Chaumont, AD Haute-Marne, G 1 n° 9

<< < / > >>

Numéro139

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date20/05/885(fiabilité :édition)

LieuGranges(lat :Granias villa)

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche420   mm

Largeur en bas510   mm

AuteurEmpereur Charles III le Gros

BénéficiaireDodo

Regeste

Charles le Gros, empereur, donne à son fidèle Dodon deux manses situés à Montigny-sur-Aube.

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen, amen] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI FIDELIUM NOSTRORUM PETITIONIBUS AUREM MANSUETUDINIS NOSTRAE ACCOMODAMUS, EORUM ANIMOS NOSTRIS UTILITATIBUS REDDIMUS
l.2 promtiores. Nos ergo morem sequentes praedecessorum nostrorum regum atque imperatorum, libuit celsitudini nostrae quendam fidelem nostrum Dodonem nomine, intervenientibus atque deprecantibus fidelibus nostris Anscherico videlicet vocato episcopo et Rodulfo
l.3 comite atque Pipino, de quibusdam rebus proprietatis nostrae et mancipiis munerare atque sublimare. Quae siquidem res sunt sitae in comitatu Latiscensi villa Montiniaco super fluvium Albae mansa indominicata II, et est unus mansus
l.4 ex fisco qui Geurellas dicitur et alter ex fisco qui Vitriacus nuncupatur, et aspiciunt ad ipsa duo mansa mancipia videlicet XXX. Has siquidem supranominatas res et mancipia cum omni sua integritate perpetualiter in jus pro-
l.5-prium ad habendum supranominato Dodoni fideli nostro concedimus ac de jure nostro in jus et dominationem illius sollempni more transferimus, eo videlicet modo ut quicquid ab hodierno die et deinceps ex supradictis rebus et mancipiis
l.6 facere voluerit, libero in faciendum potiatur arbitrio, quemadmodum ex reliquis proprietatis suae rebus et mancipiis agendum deliberavit. Ut autem hujus nostrae donationis atque permissionis auctoritas pleniorem obtineat
l.7 in Dei nomine firmitatis vigorem, manu propria subter firmantes anuli nostri inpressione subter jussimus sigillari.
l.8 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI ET SERENISSIMI SEMPER AUGUSTI [sceau].
l.9 AMALBERTUS CANCELLARIUS AD VICEM LIUTVUARTI ARCHICANCELLARII RECOGNOVI ET [ruche].
l.10 Data XIII kalendas [junii], anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi DCCCLXXXV, indictione IIII, anno imperii Karoli imperatoris in Italia regnantis V, in orientali Frantia IIII, in Gallia I. Actum Granias villa. In Dei nomine.

Bibliographie

SICKEL (Theodor von), Diplome des 8, 9 und 10 Jahrhundert, in Forschungen zur deutschen Geschichte, t. 9 (1869), p. 403-434, p. 415, n° 10.

ROSEROT (Alphonse), Diplômes carolingiens originaux des archives de la Haute-Marne, in Bulletin de la Société des Sciences historiques et naturelles de l'Yonne, 47 (1893), p. 503-539, p. 518-519, n° 9.

KEHR (P.), Die Urkunden Karls III., Berlin, 1937 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 2), p. 183-185, n° 116.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 7, pl. 1 (fac-similé).

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°139 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°139»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte139/. Date de mise à jour : 29/03/12.