Poitiers, AD Vienne, C 8 n° 40

<< < / > >>

Numéro1108

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date02/942(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche310   mm

Hauteur à droite335   mm

Largeur en haut567   mm

Largeur en bas568   mm

AuteurGuillaume III, duc d'AQUITAINE, et Adèle son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Guillaume III, comte de Poitou, et Adèle, son épouse, donnent à l'abbaye de Nouaillé une saline située dans le marais de Voutron, au pagus d'Aunis.

Fac-similé

Texte

l.1 Mundi terminum adpropinquante, ruinis crebescentibus, jam certa signa manifestantur. Idcirco ego Guillelmus, comes, et uxor ejus Adȩla tractavimus
l.2 de Dei timore et eterna retribucione qualiter justis premia et injustis subplicia sunt repromissa illis maxime qui aeternam vitam de propriis ȩmun[t] prediis et corde tenus
l.3 recolun[t] Domino dixisse: Bonum est sal, si autem sal ȩvanuerit, in quo condietur. Quapropter dono donatumque in perpetuum esse volo, salinam meam indominicatam domino Deo,
l.4 ad monasterium Nobiliacensem ubi sanctus Junianus et beatus Vuarinus corpore requiescunt, et est constructum et dedicatum in onore Dei et domini nostri Jhesu Christi, ejusque gene-
l.5-tricis semper virginis Mariae et eximii pontificis sancti domni nostri Hylarii. Oc vero tali ago intencione et voto, quatinus mihi pius Dominus in diem magni judicii veni-
l.6-am omnium pecatorum dignetur tribuere, et cum sanctis in ȩterna leticia adgregari. Est namque ipsa salina sita in pago Alieninse, in rem sancti Salvatoris, in marisco que vocatur
l.7 Vultron. Abet namque lateraciones de tribus partibus terra sancti Salvatoris, quarta vero parte stagno publico, et sunt plus minus de terra ad areas componen-
l.8-das C excepto maraciones. A die presente ipsa terra superius nominata ad ipsum locum vel ad abatem Rothardum necnon et ad monacos ipsius loci, eam trado adque
l.9 transfundo cum sua ministeria omnia vel maracione, ad abendum, tenendum, vel possidendum et faciendum ab odierno die et deinceps quicquid juste elige-
l.10-rint jure ecclesiastico, neminem contradicente. Si quis vero post hunc diem, si nos ipsi aut ullus de [heredibus] nostris, vel aliqua ȩmissa persona fuerit qui contra hanc
l.11 donacionem aliquam calumniam generare aut inquiȩtare presumserit, solidos C et libram auri coactus exolvat, et quod petit non vindicet. Set dona-
l.12-cio ista firma valeat perdurare cum stipulacione subnixa, manus nostras proprias subter firmavimus et post nos adfirmare rogavimus.
l.13 [croix] Guillelmi comiti. Signum Adelane uxor ejus donacionem a nos facta.
l.14 Signum Lanberti auditori. Signum Adalelmi. Signum Gunbaldi. Signum Gerorii.
l.15 Signum Gauzfredi. Signum Leterio. Signum Algaudi. Signum Gauzlino.
l.16 Signum Arilanno.
l.17 Signum Airaldi. Signum Gisliberti. Signum Rainaldi. Signum Froterii.
l.18 Data in mense febroarii, anno VI regnante Lodovico rege. [signum] Vuarnarius [scripsit et subscripsit].

Notes

1

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 93-95, n° 54.

CARPENTIER (Elisabeth), CHAUVIN (Yves), FAVREAU (Robert), PON (Georges), Chartes poitevines, 925-950, Poitiers, 1999, p. 109-110, n° 66.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1108 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1108»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1108/. Date de mise à jour : 29/03/12.