Poitiers, AD Vienne, G 732 C 4 n° 63

<< < / > >>

Numéro1227

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1055(fiabilité :édition)

LieuPoitiers(lat :Pictave)

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurHugues, vicomte  de  CHATELLERAULT, et Gerberge son épouse

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Hugues, vicomte de Châtellerault, et Girberge, sa femme, abandonnent à l'abbaye de Saint-Hilaire de Poitiers un droit qu'ils avaient coutume de lever dans la terre de Benai.

Fac-similé

Texte

l.1 Unam terram habet beatissimus HYLARIUS cujus vocabulum est Benaicum, et habebat HUGO vicecomes de Castello Airaudi consu-
l.2-etudinem in illa. Habet vero ipse et uxor sua GIRBERGA dimissam consuetudinem illam pro redemptione animarum suarum, et pro
l.3 amore Dei et sancti HYLARII, ut Deus et sanctus HYLARIUS eis filium vitalem concederent. Filios enim quos habebant, non permittebat Deus diu vivere.
l.4 Bosone itaque eorum filio nato et baptizato, statim Deo et beato HYLARIO cum super altare beati HYLARII cum hac carta dimissȩ cosdumpnȩ
l.5 optulerunt. Clerici autem propter istam dimissionem illis benefactum de loco beati HYLARII dederunt, et convenerunt ut eis
l.6 defunctis eorum anniversarium in martirologio beati HYLARII scriberetur, et unoquoque anno in eorum anniversario pro eis tres missȩ
l.7 canerentur, et signa sonarent. Vicecomes autem convenit canonicis, ut quicumque de Castello Achardi prepositus esset, faceret fidutias ut nequa-
l.8-quam in illa terra acciperet ullam cosdumpnam in sempiternum. Si quis ergo vel vicecomes vel aliquis ejus successor, vel prepositus,
l.9 vel ulla persona, hanc dimissionis cartam infringere voluerit, vel aliquod forfactum ibi fecerit, iram Dei omnipotentis et beati
l.10 HYLARII et omnium sanctorum incurrat, et sit maledictus et excommunicatus, donec de forfacto ad emendationem cum canonicis veniat. Ad
l.11 hanc vero cartam firmandam fuerunt Boso de Prissaio, et Mainardus de Mesdela, qui erat prepositus de Castello Achardi, et Stabulus Galda-
l.12-vena, et Achardus Siccus, et Archimbaldus Grenulia, et Hugo frater vicecomitis de Castello Airaudi, et Jordanis de Castello Achardi, et Aemarus de Cursaio. Et de canonicis beati HYLARII fuerunt Alboinus decanus, et Otgisius cantor,
l.13 et Stephanus Cazalonis, et Aemarus de Cameris, et Rainaldus Letardi.
l.14 Acta sunt hȩc Pictave, regnante Henrico rege Francorum, et Guillelmo duce Aquitanorum, et Isemberto existente episcopo Pictavorum.

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 87-88, n° 80.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1227 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1227»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1227/. Date de mise à jour : 29/03/12.