Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 125

<< < / > >>

Numéro1290

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1091(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche195   mm

Largeur en bas360   mm

AuteurGuillaume  de  CHITRE

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Guillaume de Chitré donne à l'abbaye de Nouaillé le tiers du bois de Bouneau, avec tous les revenus et coutumes qui dépendaient de cette part.

Fac-similé

Texte

l.1 Legis totius divine verbis erudimur, ut qui nomine censemur christiano quibusque vita beata promittitur in celis mundi hujus fugitiva atque peritura commoda deseren-
l.2-tes ad celestia angelorum gaudia toto mentis curramus desiderio. Sic enim in euvangelio Dominus sacculos facere numquam senescentes, recondendosque tesauros
l.3 nostros in cȩlis non in terra nos admonet, ut ex iniquitatis mammona amicos adquiramus a quibus in ȩterna suscipi valeamus tabernacula. Redemptio enim,
l.4 ut ait scriptura viri ejus est possessio. Similiter autem et apostolus clamat non in incerto diviciarum sperare debere sed in Domino, et sic de bonis tem-
l.5-poralibus esse disponendum in hoc seculo, ne admittantur sempiterna in futuro. Quapropter ego Willelmus de Chistrech, pro redemptione peccatorum
l.6 meorum, atque pro parentum meorum animarum salute ut gehennalis incendii inextinguibiles flammas effugere valeamus, cum consensu
l.7 et volumptate Ugonis aque Wibelini fratrum meorum, dono Deo et ȩcclesiȩ sanctȩ Dei genitricis Mariȩ et beati Juniani IIIam partem illius
l.8 nemmoris quod vocatur Burnel cum omnibus redditibus et consuetudinibus, omnia scilicet que michi apparentibus meis ibi esse derelicta
l.9 noscebantur; videntibus his legitimis testibus quorum in ac carta nomina subscribuntur. Tali videlicet modo ut de cetero
l.10 sine aliqua contradictione donatio ista firmiter et inconcusse teneatur. Si quis igitur propinquorum meorum seu qualiscumque persona
l.11 donum istud infringere presumserit, ab omnium electorum Dei separatus, cum Juda in inferno Domini proditore morte dampnetur
l.12 sempiterna. Et ut hȩc carta firma permaneat, ego manu propria firmavi, et alios ut adfirmarent rogavi. S. Willelmi de Chistrec. S.
l.13 Guibelini fratris ejus. S. Ugonis fratris ejus. S. Gaufredi Bernart. S. Raginaldi clerici. S. Ademari clerici. S. Aimerici monachi.

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 212-213, n° 132.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1290 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1290»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1290/. Date de mise à jour : 29/03/12.