Poitiers, AD Vienne, C 9 n° 67

<< < / > >>

Numéro1163

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/996(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche220   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurClerc Constantin

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Constantin, prêtre, donne à l'abbaye de Nouaillé une saline située dans le marais de Voutron, au pagus d'Aunis.

Fac-similé

Texte

l.1 Mundi terminum adpropinquante ruinis crebrescentibus jam certa signa manisfestantur. Idcirco ego Constantinus, sacerdos,
l.2 tractavi de Dei timore et aeterna retributione quatinus justis premia et injustis subplicia sunt repromissa, illis maxime
l.3 qui aeternam vitam de propriis aemunt premiis, et corde tenus recolunt Domino dixisse: Bonum est sal, si autem sal aevanuerit in quo
l.4 conditur. Quapropter dono donatumquȩ in perpetuum esse volo, hoc est salinam meam indominicatam domino Deo ad monasterium Nobiliacensem,
l.5 ubi sanctus Junianus et beatus Warinus corpore requiescunt, et est constructus et dedicatus in honore Dei et domini nostri Jhesu Christi, eiusque genetricis
l.6 semper virginis Mariae, et eximii pontificis sancti dompni nostri Hylarii. Hoc vero tali ago intentione et voto qualiter mihi pius Dominus
l.7 in die magni judicii vȩniam omnium peccatorum dignetur tribuere, et cum sanctis in aeterna leticia adgregari. Est namque ipsa verceria
l.8 sita in pago Alieninse, in rem sancti Salvatoris, in marisco que vocatur Vultron. Abet namque laterationes de duobus partibus,
l.9 terra de ipsa hereditate, tercio fronte, salina que vocatur Rotabulo, quarto vero fronte, stagno publico, et sunt plus minus
l.10 de terra ad areas componendas LX. Excepto maratione et omnia misteria que ad ipsas arȩas pertinet, a die presenti ipsa
l.11 terra superius nominata ad ipsum locum vel ad abbatem Constantinum, necnon et ad monachos ipsius loci aeam trado
l.12 atque transfundo ad abendum, tenendum vel posidendum, et faciȩndum ab odierno die et deinceps quicquid eligerint jure
l.13 aecclesiastico nemine contradicente. Si quis vero post hunc diem, si ego aut ullus de heredibus meis vel aliqua aemissa persona
l.14 fuerit, qui contra hanc donationem aliquam calumpniam generare aut inquitare presumpserit, in primis iram Dei in-
l.15-currit et sanctae Dei genitricis virginis Mariae, et a liminibus omnium sanctorum Dei sit segregatus, et in infernalibus claustris
l.16 cum Dathan, Chore et Abiron permaneat et solidos C et libram auri coactus exsolvat, et quod petit non vindicet, sed do-
l.17-natio ista firma valeat perdurare cum stipulatione subnixa. Manu mea propria subter firmavi et post me adfirmare
l.18 rogavi. Signum Constantini presbiteri qui hanc donationem fieri rogavit. Signum Archimbaldi. Signum Bertranni.
l.19 DATA IN MENSE JULIO, ANNO XI REGNANTE REGE UGONI.

Notes

1

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 134-135, n° 80.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1163 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1163»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1163/. Date de mise à jour : 29/03/12.