Poitiers, AD Vienne, C 1 dossier 2 n° 1

<< < / > >>

Numéro1060

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date19/01/854(fiabilité :édition)

LieuOrléans(lat :in Aurelianis civitate)

DiocèseNantes

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie figurée

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PHILBERT-DE-GRANDLIEU

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, donne Messay avec sa chapelle et sept manses, aux moines de Saint-Philibert de Grandlieu, pour leur servir de refuge.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis, Karolus, gratia Dei rex. Si ad preces servorum Dei aurem celsitudinis nostrȩ inclinamus, regiȩ celsitudinis opera frequentamus, ac per hoc
l.2 ad ȩternam beatitudinem facilius adepturos omnino confidimus. Itaque notum sit omnibus sanctȩ Dei ȩcclesiȩ fidelibus et nostris presentibus atque futuris, quia venerabilis vir
l.3 Hilbodus abba et monachi regendi causa sibi commissi ex monasterio Sancti Philiberti a facie inimicorum Dei et sanctȩ ȩcclesie, crudelium scilicet Normannorum, a quibus multa
l.4 mala perpessi sunt fugientes, confugium ad nos lacrimosis vocibus unanimiter fecere, petentes tandem ut aliquem locum eis providentes concedere studeremus,
l.5 in quo de tanta infestatione aliquam requiem habere possent et in suo proposito sine intolerabili necessitatis inpedimento perseverantes, divinam [misericordiam] pro dimittendis peccatis
l.6 quibus tanta mala meremur devotius exorare valerent. Quorum, inquam, supplicem postulationem clementer audientes, quasdam villas ad refugium eorum habendas
l.7 illis libenter concessimus, id est Mesciacum cum capella in qua sunt mansa septem, Apciacum cum duabus ȩcclesiis et mansis undecim quartaque tres, et in villa Massimiaco
l.8 mansos tres ac medium, et preterea mansa octo, et villam Asneras, villamque Prisciacum mediam, cum appendiciis earum, sicut eas habuit quondam Otbertus, quae omnia
l.9 sunt sita in comitatu Pictavorum sive Toarcensium sive Herbadilici incolarum. Unde etiam altitudinis nostrȩ scriptum hoc fieri jussimus, per quod statuimus atque firmamus,
l.10 ut prefato Hilbodo religioso abbati ac monachis sui regiminis eorumque successoribus sine cujuspiam contradictione aut minoracione sive inquietudine predictas res liceat
l.11 tenere et possidere atque secundum institutionem regulae sancti Benedicti omnimodis administrare, quatenus ibidem, Domino miserante, refugiendo sese recepisse congratulentur
l.12 et supernam pietatem, ut illis nobisque propicietur remota, utcumque infestissima persecutione, exorare assidua deprecatione delectet. Nonȩ vero et decimȩ rerum earumdem villarum
l.13 sine aliqua negligentia rectoribus atque ministris ȩcclesiȩ cujus juris esse noscuntur, nostra etiam admonitione persolvantur quotannis. Ut autem hoc sublimitatis nostrȩ praeceptum pleniorem
l.14 semper in Dei nomine obtineat firmitatem, manu nostra eam subter firmavimus, et de anulo nostro sigillari jussimus.
l.15 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] BARTHOLOMEUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVICI
l.16 RECOGNOVIT.
l.17 Data XIIII kalendas februarii, indictione III, in anno XIIII regni Karoli gloriosissimi regis. Actum in Aurelianis civitate. In Dei
l.18 nomine, feliciter. Amen.

Notes

1

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 528, n° 118.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 416-419, n° 159.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1060 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1060»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1060/. Date de mise à jour : 08/12/14.