Poitiers, AD Vienne, C 4 n° 77

<< < / > >>

Numéro1351

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1115(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurPierre II, évêque  de  POITIERS

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Pierre II, évêque de Poitiers, sanctionne la résolution des chanoines de Saint-Hilaire de séparer leurs biens de ceux du trésorier.

Fac-similé

Texte

l.1 Sanctȩ matris ȩcclesiȩ patrimonium quod quietum liberumque mansurum liberalitas precessorum instituit, non tantum laici, verum etiam multi clericorum distrahere propriisque usibus applicare contendunt.
l.2 Cum enim alicui fratrum de communibus ȩcclesiȩ bonis caritate canonica damus, successor ejus, sive cognatus, vel quȩlibet potens persona ea quȩ videt illum tenuisse, et ipse invasoria manu capere
l.3 non veretur. Itaque substantia fratrum, quam elemosinas liquet esse fidelium, ac precia peccatorum, raptorum usui cogitur obȩdire. Idcirco Petrus ego Pictavensis episcopus, notifico filiis nostris ac fratribus quod
l.4 clerici sancti confessoris YLARII, rapinam hanc evitare volentes, auctoritatem nostram deprecati sunt, ne illam, in quantum ad nos pertinet in ȩcclesia sua surreppere sinamus. Guillelmo namque thesaurario
l.5 de communibus bonis ȩcclesiȩ dederunt, ut sufficientius viveret, et honestius ac liberius ȩcclesiȩ deserviret. Dederunt itaque illi canonice, rem Goffredi Leodegarii, ac vicariam de burgo, ȩcclesiamque de Potente antequam thesau-
l.6-rarius esset; cum jam autem ad thsaurum ascenderit, vineas quas ab illis canonice Arnaldus succentor habuerat, illi soli; illi autem et Aimerico Ansterii in commune, illud burgi quod manusfirma vocatur: eo utique pacto
l.7 ut quamdiu vixerit, usum inde habeat oportunum; post ejus vero decessum omnia redeant in commune, et ad fratrum omnium voluntatem eorum usui, sive jussui in futurum deserviant. Timentes autem ne quis forsitan ejus successor
l.8 vel prepotens, sive consanguineus, vel quȩlibet alia illi pertinens persona ea quȩ de rebus fratrum ipse tenuerit, et ille tenenda invadat, ejusdem consilio atque rogatu, communi omnium assertione, facientem et consentientem a suo
l.9 omnium consortio statuunt separandum. Hoc de supradicti quidem thesaurarii successoribus specialiter dictum, de aliis quoque omnibus tam prelatis quam et subjectis generaliter est expressum. Igitur ut legaliter ageretur, actum
l.10 teneretur, memoriali cartȩ inscriptum auctoritati nostrȩ firmamus, nostrique sigilli impressione signamus, ejusque calumpniatores excommunicationis gladio percutimus. Si quis igitur hanc ȩcclesiȩ libertatem, nostramque defensionem
l.11 calumpniari presumpserit, iram Dei omnipotenis incurrat, et apostolica auctoritate maledictus et excommunicatus permaneat, ejusque calumpnia irrita evanescat.

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 112, n° 102.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1351 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1351»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1351/. Date de mise à jour : 29/03/12.