Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 127
Numéro1292
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1091(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurEngelelmus de MORTHEMER
BénéficiaireBertrand, abbé de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quod Engelelmus de Mortuo Mari multa mala fecerat et faciebat sancto Juniano
l.3 et in suo tempore malas consuetudines in terra sua miserat, in curtibus videlicet quȩ
l.4 Bubalicia et Mazeriole vocantur. Sed postea se contra Deum et sanctum ejus JUNIANUM
l.5 male fecisse recognoscens, fecit inde placitum cum abbate Bertranno et monachis
l.6 ejus, relinquens eas consuetudines ipse et filii ejus Engelelmus scilicet, Petrus et Ber-
l.7-nardus et uxor sua Lucia. De quibus consuetudinibus has scribere curavimus. Si quis-
l.8-libet homo manens in terra sancti JUNIANI inaltera terra duxisset uxorem,
l.9 vel femina virum, sequebatur eos et capiebat illos et omnia sua. Quod nequaquam
l.10 amplius faciet, nisi tantum cum domus remanserit vacua in terra sancti Juniani. Sed
l.11 tunc illos reducet. Et si quis forifaciebat aliquid ei, vel suis hominibus
l.12 in curtibus supradictis, capiebat sua, sine ulla reclamatione quam faceret
l.13 judici nec monacho. Servi vero Sancti Juniani ad eum venire solebant,
l.14 et ex illis suos servientes in domo sua, vel quoslibet ministros, quosdam
l.15 autem milites faciebat, absque consensu abbatis atque monachorum. Has
l.16 consuetudines et omnes alias quas enarrare longum est, et cetera omnia quȩ
l.17 male in curtibus supradictis invaserat omnino reliquit super altare sancti Juni-/18-ani satisfaciens Deo, exceptis his quȩ infra scripta sunt. Videlicet causa
l.19 manducandi omni anno reddunt homines de curtibus supradictis XX
l.20 solidos. Retinuit biannium rusticorum ad castrum claudendum sicut fecerunt
l.21 antecessores. Retinuit conducendi annonas inde unde antecessores sui
l.22 conduxerunt, et ad diem natalis Domini IIIIor karratas de ligna, et si aliquis villanus de ipso
l.23 biannio remanserit minime dabit suum gatgium. De unoquoque villano
l.24 qui vineam habet et vineam debet, unam somam vini reddat. Similiter
l.25 de unoquoque oves habentem, unum anniculum. Nec porcus, nec bos, nec vaca,
l.26 nec aries, nec aliud quicquam sit raptum. Si comes Pictavis
l.27 ibi veniens manducaverit et aliquod forfactum fuerit factum,
l.28 villanis ubi abas vel rusticus clamaverit, sit emendatum in sua mercede.
l.29 Et de ipsis terris ubi non est statio hominum, si aliquis consuetudinarius volens ipsas
l.30 terras operari, operetur per preceptum prepositi Sancti Juniani, et reddat
l.31 de consuetudinem mensurate secundum quod habuerit de terra ut non remaneat terra
l.32 absa. Si vero aliquis villanus deforis venerit, et voluerit ibi manere et terram
l.33 abere liberam teneat per duos annos ab omni consuetudine. De pratis vero que senior
l.34 de Luciaco habet ad medietatem de villanis per quictanciam ita sit quod
l.35 ipse faciat sequare ad suum conductum pretiumque reddat et villani affenerent
l.36 et parciantur et postmodum senior accipiat qualemcumque partem voluerit.
l.37 Armiger autem senioris accipiat unum tale onus de feno vel de palea
l.38 quod ipse portare possit, ex unoquoque villano si invenerit,
l.39 quarta vero Arberti soluta et libera; defensio vero leporum omnino dimissa.
l.40 De illo qui parat focum abbati, nulla consuetudo sit accepta. De silva
l.41 Faiet abet abas medietatem de pascherio de terra sancti Juniani.
l.42 Testes hujus rei: Engelelmus Lucius, Petrus Abrutit, Robertus de Faadel, Unbertus de Torciaco
l.43 et Jordanus frater ejus, Guillelmus de Maceriolas et Isembertus de Bubalicia.
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 223-226, n° 142.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1292 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1292»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1292/. Date de mise à jour : 29/03/12.