Poitiers, AD Vienne, C 6 dossier 12 n° 1, CPR n° 47

<< < / > >>

Numéro1233

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date14/10/1076(fiabilité :texte)

LieuPoitiers(lat :Pictave)

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche280   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurPhilippe Ier, roi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERNEUF

Regeste

Philippe Ier, roi de France, à la demande du duc Guillaume VIII confirme les donations que ses hommes pourraient faire de terres qui relèvent de lui, au monastère que le duc fait construire à Poitiers.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE sanctȩ et individuȩ Trinitatis. Ego PHYLIPUS gratia Dei Francorum rex omnibus sanctȩ matris ȩcclesiȩ alumpnis tam presentibus quam futuris, volo manifestari, quia GOFFREDUS Aquitanorum dux nostram
l.2 adiens serenitatem precatus est nos, ut si aliquis nostrorum hominum aliquid de terra quȩ ad nos adtinet pro animȩ suȩ redemptione, dederit monasterio quod ipse ȩdificare facit in suburbio Pictavis in loco scilicet qui dicitur Chassagniȩ,
l.3 annueremus esse firmum. Cujus peticionem aure benigna suscipientes, annuimus esse firmum et ratum si quilibet homo vel quȩlibet femina de terra quȩ ad nos adtinet, culta videlicet vel inculta, vel de silvis, vel de pratis, vel de aquis.
l.4 ubicumque locorum sit in terra quȩ ad nos adtinet pro redemptione animȩ suȩ vel aliqua precii commutacione, [monasterio] supradicto dederit. Ut vero hȩc concessionis carta firmior permaneat, cruce facta in inferiori mar-
l.5-gine hujus cartȩ, propriis manibus firmavimus atque ad firmandum tradidimus nostris obtimatibus qui ibi aderant, [ipsi] etiam duci suisque obtimatibus quorum nomina nostrorum scilicet et suorum obtimatum subtus sunt scripta.
l.6 Volumus autem manifestum fieri quia de omni terra quȩ ad nos adtinet, si quis dederit vel vendiderit, supradicto monasterio novo, annuimus esse firmum et ratum, terra de thesauro sancti Martini solummodo
l.7 excepta. Volumus quoque manifestum fieri quia ideo nostri sigilli inpressionem huic cartȩ inponere non jussimus, quia illud apud nos non habebamus. Tunc enim temporis cum magna festinatione et nimis private veneramus
l.8 Pictavim, ad GAUFREDUM ducem Aquitanorum, ut nobis auxilium preberet contra Guillelmum regem Anglorum et comitem Normannorum, qui tunc contra nos in Britannia quoddam opidum obsederat. Si quis ergo
l.9 vel ego vel aliquis ex mea progenie contra hanc cartam calumpniando insurrexerit, iram omnipotentis Dei et beatȩ Dei genitricis virginis MARIE et beati [Johannis Evangelistȩ in quorum honore hoc monasterium]
l.10 est edificatum, omniumque Dei fidelium [incurrat perpetuo] que [anathemate percussus] pereat.
l.11 S. GOFFREDI Aquitanorum ducis qui hanc cartam a rege fieri peciit.
l.12 S. Hugonis magni, fratris Philippi regis. S. Fulconis, in Ambianensem episcopatum tunc electi, non adhuc consecrati. S. Raginaldi, Sancti Martini thesaurarii. S. Galeranni Silvanectensis, camerarii regis.
l.13 S. Audeberti, comitis de Marchia. S. Guidonis Navernensis.
l.14 Hec crux [croix] signum PHILIPI regis. Acta sunt hȩc Pictave, pridie idus octobris, anno ab incarnatione Domini millesimo septuagesimo sexto, regni Philipi regis nono decimo.

Bibliographie

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 172-173, n° 84.

VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 1-2, n° 1.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1233 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1233»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1233/. Date de mise à jour : 29/03/12.