Poitiers, AD Vienne, C 8 n° 24

<< < / > >>

Numéro1177

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date900(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche320   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurSalaho et Teotrudis son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Salaho et Teotrude, son épouse, donnent à l'abbaye de Nouaillé plusieurs domaines situés dans la villa de Lussac, au pagus de Poitiers, se réservant l'usufruit durant la vie de Salaho.

Fac-similé

Texte

l.1 Quantum intellectus sensusque humanus potest mente sagaci pensare atque sollerti indagacione perpendere, nihil amplius valet in hujus saeculi luce gaudia fugitiva lucrare, quod de rebus suis locis venerabilibus ob amorem et reverentiam Dei sanctorumque omnium curet impendere, quatenus fragilitatem
l.2 naturae quod omnis tenera patiuntur priusquam subitanea transposicio aeveniat, oportet pro salute animȩ vigilare ut non inveniat unumquemque imparatum, et sine aliquo respectu discedat a seculo quin potius dum proprio libertatis jure subsistit ex caducis substantiis in aeterna tabernacula vitam querat mereari
l.3 aeternam, ut inter justorum consortium desiderabilem valeat adipisci locum, et retributorem sibi praeparet Dominum ut de fructu indeficienti paradyso mereatur fovere [...?...]ne perfecta fide poscenti nec subtraetur poculum nec minuatur alveus; sed potius, quisque hauserit, irrigatur dulcedine atque suavis ei flagratur
l.4 odor balsami paradysi. Ergo ego, in Dei nomine, Salico et conjux mea Teotrudis, considerantes qua gravamur sarcina peccatorum, et reminiscentes bonitatem Dei dicentis: Datae elymosinam et omnia munda fiunt vobis, de tanta igitur miseratione et pietate Domini confidentes, idcirco per hanc epistolam donationis, donamus,
l.5 donatumque in perpetuum esse volumus atque de jure nostro in potestatem et dominationem monasterii Nobiliacensis in honore semper virginis Mariae constructum in pago Pictavo eximiive Juniani confessoris, transfundimus atque transcribimus. Hoc est alodem nostrum indominicatum qui est situs in pago Pictavo, in vicaria Silarense, in villa
l.6 quae nuncupatur Luciacus, ubi Adraldus visus fuit manere, unacum vineis, in unum continentem juctos VIII, cum terris et pratis ad se pertinentes, in alio loco, in ipsa villa, mansum nostrum, ubi nos visi sumus manere, unacum domibus, aedificiis, curtifferis, ortulis, vineis, terris, virdegariis, pratis, silvis, aquis aquar-
l.7-umve decursibus, cum farinarios duos et aream tertiam ad molendinum faciendum super fluvium Guadni, scilicet cum Reinaldo filium Dulceranni, seu et quantumcumque ad hoc aspicit vel aspicere videtur, sicut a nobis moderno tempore possidetur, vel si in antea inibi undecumque aliquid augmentare aut
l.8 emeliorare potuerimus, ad prefatum monast[erium] ob [amorem ...?...] Jhesu Christi, necnon et sanctae Dei genetricis Mariae seu et cuncte militiae angelorum, sive etiam apostolorum, insuper et omnium sanctorum, scilicet pro remedium genitoris et genitoris nostri, in alymoniis vel substantia monachorum ibidem habi-
l.9-tantium Deoque militantium Christo protegente proficiat; ea scilicet ratione ut dum praedictus Saleco advixerit, antedictas res sub usu beneficio tantummodo absque ullo prejudicio vel diminutione aliqua ipsius monasterii possideat, post obitum vero ejus quandoquidem Deus voluerit, absque ullius judicis vel
l.10 heredum nostrorum expectata tradicione, cum omni re prefata et quicquid in supradicta villa in quibuslibet rebus atque corporibus augmentatum vel inventum fuerit de presente hoc pars antedicti monasterii vel memorati monachi illorumque successores in Dei nomine perpetualiter recipiant possidendum,
l.11 tamquam si ad presens absque usu nostro eorum [...?...] ita fuisset possessio, ita ut quicquid de predictis rebus pro oportunitate ipsius monasterii facere decreverint libero in omnibus potiantur arbitrio. Presentem vero donationem nequaquam a curialium vilitate gesti, munici-
l.12-palibus alligare curavimus, et omnino decernimus ne aliqua[ndo in eam] ob hoc casi quidquam valeat reperire, quod si aliquis strumenta [...?...] in adversitate predicti monasterii quolibet ordine comprehensa aut anterius vel posterius praenotata, quam nos nec facimus nec facere
l.13 rogabimus a quocumque, praeter istud quod firmissimum volumus, et quo tempore fuerit ostensum, nullum sortiatur aeffectum nisi vacuus et inanis appareat, hauctorem vero criminis vel falsarium nec inultum tunc temporis patiatur judiciaria abire potestas. Si quis vero, quod futurum esse non
l.14 credimus, huic voluntati nostrae quibuslibet adinventionibus, aliquis de heredibus nostris, aut ut diximus, seu cupiditas vel quelibet persona obvius vel repetitor extiterit, a conventu omnium Cristianorum vel liminibus ecclesiarum extraneus habeatur, et Jude traditoris domini nostri Jhesu Christi perfruatur consortio. Insuper
l.15 iram trine magestatis incurrat et divinam ultionem percipiat ante tribunal Christi, a consortio sanctorum reus appareat, et juxta penam saeculi insuper inferat partibus ipsius monasterii vel fratrum ibidem consistentium, sotiato quoque fisco auri libras X, argenti pondera L, et ne sic quoque
l.16 quod repetit valeat vindicare; nihilominus presens donatio, quae a nobis pro amore Dei et amorem pauperum Christi conscripta est, firma et inlibata omni tempore debeat permanere, stipulacione subnixa, manus nostras proprias subter firmavimus et post nos adfirmare rogavimus.
l.17 Signum Salico, signum Teotrudis qui hanc donationem fieri vel adfirmare rogaverunt. Signum Haeliae.
l.18 Signum Maeingaudi vicecomitis. Signum Begoni auditoris. Signum Bosoni. Signum Ratberti. Signum Stephani. Signum Rotberti.
l.19 Signum Ramnulfi. Signum Teotbaldi. Signum Aimerici. Signum Amalrici. Signum Amelii. Signum Lanberti. Signum Ebbonis. Signum Adalelmi. Signum Teoderici.
l.20 Signum Goloini. Signum Franconi. Signum Guazsfredi. Signum Lamoni.

Notes

1

Bibliographie

GARAUD (M.), Le droit romain dans les chartes poitevines du IXe au XIe siècle, in Mélanges de droit romain dédiés à Georges Cornil, 2 vol, Gand-Paris, 1926, t. 1, p. 399-424.

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 46-49, n° 26.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1177 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1177»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1177/. Date de mise à jour : 29/03/12.