Reims, AD Marne, 56 H 12

<< < / > >>

Numéro10

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date23/04/972(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseReims

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche640   mm

Largeur en bas240   mm

AuteurPape Jean XIII

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-REMI  de  REIMS

Regeste

Jean XIII, pape, confirme toutes les possessions de l'abbaye Saint-Remi de Reims, notamment celle de l'abbaye Saint-Thimothée, pour servir d'hostellerie à Saint-Rémi.

Texte

l.1 JOHANNES, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI,
l.2 dilectissimo in domino fratri ADALBERONI, sanctȩ Remensis ȩcclesiȩ dignissimo archipresuli,
l.3 perpetuam salutem. Convenit apostolatui nostro, pro universis Dei ȩcclesiis, ne dampna rerum
l.4 suarum sustineant, sed magis semper in melius augeantur et crescant, curam habere.
l.5 Igitur quia fraternitatis tuȩ dilectio nos postulavit, quatinus monasterium quod corpore
l.6 beati REMIGII nobilitatur, privilegio sanctȩ nostrȩ sedis apostolicȩ muniremus, quo ad Dei omni-
l.7-potentis laudem, et ejusdem beati REMIGII honorificentiam, nullius hominis avaricia et
l.8 temeritate valeat in quoquam violari, et minui, sed potius augeatur et crescat. Quapropter per
l.9 interventum tuȩ dilectionis, archimonasterio quod in Francia situm est non longe a civitate
l.10 Remensi, cui preesse videris, confirmamus et corroboramus hoc nostrȩ apostolicȩ auctoritatis privilegio omnes
l.11 possessiones, omnesque res mobiles et inmobiles, quae dici et nominari possunt, de terris, vineis, servis
l.12 et ancillis, colonis et colonabus, ȩdificiis et habitationibus, thesauris, et ornamentis, et quibuslibet pecuniis.
l.13 Statuentes sub divini judicii obtestatione, et anathematis validissimis interdictionibus,
l.14 ut umquam, neque ullus rex, neque archiepiscopus vel episcopus, vel etiam quorumlibet hominum magna parvaque per-
l.15-sona, presumat eidem archimonasterio ad damnum sive molestiam incumbere, sive de rebus et
l.16 possessionibus ipsius auferre et alienare. Promulgamus nempe et hoc auctoritate beati PETRI, apostolorum
l.17 principis, per hujus nostri apostolici privilegii constitutionem, ut omnia quȩ a te vel a quibuslibet Christi
l.18 fidelibus eidem archimonasterio donata sunt, aut in futurum donata fuerint, firma stabilitate ad
l.19 jus et dominium ipsius permaneant: nec licentia sit cuiquam homini, ut dictum est, vel auferre vel
l.20 alienare quid ex omnibus quȩ ad illud pertinent, nisi ad communem utilitatem
l.21 roborandam justiciȩ et gratiam competentis commutationis. Insuper abbatiam Sancti TIMOTHEI,
l.22 quam eidem beato REMIGIO ad usum hospitalitatis tua largita est industria, quatinus
l.23 cum tuorum, tum etiam successorum atque monachorum, hospitum necessaria, rata beni-
l.24-volentia non deficiant, abbas loci provideat, atque ad communem utilitatem distribuat:
l.25 ita dumtaxat, ne archiepiscopalis affluentia in suis nimium, non prout ferre locus possit,
l.26 excedat. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu, contra hujus nostri apostolici
l.27 privilegii paginam sciens agere presumpserit, sciat se Dei et beati PETRI apostolorum
l.28 principis, nostraeque humilitatis judicio excommunicatum, immo anathematizatum cum
l.29 diabolo et omnibus impiis, quibus preparatus est cruciatus ȩternus. Qui vero pio intuitu
l.30 hȩc observare et custodire studuerit, a misericordissimo domino Deo nostro benedictionis gratiam,
l.31 et ȩternȩ vitȩ gloriam inter sanctos et electos consequi mereatur.
l.32 Scripta per manus Stephani scriniarii sanctȩ Romanȩ ȩcclesiȩ, in mense aprili,
l.33 indictione XVma. BENE VALETE
l.34 [chrisme] Data per manus Andreȩ episcopi, VIIIIno kalendas mai, anno pontificatus domni nostri
l.35 JOHANNIS sanctissimi et tercii decimi papȩ VIIIvo, imperii autem domni OTTONIS
l.36 majoris augusti XImo, junioris vero Vto, in mense sexto, et indictione XVma.
l.37 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 3763.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 135 (Flodoardus Rhemensis), Paris 1863, col. 992-993, n° 29.

ZIMMERMANN (Harald), Papsturkunden : 896-1046, Vienne : Osterreichischen Akademie der Wissenschaften, 1984-1989, 3 vol., t. 1, p. 427-429, n° 218.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°10 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°10»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte10/. Date de mise à jour : 29/03/12.