Poitiers, AD Vienne, C 9 n° 44
Numéro1114
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date952(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche155 mm
Largeur en bas490 mm
AuteurAlboin, évêque de POITIERS
BénéficiaireBernier, chanoine de SAINT-PIERRE de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Notum quidem fieri cupimus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae presentibus scilicet atque futuris, quod quidam fidelis noster, nomine Bernerius, sacerdos, Beati
l.3 Petri kanonicus, accedens venit ad nostram pietatem, precatus est nos ut aliquid ex nostro beneficio, videlicet ut ei quartas terrae et alia terra, quan-
l.4-tum in villa Vilziaco visum est habere sanctae Mariae et sancto Luca evangelistae et sancti Juniani ex Nobiliaco monasterio, sub manufirma per nostrae auctoritatis scriptum
l.5 dignaremur concedere, quod et omnimodo nobis placuit fecisse. Et terminatur vero ex uno latus, terra sancti Petri, altera parte, terra sancti Hylarii,
l.6 tertia parte, terra sancta Radegundis, quarta, via publica. Eo videlicet modo ut quamdiu vixerit prefatus Bernerius sub censu XVIII denariorum
l.7 teneat, possideat et fatiat exinde quicquid elegerit jure ecclesiastico, nemine contradicente, post suum quoque duobus successoribus suis qualescumque
l.8 melius voluerit sub eodem censu remaneat, et si tarde aut neglegenter hujus census fuerint, dupplicatum reddant et res non perdant. Precamur denique omnes
l.9 nostros successores ut ea que juste ac rationabiliter statuimus, ita conservent sicuti sua a suis successoribus optaverint permanere gesta. Ut autem haec
l.10 manufirma in Dei nomine pleniorem teneat, jugiter manibus firmamus, postea fratribus monachis corroborandum tradidimus.
l.11 Signum Alboini episcopi hanc cartam a me factam et firmatam. Signum Tedibertus. [signum] Raimundi prepositi. [signum] Segoini.
Notes
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 96-98, n° 56.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1114 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1114»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1114/. Date de mise à jour : 29/03/12.