Poitiers, BM, ms. B1 (443) n° 2
Numéro1183
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1000(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurGilbert et Agina son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAIXENT
Regeste
Texte
l.2 Scimus enim, ut ait apostolus: Quia quȩcumque seminaverit homo, hȩc et metet, et qui seminat in benȩdictionibus, dȩ benȩdictionibus et metet. Debitorem namque sibi Deum sanctosque illius statuit qui ea que illi obvenerunt jure herȩditatis in meliorationȩ sacrosancti sanctuarii
l.3 pro premio retributionis ȩterne concupiscit transfunderȩ. Hȩc ego, in Dei nomine, Gislebertus et uxor mea nominȩ Aina, viri peccatores perpendentes considerantesque futuram aliquando districti judicii discussionem, pro remedio animarum
l.4 nostrarum, plena fidei dȩvotionȩ, de proprio jurȩ hereditatis nostre cedimus atque transfundimus domno nostro precellentissimo Christi confessori Maxentio atque abbati quendam alodum nostrum, nominȩ Rubrio, quantum nobis evenit, cultum et in-
l.5-cultum, quesitum et inquisitum. Qui dictus alodus est situs in pago Pictavo, in vicaria Liziniaco, habet ecclesiam constructam in honore sancti Albini. Et in alio loco, cedimus alodum nostrum nomine Campelli, cum aliis villis et vineis, pratis, t[erri]s, silvis,
l.6 habet ecclesiam constructam in honorem sancti Petri, et de totum alodum decimam et molȩndinos, que nostra cernitur esse possȩssio secundum cursum aque. Et in alio loco, in villa que vocatur Bosniacus, de vinȩȩ juctos IIIIor, quȩ vocatur Vinea Rotrudis.
l.7 Ea rationȩ trado, ut jamdictus confessor prebeat nobis auxilium in futuro sȩculo factus adjutor, quatȩnus quicquid in hoc seculo propriȩ iniquitatis reatu fallente diabolo contraximus, totum ineffabilis misericordia Dȩi delȩat et abstergat,
l.8 cujusque clementia absoluti ad ȩternam patriam pervenirȩ valȩamus inlesi. Si quis vȩro, quod minime fieri credimus, post obitum nostrum ullus heres aut propincus vel quelibet opposita persona contra cessionis donationem venire voluerit, aut eam
l.9 infringere temptaverit, in primis iram Dei omnipotentis perpetuȩque virginis Mariȩ cum omnibus sanctis incurrat, et sub Dei maledictionȩ in ȩternum, nisi resipuerit, pereat confusus sinȩ recupȩratione, et in die judicii excommunicatus appareat.
l.10 Beatum vero Maxentium atque sanctum Leodegarium perpetuos adquirat inimicos, cumque suis malȩdictionibus sub anathematȩ pereat, in ȩternum retrusus in inferno. Et insuper qui litem intulȩrit, fisci auri libras C, argenti millȩ, coactus exsolvat.
l.11 Ec enim omnia tali tenore tradimus, ut post obitum nostrum abbas vel monachi loci istius, si alicui homini tradiderint vel manumfirmam fecerint, aut vendiderint, vel aliquo modo ex monasterio jactaverint,
l.12 parentes nostri, qui superstes fuerint, contra voluntatem monachorum rȩs ipsas accipiant, et aliquo modo in ipso monasterio jure hereditario reddant, nostraque donatio omni tempore firma permaneat.
l.13 Signum Gisleberti et uxoris ȩjus Ainȩ, qui hanc donationem fȩcȩrunt.
Notes
Bibliographie
RICHARD (Alfred), Chartes et documents pour servir à l'histoire de l'abbaye de Saint-Maixent, Poitiers, 1886, 2 vol. (Archives historiques du Poitou, 16 et 18), p. 80-82, n° 63.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1183 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1183»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1183/. Date de mise à jour : 29/03/12.