Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 140
Numéro1358
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date26/03/1116(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche320 mm
Largeur en bas300 mm
AuteurJordanus et les enfants d'Amélie de MORTHEMER - CHATEAU-LARCHER
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Texte
l.2 de suis bonis operibus obviam letus occurrat, de malis vero rationem redditurus, misericordiam cum fiducia depos-
l.3-cat. Quare ego Jordanus de Castro Acardi unacum consensu uxoris meȩ Ameliȩ, necnon et filiorum
l.4 meorum omnium, dono et concedo Deo et beatȩ Mariȩ sanctoque Juniano Nobiliacensis ȩcclesiȩ, filium meum Job
l.5 ut sub monachi habitu pro meis matrisque et omnium parentum meorum atque suorum excessibus, ibidem Deo deser-
l.6-viat, et cum illo donamus terram de Faia Raboti ex integro totam, et apud Floriacum terram de Go-
l.7-urannia, medietatem scilicet quam habebam ex jure uxoris meȩ Ameliȩ, et partem aliam
l.8 quam Aimericus [...] fiscaliter habet, ut amodo hominium et servitium quod pro eadem terra mihi
l.9 faciebat [abbati Sancti Jun]iani et monachis faciat. Dimisimus etiam caba[llum] quem pro hominio
l.10 predecessores uxoris meȩ et mei ab abbate requirebant, tali conditione ut abbas hominium non perdat
l.11 et anniversarium nostrum in ecclesia sancti Juniani ex debito sollempniter annuatim fiat. Concedimus etiam
l.12 ut quodcumque de meo vel matris predicti Job hereditario jure aliquis possidet, et monachi Nobiliacenses
l.13 ab eo aliquo pacto [re]quirere potuerint, sine requisitione omnium parentum meorum tam presentium quam futurorum mona-
l.14-chi Nobiliacenses [firmum], ratum illibatumque pace perpetua possideant. Sed si quis meorum heredum huic nostrȩ
l.15 donationi con[traire] voluerit, omni maledictioni cum diabolo subjaceat, et ab omni mea hereditate
l.16 alienus existat. [H]ȩc donatio vel concessio facta est in manu Gaufredi abbatis Nobiliacensis coram le-
l.17-gitimis testibus, videlicet Petro Samuhele, Airaudo de Scrugilis, Audeberto de Prissaico, Petro de Mes-
l.18-dela, et aliis quam plurimis, tam monachis quam laicis.
l.19 Quando domina Amelia ante portam ȩcclesiȩ sancti Juniani Nobiliacensis sepulta est, omnes filii sui quos
l.20 habebat tam monachi quam laici, sollempni devotione convenientes, pari voluntate et consilio, Hugo
l.21 Fulcaudi videlicet cum filio suo Petro, necnon Petrus cognomento Tallafer, Boso et Jordanus filii dominȩ
l.22 jamdictȩ Ameliȩ, postulantibus fratribus monachis, scilicet Samuhele, Job, Oliverio, donaverunt et
l.23 concesserunt Deo et beatȩ Mariȩ, sanctoque Juniano et monachis Nobiliacensibus tam futuris quam
l.24 presentibus, quicquid mater eorum pro remedio animȩ suȩ dederat, videlicet totam ex integro terram de Faia
l.25 Raboti, ut predicti monachi sine omni calumpnia habeant, teneant, possideant. Donaverunt
l.26 nichilominus et concesserunt quicquid pater eorum vel mater antea concesserant et donaverant, et
l.27 signo crucis super altare sancti Juniani propriis manibus confirmaverunt. Unde testes sunt predicti mo-
l.28-nachi fratres eorum et Petrus Temperius, Aimericus Potinus, Petrus Aleelmus, Giraudus judex.
l.29 S. Samuelis monachi [croix]. S. Job monachi[croix]. S. Oliverii monachi [croix]. S. Tallafer [croix]. S. Bosoni [croix]. S. Jordani [croix]. S. Petri [croix]. S. Ugonis Focaldi.
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p.268-270, n° 171.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1358 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1358»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1358/. Date de mise à jour : 29/03/12.