Chaumont, AD Haute-Marne, G 1 n° 5
Numéro131
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date17/06/859(fiabilité :texte)
LieuGondreville(lat :Gundulfivillam palatio regio)
DiocèseLangres
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
AuteurLothaire II, roi de LOTHARINGIE
BénéficiaireChapitre cathédral de LANGRES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 rerum ecclesiasticarum ob divini cultus amorem curam inpendimus et hec, quȩ injuste sublata ex sacris locis noscuntur,
l.3 regia cum auctoritate restituimus, piissimorum regum immitamur vestigia, id etiam ad animȩ nostrȩ salvationem pertinere
l.4 liquido credimus. Quamobrem omnium sanctȩ Dei ecclesiȩ fidelium nostrorumque presentium videlicet ac futurorum comperiat univer-
l.5-sitas, quia Karolus rex gloriosus dilectusque patruus noster necnon et venerabilis episcoporum conventus, qui ob stabiliendam
l.6 pacem opido Leucorum convenerant, ad nostram acedentes sublimitatem innotuerunt auribus serenissimis nostris pariter cum Isahac
l.7 Lingonice sedis venerabili episcopo, quod villa quedam ejusdem sedis, cujus vocabulum est Ambiliacus, inde esset injuste subtracta
l.8 atque ad publicos usus inrationabiliter detineretur, implorantes etiam eminentiam nostram, ut prescriptam villam cum omnibus suis pertinentiis
l.9 ecclesiȩ Sancti Mammetis, cui jure debebatur, per precepti nostri conscriptionem restitueremus. Nos igitur salutiferis eorum monitis
l.10 et precibus annuentes clementiȩ nostrȩ hos apices imperavimus fieri, per quos jamfatam villam in comitatu Januensi con-
l.11-sistentem cum universis appenditiis suis episcopatui seu rectori Lingonicȩ sedis pro amore omnipotentis Dei nostrique genitoris ac ge-
l.12-netricis anime emolumento, ob reverentiam insuper sȩpedictȩ ecclesiȩ Beati Mammetis ac salvatione nostra sub integritate restitu-
l.13-imus quatinus ibidem perseverans debitum perennibus temporibus exhibeat famulatum et presul jamdicti loci liberam habeat illam re-
l.14-cipiendi facultatem, et quicquid in ea aut ex ea voluerit ordinandi ac disponendi licentiam habeat absque reipublice po-
l.15-testate sive cujuslibet inquietudine aut subtractione, et congregationi inibi Deo devote famulanti pro nostra incolu-
l.16-lumitate seu regni nostri stabilimento omnipotentis Dei misericordiam libentius implorare delectet. Et ut hȩc
l.17 nostrȩ restitutionis confirmationisve auctoritas inconvulsum obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus et
l.18 anuli nostri impressione jussimus assignari.
l.19 [signum] Signum [monogramme] Hlottharii gloriosi regis.
l.20 Ego Amboldus, regiȩ dignitatis cancellarius, recognovi et data XVo kalendas julii, anno Christo propitio regni
l.21 domni Hlotharii gloriosi regis IIIIo, indictione VIIma, actum Gundulfivillam palatio regio. In Dei nomine,
l.22 feliciter. Amen.
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 4, Instr, col. 131.
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 407, n° 5.
SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II., Berlin-Zurich, 1966 (MGH Diplomata Karolinorum, 3), p. 400-402, n° 12.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°131 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°131»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte131/. Date de mise à jour : 29/03/12.