Poitiers, AD Vienne, C 12 dossier 3 n° 6
Numéro1161
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date05/995(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurAchard
BénéficiaireAbbaye de SAINT-CYPRIEN de POITIERS
Regeste
Texte
l.2 Quapropter ego, in Dei nomine, Achardus, tractans de Dei timore simulque aeterna retributione, trado ad monasterium Sanctae Mariae et Sancti Cypriani, et ad mo-
l.3-nachos ibidem degentes, aliquid de terra mea, quae est in pago Alninse, in vicaria de Castro Alloni, et habet laterationes de una parte, Bessa,
l.4 de duabus partibus, terra sancti Salvatoris et sancti Stephani, de quarta, via publica, et est in marisco qui dicitur Agerni, habet vero L areas
l.5 de terra salsa. Tali modo hoc facio, ut ab hodierna die teneant, possid[eant et] quod voluerint absqu[e ulla contradic]tione faciant. Censum
l.6 autem ad festivitatem sancti Johannis, quae est in aestivo, II modios salis persolvant cui lex est. Si qua vero persona fuerit, qui istam kartam
l.7 inquietare aut infringere voluerit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum Dei, sitque segregatus et alienatus a societate
l.8 sanctorum et socius diabolo et angelis ejus in penis infernorum. Stipulatione adnixa manibus propriis subter firmavi et firmare rogavi.
l.9 Signum Achardi qui istam kartam fecit. Signum Ameliae uxoris ejus. Signum Guillelmi ducis. Signum Guillelmi filii sui. Signum Gislberti episcopi.
l.10 Signum Gauzcelmi. Signum Isemberti. Signum Manasse. Signum Acfredi vicecomitis. Signum Bosoni fratris sui. Signum Cadeloni vicecomitis
l.11 [...?...]mitis. Signum Hugonis. Signum Gauzelini. Signum Savarici. Signum Emmae comitissae.
l.12 [DATA MENSE] MADIO, REGNANTE ROTBERTO REGE ANNO VIII.
Notes
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 315, n° 521.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1161 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1161»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1161/. Date de mise à jour : 29/03/12.