Reims, AM, coll. Tarbé cart. 1 n° 10

<< < / > >>

Numéro12

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date06/984(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

Diocèsenon déterminable

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche480   mm

Largeur en bas570   mm

AuteurGuillaume IV, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireBernefridus

Regeste

Guillaume IV, duc d'Aquitaine, donne à l'un de ses fidèles, nommé Bernefridus, une chapelle dédiée à saint Denis, sise à Jaulnay, avec ses dépendances.

Texte

l.1 More anticorum patrum, cunctorumque civium lege Romanorum decretum est in orbe terrarum, ut sacra catholicȩ fidei instituta principali sanctione veraciter conscripta, ecclȩsiastico jure legaliter corroborarentur, et
l.2 serie decenter hornarentur, ne cujuspiam fraudis nequicia inonestȩ violarentur. Quamobrem preeunte divina ac subsequente clementia, licet non meis meritis tamen indignitate comitum positus, ego Guilelmus, dux tocius mo-
l.3-narchyae Aquitaniquorum, notum fieri cupio toto mentis desiderio cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae presentibus scilicet atque futuris quod accedens ad me quidam fidelis meus nomine Bernefridus prȩcatus est, ut unam capellam in
l.4 villa quȩ vulgo nuncupatur Jalniacus sita, in honore sancti Dionisii dicatam cum decimis, vineis, pratis, domibus, curtiferis, virdegariis, seu mancipiis utriusque sexus ad illam capellam pertinentibus, et cum terra arabile, insuper et
l.5 quantum ad ipsam capellam quesitum et adinquirendum cernitur esse, sibi et uxori suȩ, vel post illorum discessum duobus successoribus sub censu quinque solidorum per nostrae auctoritatis scriptum dignaremur concedere. Quod omni modo nobis placuit fecisse:
l.6 ea vero ratione, ut singulis annis prefatum censum solvant. Et si neglegentes ipsius census fuerint, duplicatum reddant: et postea sicuti censualiter praefatum est in scripturarum serie ad festivitatem omnium sanctorum annotinum debitum sol-
l.7-vatur: et postea juste et racionabiliter absque ulla disruptione teneant et possideant. Precamur denique omnes nostros subcessores, ut eaque justae et racionabiliter statuimus ita conservent sicuti sua a suis subcessoribus optaverint permanere
l.8 gesta. Ut autem haec manufirma pleniorem teneat vigorem, manibus propriis firmavi et postea fidelibus meis diversi ordinis diversȩque potestatis cocoroborandum tradidere [...40...].
l.9 [chrisme] Signum Guillelmi Aquitanicorum ducis, qui hanc manufirmam fieri rogavit, et propriis manibus corroboravit. Signum Emmae comitissae. Signum domni Guilelmi parvuli. [colonne1] [signum] Signum domni Gisleberti Pictavorum episcopi. Signum Savarici Sancti Hylarii clavigeri. Signum Frogarii abbatis. Signum Bosonis archidiaconi. Signum Maingaudi archidiaconi. Signum Segoini abbatis. Signum Constantini abbatis. [colonne2] Signum Isemberti. Signum Isemberti sui filii. Signum Manasei. Signum Wuilelmi. Signum Acfredis. Signum Arnulfi abbatis. [colonne3] Signum Adraldi vicecomitis. Signum Aimerici Toarcensis vicecomitis. Signum Cadelonis vicecomitis. Signum Hugonis. Signum Ademari. Signum Achardi. [colonne4] Signum iterum Hugonis. Signum Fulconis. Signum iterum Radulfi. Signum Gimonis. Signum Ingelbaldi. Signum Adraldi. Signum Hairadii. [colonne5] Signum iterum Aimerici. Signum Rainaldi vicarii. Signum Radulfi. Signum iterum Rainaldi. Signum Ingelelmi. Signum Gualtarii. Signum Hunberti. Signum Gerorii venetoris
l.10 DATA MENSE JUNII, ANNO XLmo, REGNANTE REGE LOTHARIO. [signum] BOSO SANCTI PETRI ARCHISCRINIUS
l.11 JUBENTE DOMNO GUILELMO DUCE HANC CARTAM SCRIBERE JUSSIT.

Bibliographie

BESLY (J.), Histoire des Comtes de Poictou et Ducs de Guyenne, Paris, 1647, p. 290-291.

GOUPIL de BOUILLE (J.), Cartulaire de Bourgueil, Château-la-Vallière, 1983, A 12.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°12 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°12»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte12/. Date de mise à jour : 29/03/12.