Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 33

<< < / > >>

Numéro1366

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date24/05/1119(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche310   mm

Largeur en bas350   mm

AuteurGuillaume Ier, évêque  de  POITIERS

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERNEUF

Regeste

Guillaume, évêque de Poitiers, sur la recommandation du pape Calixte II, confirme à Marc, abbé de Montierneuf, la concession de l'église de Migné.

Texte

l.1 Quoniam hominum et vita brevis est, labilisque memoria, quae memoratu digna videbantur gesta custodiae
l.2 credere litterarum decrevit antiquitas. Nos igitur hunc morem approbantes, cartae monimentis commi-
l.3-simus id quod in longum et sciri et credi volumus, ut et exemplo posterorum vita informetur;
l.4 et quod catholicae factum est, nemo maliciosorum, cupiditatis face succensus, perturbare
l.5 presumat. Ego itaque Willelmus, divina ordinante providentia Pictaviensis aecclesiae episcopus,
l.6 notum fieri volo tam presentibus quam futuris, quoniam pro remedio animae meae dono
l.7 et concedo fratri Marcherio abbati Novi Monasterii successoribusque ejus abbatibus
l. catholicis atque fratribus inibi Deo devote [servientibus] decimam integre in perpetuum pos-
l.9-sidendam de Magnech, quod situm est [...flu]mem Ausantia, non longe ab ur-
l.10-be Pictavis. Concedo etiam partem ejusdem curtis quae de nostro feodo est, quam
l.11 ipsi aliquandiu possederant, et quicquid in ea legitime adquirere poterunt.
l.12 Ad episcopalem enim curam novimus pertinere, ut religiosos caenobitas et doctrina infor-
l.13-met; et possessionibus in tantum sustentet, ne nimia Marthae sollicitudo Mariae im-
l.14-pediat contemplationem. Juxta canonicam autem institutionem, decimas ad mensas
l.15 episcoporum pertinere decretum est et pauperum sustentationem et, quia haec suprascripta de-
l.16-cima de nostro feodo esse cognoscitur, predictis fratribus pro Deo spiritu pauperibus, dono ha-
l.17-bendamque confirmo. Si quis autem hoc donum nostrum, canonicorum nostrorum assensu firmatum,
l.18 diabolica suggestione perturbare voluerit, eum anathematis vinculo nisi secundo ter-
l.19-ciove ammonitus destiterit, innodamus. Ut autem haec carta tenorem videatur habere
l.20 firmiorem, eam sigilli nostri impressione munimus, et eos qui huic dono presentes af-
l.21-fuerunt, scripto subnotamus. Ego Gillelmus Pictavensis episcopus subscripsi.
l.22 [croix] S. Aimerici decani. [croix] S. Willelmi archidiaconi. S. Hylarii capicerii. S. Johannis Mischini. S. Rainaldi succentoris. S. Emenonis.
l.23 S. Arvei archidiaconi. S. Normanni cellararii. S. Isemberti. S. Petri Sancti Saturnini. S. Fulconis. S. Johannis. S. Willelmi. S. Lau-
l.24-rentii. S. Airaudi. S. Emenonis. S. Josberti Chenichic. S. Sigimeri.

Bibliographie

VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 82-83, n° 54.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1366 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1366»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1366/. Date de mise à jour : 29/03/12.