coram legitimis
l.11 testibus in generali capitulo finierunt atque dimiserunt: S. Martini de Castro Achardo. S. Maingo Gundoi. S. Constantini Bernart.
l.12 S. Johannis Fruschebosc. S. Petri Aleelmi.
l.13 Longe autem postea Willelmus de Malo Vado, querendo occasiones adversus monachos Sancti Juniani, voluit contradicere donum quod pater
l.14 suus Guibelinus, et avunculus suus, Willelmus fecerant, et ipsemet concesserat, predatus est in helemosina quam supradictus pater et avunculus fece-
l.15-rant apud Condatum, unde ipse et totum castrum Vivione in ȩxcomunicacione fuerunt, donec Radulfo abbati Nobiliacensi predam placitavit, et
l.16 omnia suorum antecessorum supradicta dona concessit, coram legitimis testibus. S. Ugonis Celle. S. Tetbaudi Bucca. S. Gerald Gauterii. S. Calonis Rufi.
l.17 S. Arnaldi, juvenis. S. Petri Fortis. S. Willelmi Aimerici. S. Constantini Bavier. S. Isemberti Cellȩ. S. Petri de Lavernia S. Aimerici Rubert.
l.18 S. Willelmi de Rochamel. S. Petri Bruni. S. Johannis Gorgial. S. Guibelini [croix]. S. Guillelmi filii ejus de Malovado [croix].
l.19 S. Willelmi [croix].
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), n° 172.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1394 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1394»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1394/. Date de mise à jour : 29/03/12.