Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 35

<< < / > >>

Numéro1375

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1120(fiabilité :édition)

LieuPoitiers(lat :in aula episcopi Pictaviensis)

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche140   mm

Largeur en bas240   mm

AuteurGuillaume IX, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERNEUF

Regeste

Guillaume [IX], duc d'Aquitaine, précise quelles sont les coutumes qu'il avait concédées à l'abbaye de Montierneuf dans les villae de Migné et de Paché, ainsi que dans les domaines que les moines avaient acquis d'Étienne de Migné et de ses fils.

Fac-similé

Texte

l.1 In Christi nomine, ego Willelmus, dux Aquitaniȩ, notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod monachi Novi
l.2 Monasterii quod est constructum in honore beate Marie, et sanctorum apostolorum Johannis et Andree, deprecati sunt me
l.3 ut concederem eis consuetudines quas habebam apud Magnecum. Quod et feci. Concessi autem eis omnes consu-
l.4-etudines, vel quicquid habebam ego aut servientes mei, per me habebant apud villam Magnecum, et ad
l.5 Pachiacum, et in toto feovo Stephani de Magniaco, quod prefati monachi me volente et conce-
l.6-dente dudum adquisierant a predicto Stephano seu a filiis ejus. Hujus doni testes sunt: Alo Papot monachus,
l.7 Willelmus capellanus, Symon de Talniaco miles, Radulfus de Crevacor, Marinus prepositus Pictavȩ
l.8 Fulco Martini. Tales vero sunt consuetudines: exercitus, calvacheia, et bianium. Talleia in homi-
l.9-nibus quantum capere voluerint; leges, bella et [sacramenta] ex quo in curia monasterii ventum fuisset,
l.10 comitis et servientibus sibi erat. Si victus [ab...uisset], sexaginta solidos in victo habebat.
l.11 Dominationem talem serviens comitis in homines [habebat], ut nullus pro serviente Stephani sine jussione
l.12 avocatus, movere se a facie ejus auderet. Si aliquis se clamaret, justiciam faciebat cliens comitis
l.13 si prius clamatum clienti Stephani fuisset. Omne furtum clientibus comitis erat. Consuetudinem
l.14 manducandi in hominibus si aliquis vetasset prandium, gatgium dabat, ab unoquoque homine, mestivam
l.15 sextarium frumenti singulis annis. Si quis intraret noviter balliam, accipiebat a singulis hominibus secundum quod
l.16 poterat quisque dare, II solidos, vel III, aut IIII. Helquinus autem qui preerat ballie tempore quo comes istas con-
l.17-suetudines Novo Monasterio dedit, easdem consuetudines sicut hic scripte sunt, scribere fecit. Eodem tempore
l.18 prepositus erat, Petrus de Magnac mediȩ terre unius, et Aimericus Rainaldus dimidie terre alterius, et Aimarus Rufus, et uxor
l.19 Aimerici Airant filiique sui juzites erant. Homines predictam terram habitantes predicto tempore hii sunt: Arnaldus Aucher, Hugo Coster,
l.20 Bertrannus, Stephanus Magniaci, Gosfridus de Pachec, Girardus Bozer, Bernardus Audrant et frater ejus, Airaldus Groles et frater ejus
l.21 Ingelaidis et filius ejus Johannes, uxor Gunberti et Magnens.

Bibliographie

VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 96-97, n° 62.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1375 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1375»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1375/. Date de mise à jour : 29/03/12.