Poitiers, AD Vienne, C 11 n° 155

<< < / > >>

Numéro1350

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1115(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche210   mm

Largeur en bas610   mm

AuteurEngelelmus, Pierre et Bernard ses frères de  MORTHEMER

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Engelelme de Morthemer et ses frères Pierre et Bernard renoncent aux redevances que leur père Engelelme percevait indûment à Fleuré, Mazerolles, Bouresse, la Carte d'Arbert, et à un droit de pacage.

Fac-similé

Texte

l.1 Cum Dominum, sicut in sancto legitur euvangelio, Zacheus in domum suam suscepisset, conquirentibusque judeis quod ille quem prophetam esse putabant sanctum, hominis peccatoris domum ingressus fuisset, mox ille coram Salvatore consistens, dimidium bonorum suorum pauperibus distribuere, et ea quȩ per fraudem aliquibus abstulerat,
l.2 quadruplum reddere se promisit. Pro quare domui suȩ salutem adquirere, et filius Abrae fidem videlicet illius et opera sectando, ab ospite Deo appellari promeruit. Quapropter ego Engelelmus de Mortuo Mare fratresque mei Petrus atque Bernardus ut eandem salutem a Domino consequi pȩnasque sempiterne dampnationis
l.3 effugere valeamus, notificare volumus fidelibus cunctis quoniam cum in terris sanctȩ Mariȩ sanctique Juniani in curtibus videlicet Floriaco, Maceriolas, ac Bubalicia, malas consuetudines quas pater noster Engelelmus contra jus in eisdem curtibus in vita sua miserat, apropinquansque morti in manu Gaufredi,
l.4 cenobii sancti Juniani abbatis, pro redemptione peccatorum suorum reliquerat, iterum acciperemus; insuper et alia multa mala fecissemus, ac pro his monachos ejusdem cenobii cotidie clamorem ante corpus et sanguinem Domini nostri Jhesu Christi facere cognovissemus; tandem divino timore conpuncti, atque perterriti
l.5 ad placitum et emendationem cum Gaufredo abbate et monachis ejus venimus. Ubi peadgium quod apud Floriacum exigebatur sicut pater noster in manu prefati Gaufredi abbatis dimiserat omnino reliquimus, ita ut nec ab hominibus sancti Juniani vel ab aliquibus aliis in tota ejusdem Sancti Juniani terra de cetero recipiatur. Pro qua re
l.6 famulos nostros ne idem peadgium apud Floriacum ulterius caperent, vel aliud quid in ipsa curte violenter requirerent, per fidem promittere coegimus. Quod si famulos illos mutare et alios pro illis mittere nobis aliquando placuerit, illos simili modo promittere fidem nos esse compellendos annuimus. Si vero
l.7 exinc aliquod malum in terra sancti Juniani fecerint vel illas consuetudines quas dimisimus iterum accipere voluerint, postquam a monacho qui obedientiam tenet, sive ab hominibus Sancti Juniani requisitum fuerit, usque ad VIII dies reddendum vel emendandum erit. Post hoc vero obtimates de Mortuo Mare,
l.8 scilicet Petrum Buguerel, et Eliam fratrem ejus, Gaufredum Clerebalt, Johannem Juvenem, Airaldum Bedestral, Garnerium Temper, Petrum Temper, Maingodum Borlet, fidejussores dedimus, ut si famuli fidem quam promiserunt servare noluerint, et iterum malum in terra sancti Juniani fecerint, ipsi de is justiciam quam potuerint abbati
l.9 faciant et monachis. Similiter et in curtibus aliis Maceriolas et Bubalicia X solidos, sicut pater noster in morte sua dimisit, dimisimus, et ne amplius accipiantur ab aliquo promisimus. Quartam Arberti ne ultra aliquid in ea expetamus, omnino liberam et absolutam esse perpetim concessimus. Reliquimus ȩtiam pascharium peccorum
l.10 in silva de fullus pascentium, quod ibi pater noster absque rectitudine et misit et tenuit, sed in morte sua male se fecisse recognoscens, in manu sepedicti Gaufredi abbatis dereliquit. Annona vero quam post mortem patris nostri, contra consuetudinem, tempore messis quamplures famuli nostri per violentiam a rusticis
l.11 exigere ceperant, quod in vita ejus nisi unus solus facere consueverat, nunquam amplius dabitur nisi uni. Ille vero qui acceperit, aliis famulis sociis suis de ipsa donet annona quantum donare voluerit. Si vero et illi annonam a rusticis pecierint, et illi sponte sua dare noluerint, nullum pro hoc dampnum vel
l.12 injuriam accipiant unquam ab illis. Taillea quam injuste requirebamus, numquam a nobis ultra requiretur. Pro hoc vero famulos nostros de Luciaco, sicut de curte Floriaco, fecimus ne a die ista et deinceps hoc quod pro animarum nostrarum animeque patris nostri salute dimisimus requirant, fidem promittere compulimus. Et sicut de aliis famulis diximus,
l.13 si forte illos nos mutare contigerit, alios qui loco illorum succedent, ne consuetudines istas requirant, vel aliquid mali in terra sancti Juniani faciant, fidem promittere faciemus. Quod si fidem suam prodiderint, post clamorem factum a monachis, post VIIIto dierum circulum, quicquid mali fecerint, sine ulla controversia emendandum erit.
l.14 Et post hȩc omnia barones de Luciaco Rollandum, Willelmum de Sancta Maria, Jordanum de Torciaco, Aimiricum de Bello Campo, Ȩliam de Calviniaco, Rotbertum de Faida, Rotbertum Guarel, Aimiricum Guasmant, Bernardum fratrem suum, fidejussores dedimus, quatinus ipsi abbati et monachis si famili fidem quam promiserant tenere noluerint, justiciam prout potuerint faciant,
l.15 et adjutorium inpendant.

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 279-282, n° 177.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°1350 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1350»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1350/. Date de mise à jour : 29/03/12.