Poitiers, AD Vienne, C 11 n° 159

<< < / > >>

Numéro1361

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date11/04/1118(fiabilité :texte)

LieuPoitiers(lat :Pictavi)

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche260   mm

Largeur en bas480   mm

AuteurGuillaume Ier, évêque  de  POITIERS

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Guillaume, évêque de Poitiers, confirme un accord entre les abbayes de Nouaillé et de Talmont au sujet de l'église d'Avrillé.

Fac-similé

Texte

l.1 W. Dei gratia Pictavorum episcopus, dilectis fratribus R. Nobiliacensi et Talamonensi abbatibus et eorum successoribus in perpetuum.
l.2 Quociens ea quae concedere nos convenit postulamur, moras ad concedendum facere non debemus, ne bona desideria
l.3 quae magis fovenda sunt differre videamur. Vestris igitur peticionibus assensum prebemus, fratres dilectissimi, et concordiam a vestra
l.4 fraternitate in manu nostra, nostro cooperante consilio factam, de controversia que erat inter vos de ȩcclesia de Auriliaco per presentem
l.5 nostrȩ auctoritatis paginam, ratam inviolatamque esse decernimus. Placuit enim tibi, R. abba Nobiliacensis, frater in Christo karissime, ut
l.6 illam rectitudinem quam Nobiliacense monasterium habebat in ȩcclesia de Aurilliaco, dares et concederes Thalamonensi ȩcclesiae jure
l.7 perpetuo deinceps habendam et possidendam. Quod ita factum est, et communi capituli tui consilio confirmatum. Tu autem, W. abba
l.8 Thalamonensis frater dilectissime in presencia nostra, communi consilio Thalamonensium monachorum in capitulo tuo concessisti et ipsi concesserunt
l.9 ut Thalamonensis ecclesia per singulos annos persolveret censualiter Nobiliacensi ecclesiȩ pro supradicta ȩcclesia de Aurilliaco XXXta solidos et unum denarium
l.10 Andegavensis monetȩ, quindecim solidos et unum obolum ad singulas sinodos. Hanc igitur concordiam per nos et ante nos et in
l.11 manu nostra factam vobis et monachis vestris et vestris, et eorum successoribus ratam et illibatam in perpetuum tenere precipimus, et ejus violatores anathe-
l.12-matis gladio percutimus. Et ut hec nostrȩ auctoritatis pagina sine omni scrupulo dubitacionis firma habeatur, nostro sigillo ipsam munivimus, et manu
l.13 propria subscripsimus. Ego W. Pictavensis episcopus subscripsi. Ego Hilarius qui cum episcopo eram subscripsi. Ego Emeno subscripsi. Ego Raginaudus, abbas Sanctȩ Mariȩ, subscripsi.
l.14 DATA PICTAVI, ANNO AB INCARNACIONE DOMINI MCXVIII, INDICCIONE XI, EPACTA XXVI, III IDUS APRILIS, REGNANTE LUDOVICO REGE FRANCORUM, W. DUCE AQUITANORUM, W. EPISCOPO PICTAVORUM. FELICITER.
l.15 Ego Siemarus canonicus subscribsi.
l.16 [sceau]

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 313-315, n° 202.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1361 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1361»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1361/. Date de mise à jour : 29/03/12.