Poitiers, AD Vienne, C 12 dossier 3 n° 4

<< < / > >>

Numéro1116

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/954(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurHincbert et Rainildis son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-CYPRIEN  de  POITIERS

Regeste

Hincbert et Rainilde, son épouse, donnent à Saint-Cyprien de Poitiers une saline située dans le pagus d'Aunis.

Fac-similé

Texte

l.1 Igitur ego, in Dei nomine, Hincbertus et conjux mea, nomine Rainildis, tractavimus de Dei timore eterna retributione, ut nobis pius Dominus in ultimo
l.2 die magni juditii veniam tribuere dignetur. Idcirco ut salina nostra que est sita in pago Alieninse, in marisco Runciaco, in rem sancti Martini, ad monasterium
l.3 Beate Mariae seu Beati Cipriani, et ad monachos ibi degentes, pro requie filiorum nostrorum Martino, et iterum Martino, videlicet et Aldemanno, dare cupimus. Quod ita
l.4 omnimodo nobis placuit fecisse. Sunt plus minus areas L et de terra vacante medietatem qui terminant [...?...
l.5 ...?...]. Eodem videlicet modo ut annis singulis reddamus censum salis modium I, post nostrorum vero discessum omnes supradicte
l.6 res cum omni emeliaratione ad supradictum monasterium remaneant. Si quis autem superbus aut contumax vel arrogans surrexerit qui hanc donationem
l.7 inquietare presupserit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat et sancte Dei genitricis Mariae atque omnium sanctorum insuper solidos C coactus exolvat et sua repetitio inanis
l.8 et vacua permaneat. Ut autem hec donatio firmior permanere valeat, manibus nostris subter firmavimus nobiliumque virorum ad roborandum tradidimus.
l.9 Signum Hincberti et Rainildis qui hanc donationem fieri jusserunt. Signum Cadeloni vicecomitis. Signum item Cadeloni. Signum Gauzcelmi vicarii.
l.10 Signum Aimerici. Signum Rannulfi. Signum item Cadeloni. Signum Mainardi.
l.11 Signum Guinemarii. Signum Frotherii. Signum Ildoini. Signum Bernulfi. Signum Bernardi.
l.12 Signum Letguarii. Signum Fulcherici. Signum Berengarii.
l.13 Data mense julio, regnante Ludovico rege.

Notes

1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1116 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1116»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1116/. Date de mise à jour : 29/03/12.