Reims, AM, coll. Tarbé cart. 1 n° 9
Numéro11
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date07/979(fiabilité :texte)
LieuTours(lat :in civitate Turonus)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche450 mm
Largeur en bas200 mm
AuteurGandalbert, neveu de l'archevêque Arduinus de TOURS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-JULIEN de TOURS
Regeste
Texte
l.2 nepos, anno incarnationis dominicae DCCCCLXXVIIII, indictione VII requisivi
l.3 vel repetivi a monachis Sancti Juliani medietatem quarundam decimarum videlicet
l.4 de duabus quartis antiquis conjacentibus in villa Ciconiaco et de tertia quarta
l.5 quae est sita in villa Grusciaco similiter antiqua pertinentibus ad abbatiam Sancti
l.6 Hilarii quam in beneficium de supradicto avonculo vel seniore meo domino archiepiscopo
l.7 Arduino tenere videbar. Unde ipsas decimas me repetente et eisdem monachis nolentibus
l.8 reddere maxima inter me et illos conventibus fuit orta. Sed ubi cognovi ab ipsis monachis
l.9 vel ab aliis fidelibus christianis quod domnus Teotolo, fundator ejusdem loci Beati Juliani
l.10 jamdictas decimas per seriem cartharum cum omni integritate monachis eundem locum
l.11 incolentibus contradiderat et in regale preceptum quod de ipso monasterio est compositum
l.12 scribi preceperat, propria ductus voluntate, nemine cogente pro remedio anime meae et geni-
l.13-toris mei, qui idipsum diebus vitae suae assenserat et aliorum parentum meorum vel omnium
l.14 fidelium Christianorum suprascriptas decimas sicut eorum continet auctoritas absque ulla
l.15 repetitione aut contradictione libere et quiete eos tenere et possidere concessi.
l.16 Et ne aliquis heres aut successor meus ullam querelam aut aliquam calomniam
l.17 [deinde] eis inferre presumat, hanc notitiam fieri precepi ac manibus propriis
l.18 [......] firmavi manibusque seniorum vel aliorum fidelium meorum affirmari rogavi.
l.19 [chrisme] Arduinus, gratia Dei Turonorum archiepiscopus, huic manuifirmȩ [subscripsit].
l.20 [croix] Signum sanctȩ crucis Gandalberti vassalli qui hanc notitiam
l.21 propria ductus voluntate fieri jussit. [colonne1] Signum Corbonis vassalli. Signum Arduini fratris ejus. Signum Ratherii vassalli. Signum Sevardi vassalli. Mainerius clericus [subscripsit]. Adalelmus firmavit. Signum Ervei. Signum Uddonis vassalli.
l.22 DATA simulque corroborata mense julio in civitate Turonus super mensam domni
l.23 Arduini archiepiscopi, anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXVIIII, in quo anno
l.24 Hlotharius rex Hludovicum filium suum regem ordinare fecit [notes_tironiennes].
l.25 EVRARDUS [licet indignus diaconus et presbyter] jussu domni Arduini archiepiscopi [scripsit et subscripsit].
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°11 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°11»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte11/. Date de mise à jour : 29/03/12.