Poitiers, AD Vienne, G 870 C 3 n° 54

<< < / > >>

Numéro1186

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1001(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGeoffroi, doyen  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Geoffroi donne à Saint-Hilaire de Poitiers l'église de Saint-Cyr de Luzai ; il en conserve l'usufruit viager.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Oportet unicuique dum in corpore versatur et presenti vita fruitur pro redemtione anime sue sollicita mente invigilare,
l.2 et de premio aeterne retribucionis omnibus modis omnique studio recogitare. Ammonet namque nos Domnus pro talibus factis in Evangelio dicens:
l.3 Operamini dum dies est, venit hora in qua nemo poterit operari, opera videlicet significans bona quae quisque dum vivit pro se agat, ne cum mors
l.4 venerit repentina inparatum eum inveniat. Apostolus quoque similiter ortatur inquiens: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem
l.5 ad dommesticos fidei, domesticos pro certo fidei demonstrans eos qui assiduis obsequiis sanctis Dei inserviunt, qui et pro vivis deprecentur, et pro defunctis continuis
l.6 orationum invigilent studiis. Hec ego in Dei nomine Gosfredus beati Hilarii aedituus, mente considerans ut pius et misericordisimus omnipotens Deus veniam
l.7 peccatis meis in die tremendo judicii ejusdem beati protectoris mei Hilarii intercedentibus meritis condonare dignetur caedo et trado ejusdem bassilice
l.8 clericis die noctuque inibi Deo obsequentibus post obitum quandoque nostrum unam aeclesiam que est in honore sancto Cirico cum terris et vineis et pratis,
l.9 seu quantumcumque ad ipsam aeclesiam aspici vel aspicere videtur sub censu solidorum V cui lex est. Est namque ipsa predicta ȩcclesia in pa-
l.10-go Toarcinse, in villa que noncupatur Lusiaco. Si quis vero si ego ipse aut ullus de parentibus meis vel de propinquis meis qui hanc donatio-
l.11-nem istam infringere voluerit solidos mille componat, et III libras auri coactus exolvat, et perpetue sit condempnatus, cum Juda prodi-
l.12-tore Anna et Caipha damnationem accipiat. S. Gosfredi clavigeri beati Hilarii, qui hanc donationem fecit vel adfirmare roga-
l.13-vit.

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 77, n° 69.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1186 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1186»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1186/. Date de mise à jour : 29/03/12.