Bar-le-Duc, AD Meuse, 4 H 33 n° 36

<< < / > >>

Numéro121

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1116(fiabilité :édition)

LieuBar(lat :apud Barrum castrum)

DiocèseVerdun

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographieà droite

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche600   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurRenaud Ier, comte  de  BAR

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MIHIEL

Regeste

Renaud Ier, comte de Bar, notifie le réglement des droits de Liétard, avoué de l'abbaye de Saint-Mihiel à Condé et précise le montant de ses perceptions à Gimécourt, Baudrémont, Villotte, Mousson et Stainville.

Texte

l.1 IN CHRISTI NOMINE. PRIMORDIA NOSTRE RACIONIS ORDIRI EXOPTAMUS, QUO PER eumdem nostrum salvatorem ad finem evenire valeamus.
l.2 Quotiens rerum ecclesiasticarum ambiguitati antiqui precavere curabant, quicquid dignum memoria decernebant, scripturarum noticiȩ commenda-
l.3-bant. Horum igitur nos vestigia sequimur, et que in Condato ad feodum advocati ejusdem loci jure pertinent vel quȩ ad abbatis potestatem
l.4 coram idoneis testibus scripto commendamus, [presert]im ob id quod miles quidam Lyetardus nomine advocatus ibi erat, qui sepius in eadem advocatia
l.5 quȩdam sibi injuste usurpabat. Quod comes Raynaudus prospiciens, et majorem injuriam ab eodem advocato monachis postmodum inge-
l.6-rendam timens, heredi feodum reddere noluit quousque totum jus advocati coram se et tota curia sua litteris, divisione publice fac-
l.7-ta commendari jussit. Divisum est ergo quod in cunctis advocationibus quas advocatus tenet, quicquid abbas et prepositus suus per se et per familiam
l.8 suam atque ministeriales suos emendare potuerit, nichil ad advocatum attinebit. Si vero causa fortitudine eguerit, abbas nullam exter-
l.9-nam vim nisi advocatum, si ire velit, ad id discutiendum conducet. Si autem clamor exoriatur qui necesse sit ut duello diffiniatur, abbas vel
l.10 prepositus cum ministerialibus ecclesiȩ totum placitum sine advocato deducet, fidejussores pro summa duelli persolvenda suscipiet; ad extremum si
l.11 ad concordiam rusticos revocare non potuerit, advocato nunciabit ut veniat et eos ad duellum deducat, et sic tertiam partem summȩ et districtum
l.12 suum, id est duos nummos, accipiat. Qui si infra illam diem vel noctem persoluti non fuerint, jam deinceps, si voluerit, non sine justicia accipiet. Quod si, ali-
l.13-qua occasione prepediente, venire non potuerit et legatum suum transmiserit, fideles ecclesiȩ cum legato illius duellum deducent et tamen ipsi suam ter-
l.14-ciam cum districto persolvent. Quod si ire vel legatum mittere distulerit, fideles ecclesiȩ duellum deducent, suam tamen illi terciam sine districto persolvent.
l.15 Si in advocatia clamor quisquam ad advocatum pervenerit, non sine ipso deinceps diffiniri poterit, et sic terciam partem habebit et districtus totus
l.16 ejus erit. Si ab externo super hominem advocatiȩ proclamatur ad advocatum, per decanum monstrabitur proclamatio facta, et monebitur proclamatus
l.17 ut ad domum advocati veniens satisfaciat. Si autem ad duellum littes transscenderint, in potestatem redire oportebit et proclamatus advoca-
l.18-tum conducet. Si vero par de pare proclamaverit, infra potestatem diffinietur, et proclamans conducet advocatum. Si vadimonia data fue-
l.19-rint, villicus et scabini cum fidelitate abbatis et advocati ea disponent. Item per omnem advocatiam summam super interfecto solvendam
l.20 abbas, si per se placitare potuerit, totam sibi retinebit; si vero advocato eguerit, sic terciam suȩ justiciȩ habebit. Si guerra ingruente
l.21 advocatus ad tuendas villas venerit, villicus et scabini de potestate illi servient. Si comes advocatum secum ire monuerit, vel
l.22 ad castrum firmandum vel ad castrum obsidendum vel ad obsidionem depellendam vel ad aliquod aliud tale negocium in quo sui pares
l.23 stipendia sua devehant, tunc idem advocatus duos saumarios stipendiis honeratos et duos equos cum duobus hominibus eos deducentibus, cum
l.24 ferris et clavis ipsis equis in via necessariis, in Condato accipiet, si tamen tot in eadem villa inveniri potuerint . Quod si in hoc servitio
l.25 equi moriantur, a villico et scabinis disponatur quatinus a communi potestate persolvantur. Si autem profectio intermissa fuerit, equi et stipen-
l.26-dia ad potestatem reducentur. Item si forte in servitium comitis iens vel rediens apud Condatum necesse habuerit pernoctare, ter in anno
l.27 ex debito ei servietur. Preterea si in villam cum sex scutatis venerit, thelonearii ter in anno servient ei, si tamen requisierit. Nil quidem juris amplius
l.28 apud Condatum habebit. In Gyrmari autem Curte et in Baldreimonte et Vileta et Marzona et Robaldi Curte et Satenvilla, hoc juris habet:
l.29 semel in anno, scilicet in festivitate sancti Remigii, accipiet de singulis domibus panem unum et nummum et gallinam et avenȩ sextarium. Quod si aliquis rusticorum
l.30 hoc jus ei tempore constituto non persolverit, [ipse postea], si voluerit, justiciam sibi judicio scabinorum faciet et villicus in ea bannum abbatis suscipiet. Quod si ad
l.31 villam propter hanc justiciam faciendam venerit, ipsi [sum]ptum persolvant pro quorum culpa perrexerit. Preterea si in servitium comitis iens vel rediens per eos transibit,
l.32 bis vel ter in anno apud eos pernoctabit, et nil a[mplius] juris in his potestatibus retinebit. Quod si aliquid ex his quȩ hic scripta continentur transgressus fue-
l.33-rit, in curia comitis judicio suorum parium co[rrigere] debebit. Actum est hoc apud Barrum castrum, anno incarnationis Domini millesimo CoXoVIo, indictione VIIIIa,
l.34 concurrente VIo, presentibus testibus hic subtitulatis. MONACHIS: Lanzone priore, Richardo preposito, Alberto Condatense qui et cartam dictavit, Mannone.
l.35 CLERICIS: Guarino, preposito Sancti Maximi, Galtero, Gerardo, Johanne. MILITIBUS: Raynardo comite et Friderico filio ejus, Widrico de Belloramo et filiis ejus Bal-
l.36-duino et Falcone, Teoderico castellano et Gerardo filio ejus, Isembardo et filio ejus Radulpho, Jofredo, Teobaldo de Porta, Galtero de Lyneio, Anschero de
l.37 Ona, Richero, Warino, Galtero de S[ancto Medar]do, Ulrico filio Petri, Falcone filio Rigaudi, Waltero preposito, Arnulpho et Conone fratre ejus, Hugone.
l.38 Horum consilio, dispositione et auxilio h[anc cartam] dupliciter construximus, quam, per cyrographum dividentes, alteram ecclesiȩ conservandam retinuimus,
l.39 alteram advocato scilicet Lyetardo atque uxori suȩ venerabili Luciȩ tradidimus, ut, si vel ipse vel monachi aliquid aliud agere vel dicere volue-
l.40-rint, ad cartas velut ad normam justiciȩ pariter recurrant, et per eas quicquid castigandum vel corrigendum sit castigent et corrigant. CYROGRAPHUM.

Bibliographie

LESORT (André), Chronique et chartes de l'abbaye de Saint-Mihiel, Paris, 1910-1912 (Mettensia, 6), p. 228-231, n° 64.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°121 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°121»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte121/. Date de mise à jour : 29/03/12.