Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 106

<< < / > >>

Numéro1249

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1078(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche190   mm

Hauteur à droite200   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurPierre Samuel

BénéficiaireHubert, abbé  de  NOUAILLE

Regeste

Notice du refus par Pierre Samuel d'accepter un duel judiciaire dans un différend avec Ucbert, abbé de Nouaillé.

Fac-similé

Texte

l.1 Petrus Samuel quando placitum fecit cum abbate Ucberto, et ejus homo fuit, misit ei abba convenientiam
l.2 qualiter omnem rectum faceret ei ex omnibus quecumque voluisset, quod judices veridici judicassent. Accepit
l.3 ergo abbas cum eo terminum, quod aberet judices congregatos, et ad terminum fuit ipse Petrus cum [suis]
l.4 hominibus, et audierunt ea quod judicatum fuit. Fuit ergo ad judicium Arbertus Truault, Ademarus vicarius, Gof-
l.5-fredus de Calviniaco, Garnerius Cornevino, Ugo de Pictavis prepositus, Aimericus Lacailla, Woffredus, Isembertus de Cos, Stabulus Jaudavene, Woffredus de Istriaco, et judicaverunt bellum ut esset,
l.6 et remansit in Petrone, et fratre ejus Woscelino qui cum eo illic aderat. Ut ergo vidit abbas quod homines
l.7 veridicos et tam potentes nolebant credere de ea quod judicabant, voluit eis dare fiducias ut hoc
l.8 quod comes aut sui homines sive episcopus aut sui homines judicassent, ea fecisset; propterea quod abatia
l.9 illorum est, et ipsi eam debent providere; et tunc dixerunt Petrus et Woscelinus quod non erant ausi
l.10 pergere Pictavis ad curtem comiti, sive episcopi. Abbas vero dixit eis quod ipse eos duxisset incolomes
l.11 et sanos et homines eorum cum eis, et si lex judicata ibi fuisset, ipse abbas eos et homines suos eorumque
l.12 bellatorem fecisset aspicere, ut nullum malum eis non evenisset, et dixit cui idem Arbertum Truault et Adema-
l.13-rum vicarium et Ugonem prepositum et insuper fuit denominatum ubi esset bellum, et dixerunt quod in illa insula
l.14 ubi Ugo Jerusalem fecit suum bellum illic esset, ita ut non aberet nisi duos bellatores cum custodibus supradictos,
l.15 et hec omnia que auditis voluit abbas facere, et monachi qui tunc presentes aderant, id est, Arembertus,
l.16 et Bertrannus prior monasterii, Ricardus prepositus, Willelmus pictor, Aimericus de Liziniaco
l.17 et Willelmus qui ec scripsit et omnia remansit in Petrone Samuele, et fratre ejus Woscelino,
l.18 et supra hec omnia fecit eis abbas omnes rectos quecumque requisierunt, ipsi vero duos fratres nullum
l.19 rectum ei fecerunt, sed perrexerunt sine ullo respecto, quod abbas eis dedisset, et avunculus eorum
l.20 Arbertus Truault multum eis blasphemavit quod ita sine respecto ullo quod abbas eis dedisset [peregabant].

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 208-209, n° 129.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1249 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1249»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1249/. Date de mise à jour : 29/03/12.