Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 29

<< < / > >>

Numéro1364

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date10/1119(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche290   mm

Largeur en bas250   mm

AuteurConcile  de  REIMS

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERNEUF

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod controversia illa que inter nos et Burgulienses monachos, diu habita fuit de ȩcclesia Mag-
l.2-netii, et multociens ventilata, sic tamen est terminata. Cum [Calixtus] papa sedis transitum haberet per Burgulium ipsius monasterii mo-
l.3-nachi de hac ȩcclesia deposuerunt querimoniam in auribus ipsius, [dicentes sui] juris eam esse, et injuste de ea fuisse divestitos. Qui pulsatus
l.4 multis eorum clamoribus, misit ad nos litteras suas precipientes [ut Turonis in] presentia sua veniremus de hac ȩcclesia justiciam exequi para-
l.5-ti. Ut jussum fuerat die statuta, Turonis venimus. Illi [narrationes suas] protulerunt ut melius potuerunt, et nos habito consilio respon-
l.6-dimus, ut dominus papa et cardinales discernerent utrum [de hac causa, sine presencia] domni abbatis Cluniacensis quem investierat, judicium subire
l.7 deberemus; et visis litteris nostris de investitura quas ipse [fecerat et ore ipsius domni papae] et cardinalium, judiciario ordine data fuit sen-
l.8-tentia, quia pro eo quod domnus abbas Cluniacensis aberat, causa illa, [illo die, in loco nec] terminari debebat, nec poterat, ideoque preceptum et
l.9 nobis et illis fuit, ut in concilio Remensi adessemus et [munimenta ad hanc] causam pertinentia, et nos et illi deferremus, ad causam istam
l.10 omnino decidendam. Remis venimus, et ex parte domni pape [accersiti, in] conspectu cardinalium et episcoporum multorumque illustrium vi-
l.11-rorum, responsuri adstitimus. Prolocutor autem illorum Baldricus [archiepiscopus], causam illorum ut melius potuit, enarravit, et tamen inter
l.12 alia verba non tacuit, quod nos revera a bone memorie [Petro Pictavensi episcopo] investiti fueramus. Quo audito, judicatum est a cardinalibus
l.13 ut ostenderent munimenta sua [et agerent de fundo rei et, si] illorum munimenta validiora essent quam nostra, haberent et possiderent.
l.14 Qui inito consilio, dixerunt se [de fundo nullo modo agere nisi prius] de investitura. Dixerunt ad hec judices: Ut videmus, si justam
l.15 causam haberetis, libenter sicut dicimus, [de hac re tractaretis, sed], ut rei veritas patet, injustum erat quod reclamabatis, et omnino
l.16 in hac causa defecistis; ideoque judicamus, ut domnus abbas Cluniacensis nam et ipse presens erat, et fratres Novi Monasterii hanc ȩcclesiam cum appendi-
l.17-ciis suis habeant jure perpetuo et possideant. Fecerunt hoc judicium Lanbertus episcopus Ostiensis, Cono episcopus Prenestinus, Boso presbiter cardi-
l.18-nalis, Deusdet presbiter cardinalis, Johannes Cremensis presbiter cardinalis, Petrus Leonis diaconus cardinalis, Gregorius diaconus cardinalis, Grisogonus cancellarius, et diaconus cardinalis,
l.19 Amicus abbas Sancti Laurentii et diaconus cardinalis. Interfuerunt etiam Willelmus de Canpellis episcopus Catalaunensis, et Gaufredus episcopus Carnotensis, et plures alie
l.20 idoneae persone. Celebratum est, hoc consilium mense octobri, circa festum omnium sanctorum a prefato Calixto papa secundo, anno primo
l.21 sui pontificatus, dominicae vero incarnationis anno millesimo CXVIIII, indictione XIII.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1364 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1364»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1364/. Date de mise à jour : 29/03/12.