Edition
F. 1 :
Prologus in reductionem fundationum hujus monasterii
celestinorum de Parisius.
- Cum apud ecclesias cathedrales collegiatasque
consuetudo usitata, laudabilis atque probata, sit ut
prebendati in eisdem, unanimi assensu, sepius ad
onera spiritualia, utpote missarum, obituum
ceterorumque exercitiorum spiritualium, se et suos
successores, cum casus obvenerit, obligent in
perpetuum, quod ideo fit ut fructus prebendarum, qui
in inicio fundationis tenues et modici valoris
extiterunt, uberiores succrescant, quippe qui ad
talia onera non sine emolumento sufficienti reddere
se teneantur astrictos. Quod utique juri consonum
videtur, quia, secundum dictum Apostoli,
« qui altari servit de altario vivere
debeta ». Laudabilius tamen hec
consuetudo locum habere dignoscitur apud approbatos
monachos, qui ad onera spiritualia suscipienda, non
propter lucrum temporale ex hiis redundans,
principaliter afficiuntur. Nempe qui non solum hec
omnia terrena, intentione corrupta, non appetunt,
ymo etiam tanquam stercora ea arbitrantur ut
Christum lucri faciant b, ab hiis tamen non omnimode exui
possunt quin quadam naturali necessitate propter
victum et vestitum, quibus carere non possunt, circa
ea versari quodam modo habeant et affici ?
Sed ad tales fundationes acceptandas principaliter
moventur, ut, quia hoc sit ad laudem Dei et salutem
animarum, et numero et merito in sancto Dei servitio
multiplicari queant. Quippe qui in inicio in
pluribus monasteriis tenuiter fundati fuerunt, et si
sic semper perstitissent, propter suorum locorum
penuriam ad tantum numerum fratrum, sicuti sunt,
numquam attigissent : et ideo justa et
rationabilis causa fuit eis onus super onus addere,
ut emolumentum super emolumentum accrescat et ut
augeantur incrementa frugum suorum, ac deinde in
ovili Dei pascua semper pastor inveniat c, quo fiat ut multiplicentur
oves gregis. Verumtamen et ut ad discussionem casus
propter quem hoc opus assumptum est, qui
conscientias quorumdam fratrum reddit perplexas,
veniamus, sciendum est quod, licet aliqua monasteria
ad certas fundationes missarum, obituum, seu
ceterorum exercitiorum spiritualium, tanquam
perpetuis temporibus duraturas, obligata sint, nexus
tamen hujusmodi obligationis non ita ligat ut
nunquam solui queat, et ideo ad cognoscendum quante
fortitudinis existat sano intellectu indiget. Quia
sepius ad arbitrium boni viri recurrendum est in
talibus, ut puta quod, licet tales conventiones pure
sint et absque ulla conditione expressa, ex se tamen
tacitam conditionem important, qua adveniente,
consequens est ut nexus ipsarum quo pars una
ligabatur dissolvatur. Verbi gratia, et ut ad id
quod queritur descendamus, presens venerabile
monasterium Beate Marie celestinorum de Parisius,
quia in sui prima institutione pauperrime dotatum
fuit, adeo quod pauci fratres qui tunc temporis in
eodem monasterio serviebant egestatem magnam pro
suis necessariis habendis patiebantur ;
quapropter ad plurima onera spiritualia, qualia in
religione consuetum est suscipere, tanquam perpetuis
temporibus duratura se et suos successores successu
temporis astrinxerunt, ut ex obventione fructuum
adjecta illi oneri possent sibi melius in
necessariis providere, et ut numero et merito ad
laudem Dei ac salutem animarum valeant in sancto Dei
servitio multiplicari. Hec fuit eorum intentio, et
non alia. Sed quia nichil in hiis que sub celo sunt
agitur, quantecumque durationis existant, quin
successu temporum ad nichilum seu ad non esse
deveniat, quia semper ex alteratione et
vicissitudine temporum oritur alteratio et
vicissitudo rerum, quod satis clare innuit ille qui
dixit :
- Versusd
- « Non eodem cursu respondent
ultima primise » ;
- ideo secundum juris equitatem tales fundationes
tantum extendi debent [f. 1v] et tantam
perpetuitatem important quantam et obventiones
temporales ex eis redundantes durationem habere
dignoscuntur. Nam obventiones ille sunt in causa
propter quam talia onera suscipiuntur, et regula
talis habetur quod cessante causa cessat effectus.
Item beneficium datur propter officium et, per
consequens, beneficium est causa suscepti officii.
Quo casu, si beneficium esse desierit, ad susceptum
officium quis non tenetur. Iterum prout supra, qui
altari servit de altario vivere debetf : victus
proveniens ex altario est causa servitii facti. Quo
cessante, licite potest omitti consuetum
servitium ; ad quod quis non tenetur, nisi
ex sola obventione. Sic dicendum est in presenti
negocio, quia pari passu ambulat. Et hoc est verum,
dummodo non ex dolo seu culpa fratrum reditus
dictarum fundationum deperditi fuerint, quia tunc
non absolverentur ab onere. Et quod dicitur de
totali perditione fructuum, idem judicium est,
referendo singula singulis, de partis amissione,
quia secundum quotam tollitur obligatio. Verum quia
« dignus est operarius mercede
sua »g, prout attestatur
Veritas, quid austerius et contra jura caritatis agi
patet quam velle fratres ad talia onera teneri
importabilia, cum ipsa Veritas alio loco
dicat : « Jugum enim meum suave
est, et onus meum leveh. » Importabilia enim
dicuntur, quia portantes se semper aggravant, absque
ullo additamento substentationis. Quapropter
reicienda sunt, ne asellum precipitando sub onere in
foveam ruere contingat ; hoc est ne nimio
onere corda fratrum graventur, pre lassitudine
deficientes, in via non invenientes locum ubi
respirent atque ubi apponant manum suam ut metant et
manipulos colligant. Attamen in limitatione seu
reductione talium caute ambulandum est, ut omnis
tergiversatio quorumdam tollatur, ne videlicet quis
propria auctoritate hoc attemptet sed opus
est ut licentia summi pontificis auctorisantis se
intercedat. Patiuntur enim quamplures scandalum,
nisi hoc fiat in die, hoc est in manifestatione
veritatis clariore luce meridiana : tunc
enim non invenit pes talium scopulos quibus
offendatur ad petram scandalii. Hoc
dico propter scrupulosam quorumdam conscientiam, qui
quadam perplexitate sepius involvuntur in hiis que
licite fiunt, et hoc justo Dei judicio, quia tales
consueverunt suo proprio consilio magis inniti quam
alieno. Hec autem omnia que supra descripta sunt sub
hoc fine concluduntur ut videlicet per ea denotetur
quod juste, debite ac rite, facta est reductio
presens missarum et obituum hujus venerabilis
monasterii, quorum reditus, non dolo seu culpa
fratrum, sed aliunde in toto vel in parte sunt
anullati. Et ut iterum calumpniandi tollatur omnis
occasio, et ne quis suspicetur falcem propriam
missam in messem alienam fuisse, hoc non propria
auctoritate usurpatum, sed de licentia summi
pontificis roboratum est. Decennium enim vel circa
jam transactum est quod reverendus pater in Christo
frater Jo[hannes] Ballandi, qui officio
provincialatus hujus provincie tunc temporis
fungebatur, pro negociis ejusdem provincie apud
fratres nostros Ytaliam commorantes se
transtulerat : qui cum apud Romam per
aliquot dies moram protraheret, accersitus a domino
nostro domino Martino papa quinto ad familiare fuit
colloquium. Cui post multa grata colloquia inter
cetera ventum est ad discutionem talium reductionum,
et deductione rei, prout veritas erat sibi facta,
tandem ore suo proprio dixit justum esse reductionem
fieri in talibus. Insuper et ex superhabundanti
adjecit : « Licentiam, potestatem
et auctoritatem tibi et tuis successoribus in
reductione talium fundationum ordinem vestrum
concernentium do et concedo. » Verumtamen
hoc opus usque ad presens dilatum est, eo quod non
fuit qui illud requireret aut instaret, insuper nec
erat qui adjuvaret : et sic quasi sub
dissimulatione totum tempus illud pertransiit. Nunc
autem venit tempus in quo reverendus pater in
Christo frater Odo Regis, prior provincialis hujus
provin[f. 2]cie, videns quod hec erat bona
negociatio, « misit manum suam ad
fortia »j,
alleviare volens onera illa portantes se
aggravantia. Et quia in aliis negociis arduis factum
sui provincialatus concernentibus prepeditus erat,
de hock per se agere non valuit. Sed quia
qui per alium facit per seipsum agere videtur, vices
suas quoad hoc commisit reverendo in Christo patri,
fratri Symoni Inventi, suo vicario generali ac
priori hujus venerabilis monasterii, omnimodam
potestatem suam sibi concedens. Cum quo adjunxit
venerabiles in Christo patres, fratrem Johannem
Hanon, priorem monasterii de prope Meduntam,
Blanchetum Duri, priorem monasterii de Marcoussiaco,
et fratrem Laurentium Aussoul, procuratorem hujus
loci, eis tribus dans quoad hoc similem potestatem.
Qui insimul pro hac re coadunati, visis et attentis
ac diligenter examinatis hiis que videnda,
attendenda et examinanda principaliter in presenti
negocio fuerant, tandem post decursum plurium
dierum, quia hoc non erat opus unius diei, ipsum
consummaverunt, et in hanc formam que sequitur,
prout unctio Spiritus Sancti docens de omnibus eos
edocuit, finaliter redegerunt.
Sequuntur fundationes hujus monasterii cum reductionibus ac
valore earum.
- Et primo et principaliter :
- Rex Karolus quintus, fundator et constructor
ecclesie hujus monasterii extitit, qui plura bona
nobis fecit, et inter cetera cc libras parisienses dedit, que assignate
fuerunt super terram de Porchefontaine et suas
pertinentias. Et propter hanc causam, qualibet die
pro ipso celebratur una missa privata.
- Item fundatio duarum missarum quotidianarum, quas
fundavit defunctus Jacobus Marcelli, qui a longo
tempore fundaverat quandam parvam ecclesiam in hoc
loco antequam fratres collocarentur, et partem hujus
monasterii construi fecerat. Que quidem misse
fundate fuerunt in valore xl
librarum parisiensium assignatarum super terram de
Larres prope Meldunum. Hec terra cum suis
pertinentiis a longo tempore nil valuit ;
et cum tempus pacis redibit, vix poterit valere
annuatim quatuor libras parisienses redituales.
- Hee due misse cum fundatione regis Karoli quinti
reducuntur ad magnam missam conventualem et ad
officium divinum, attento quod, in ceteris
monasteriis, missa conventualis attribuitur ipsis
fundatoribus nec aliud onus habere
consueverunt : et etiam majoris est meriti
propter assistentiam fratrum in caritate et
devotione Deo servientium. Et hanc missam in tabula
habet primus ebdomadarius.
- Fundatio unius misse per ebdomadam pro domino
Philippo de Molinis, quondam episcopo Noviomensi,
que missa semel in quolibet mense conventualis, et
alta celebrabatur de nostra Domina, et in mense
frebruarii [sic] bis cantabatur. Item alie
xii misse de ‘Requiem’
basse, que quolibet anno dicebantur loco illius
responsorii ‘Libera me, Domine, de morte eterna’,
quod omni die dicebatur post ‘Preciosa’ pro dicto
episcopo. Sciendum pro hiis quod, licet de bonis
hujus domini huic monasterio multa bona evenerint et
diversis vicibus, pro eodem tamen magnum onus
sustinere consuevit : ut puta, tenebantur
ad prefatas missas, ad duos obitus in anno, ad
fundationem unius fratris, ad antiphonam ‘Salve
regina’, que dici consuevit in fine gratiarum
prandii. Et in quadam missa quotidiana, que
celebrari consuevit in navi in altari Sanctorum
Jacobi et Christophori, celebrans tenetur dicere pro
ipso episcopo unam specialem collectam. Item omnes
celebrantes in cappela infirmarie tenentur habere
specialem memoriam de ipso. Item inhumatus est in
choro ecclesie, in decenti loco, quasi in medio
ipsius. Pro hiis omnibus inter cetera que fuerunt
ecclesie collata, habemus domum nostram sitam in
Phallis ad signum Galee. Item semel recepimus
quadringentos fratres pro fabrica infirmarie. Item
habuimus ab executoribus ipsius episcopi xx libras parisienses
redituales, sitas in Picardia supra terram de Mesmy
prope villam Sancti Quintini, de quibus, quia [f. 2v] gaudere non poteramus, alieniate
fuerunt magistro Quintino Massue, magistro
requestarum hospicii regis, precio cc francorum, pro quibus pecuniis sic
receptis assignavimus xii
libras parisienses recipiendas super locagia
camerarum de Galiache, et hoc pro fundatione que
fieri debet in capella infirmarie, secundum tenorem
cujusdem [sic] tabule ibidem appense. Et
propter hanc causam date fuerunt a dictis
exequutoribus prefate xx
libre parisienses, prout in eadem tabula plenius
denotatur. Plura alia bona a prefato domino episcopo
huic monasterio data fuerunt ; sed quantum
seu quid et in quibus assignata seu designata
fuerint, an si bene proveniant annon, quia scriptum
non reperitur, ignoratur.
- Item fundatio unius misse per ebdomadam pro
magistro Johanne de Coifiaco, qui inhumatus est in
introitu ecclesie a parte claustri, qui dedit, pro
hac fundatione et etiam pro fundatione duorum
fratrum, duo milia quingentos francos et unam domum
cum certis vineis sitis in territorio de Vanves
prope Parisius. Hec domus cum dictis vineis, quia
admortizari non potuit a religiosis Sancte Genovefe,
in quorum censiva erant, alienata fuit precio cccc librarum parisiensium.
De hiis omnibus pecuniis, aut saltem de majori
parte, empta fuerunt nemora cum stangnis logie de
Viermes ; et quia pro illis habuimus
processum contra religiosos Regalis Montis, tandem
ut liti finis imponeretur de concordia utrarumque
partium, dimisimus ipsis religiosis totum jus quod
habebamus in illis nemoribus et stangnis, et pro
recompensatione habuimus ab ipsis c francos redituales admortizatos,
percipiendos super receptam vicecomitatus D’Arques
in Normania.
- Hee due misse per ebdomadam, videlicet pro domino
episcopo Noviomensi et pro dicto magistro Johanne de
Coifiaco, reduncuntur ad unam missam per ebdomadam
et transferuntur ad fratres nostros de Senonis,
quia, licet plura bona fecerint, illa tamen que
dederunt in suis fundationibus non sunt tanti
emolumenti sicut fuerunt tempore quo primitus
acceptata sunt.
- Attamen illa missa de beata Virgine cum nota
solita dici pro dicto episcopo semel in quolibet
mense in conventu isto celebrabitur ; loco
quarum transferimus predictis fratribus nostris de
Senonis alias xii missas de
‘Requiem’ que loco de ‘Libera’ dicebantur.
- Fundatio unius misse alte in anno in cappella
domini Philippi de Maiseriis, de festo dedicationis
ejusdem cappelle, in die sancti Johannis evangeliste
post Natale, cum secunda oratione de dicto sancto,
et tercia ‘Inclina’ pro dicto domino Philippo,
nobilil milite et quondam cancellario
regni Cipri, in capitulo nostro sepulto. Qui inter
ceteros benefactores nostros hanc religionem miro
semper coluit affectu et hoc monasterium magnifice
in bonis ampliavit. Unde edificavit intus quandam
domum cum parvo claustro et optima cisterna. Item
ibidem quandam construxit cappellam devotissimam in
honore beate Marie Virginis, et eam optime depingi
et solemniter dedicari fecit. Pro quibus edificiis
ultra tria milia francorum exposuit, atque eandem
cappellam vasis pluribus argenteis et diversis
ornamentis reliquiisque preciosis decoravit.
Insuper, pro dotatione ejusdem, octingentos francos
soluit ac, pro eadem, a domino Karolo rege quinto
admortizationem quatuor viginti librarum, etiamsi in
feudo et media justicia existant, cum vendis et
quinto denario, et per thesaurum expeditam
impetravit. Item vineam nostram seu claustrum
plantari fecit suis expensis, et pro lapidibus
murorum dicti clausi et torculari, et pro pluribus
reditibus, qui supra domum Roberti Testardi erant,
adquirendis, pro depositoque et libraria nostris
pluribusque aliis utilibus faciendis de suis
pecuniis, ultra viC francos exposuit. Derelictoque
seculo, in dicta domo vitam multum religiosam usque
in finem vite sue duxit. Dimisit etiam nobis plures
reditus et multa volumina librorum. Et per amiciciam
et noticiam ipsius pie memorie, dominus Leo, quondam
rex Armenie, fuit intus sepultus [f. 3] ; occasione cujus ultra iiiM
francos habuimus pro reditibus emendis. Insuper
fundavit in dicta sua cappella et ante majus altare
duos cereos de cera alba, que dicitur virginea, qui
dicuntur cerei pacis. Et debent accendi a principio
Sacramenti usque ad perceptionem totalem ejusdem,
secundum quod declaratur in tabulis vitro coopertis,
affixis tam in predicta cappella quam in choro prope
sacristiam. Et pro horum fundatione ac domus sue
substantationem, x libras
redituales supra domum dicti Roberti Testardi dedit,
et quatuor insulas in fluvio Secane conjunctas
nostris, quas emit ; item etiam lx francos in reditibus
perpetuis convertendos. Et breviter maximorum
beneficiorum nobis liberalis largitor extitit.
- Fundatio unius misse de defunctis cum nota semel
in anno, scilicet feria quarta post Pascha, pro
Johanne Cudoe et uxore sua, civibus Parisiensibus,
qui dederunt nobis certam partem terre quam habebant
in clauso vinearum nostrarum de Parisius.
- Has supradictas missas altas, videlicet quolibet
mense de nostra Domina pro episcopo Noviomensi,
dedicationis cappelle domini Philippi de Maiseriis,
et istam de ‘Requiem’ pro Johanne Cudoe et suis, ac
etiam supervenientes altas et missas obituum
tenebitur dicere secundus ebdomadarius.
- Fundatio unius misse quotidiane pro venerabili
collegio secretariorum et notariorum clericorumque
domini nostri regis, tam vivorum quam mortuorum. Que
die dominica dicitur de Sancto Spiritu
basse ; et post vesperas dicitur cum nota
officium mortuorum, cum tribus tamen lectionibus, et
laudibus basse, sine invitatorio. Die lune, missa de
mortuis, cum nota ; die martis, de sancto
Johanne evangelista ; die mercurii, de
sancto Matheo ; die jovis, de sancto
Luca ; die veneris, de sancto
Marco ; et die sabbati, de nostra Domina,
cum nota ; nisi occurrerint aliqua
impedimenta propter que opporteat missas altas dici
basse, et etiam vigilias mortuorum, seu omnino
dimitti, prout consuetudo satis declarat et in
duabus tabulis prope eorum altare positis
ostenditur. Ab hoc venerabili collegio habemus unam
bursam sicut habent ipsi notarii, quam quolibet
mense recipimus in audientia domini nostri regis, et
xxv libras parisienses
redituales super heredibus domini Girardi de
Moneacuto. Item recepimus ab eis ultra mille francos
pro edificiis nostris, ac jocalia et ornamenta
varia. Item occasione dicti collegii a pluribus
ipsorum et aliis recepimus in diversis fundationibus
et elemosinis ultra x milia
francos ; omnique anno, in festo sancti
Johannis ante portam latinam, conveniunt ad
ecclesiam nostram et faciunt celebrari unam missam
solemnem pro confraternitate ipsorum, prandentque
intus in sua aula, et dant xl
solidos pro pictantia, cum certis tedis et cereis
pro luminario, ut moris est. Hanc missam quotidiana
habent tercius et quartus ebdomadarii in
tabula.
- Fundatio unius misse quotidiane de tempore, cum
psalmo ‘De profundis’ et orationibus ‘Inclina’ et
‘Fidelium’ post missam, pro domino Ludovico duce
Aurelianensi, filio predicti domini regis Karoli
quinti, et ejus consorte. A quo habuimus c libras redituales
admortizatas, ac admortizationem et quintum denarium
aliarum c librarum
parisiensium ; et ultra iiM francos, cum
pluribus jocalibus aureis, scilicet calice sancti
Petri Celestini, et plucra cruce, aureis et aliis
argenteis, et pluribus libris, et ornamentis de
pannis aureis et sericis ecclesiasticis. Fecitque
fieri pulcherrimam illam capellam que est in parte
dextra chori nostri. Et non solum huic loco plura
bona fecit, sed etiam ecclesiam et claustrum de
Amberto de novo solemniter reedificavit. Ac etiam
aliis monasteriis religionis nostre largia
beneficia, tam in reditibus, admortizationibus,
jocalibus, ornamentis, pecuniis quam aliis rebus,
impendit. Defunctusque est Parisius anno Domini mo
cccco
viio, in
die sancti Clementis, scilicet xxiiia die mensis
novembris, et in predicta cappella sua sepultus. In
qua etiam tenere debemus duos cereos [f. 3v]
albos, ardentes a consecratione usque ad
perceptionem corporis Domini nostri Jhesu Christi.
Et hanc missam habent in tabula quintus et sextus
[ebdomadarii].
-
Fundatio unius misse quotidiane pro magistro
Reginaldo Ruffi, quondam notario domini nostri
regis, in introitu chori nostri sepulti, a quo
habuimus multa bona ad valorem iiiiM scutorum auri et
amplius, nam primitus in vita sua fundavit unum
fratrem intus, deinde unam missam
quotidianam ; et pro hiis omnibus dedit iiM scuta
auri et xxiiii libras
parisienses redituales, percipiendas supra domum ad
signum Corneti juxta Parvum Pontem. Demum in suo
testamento pro tercia parte omnium bonorum suorum
mobilium et immobilium suos heredes nos instituit.
De qua successione huic monasterio quam plurima bona
obvenerunt. Sciendum tamen est quod ad susceptionem
prefate misse fratres hujus monasterii tunc temporis
existentes, attentis oneribus missarum ad que antea
tenebantur, assensum suum nullomodo dare volebant,
donec tandem repertus fuit modus per quem nec
frustratus fuit a spe sua prefatus fundator, nec
monasterium inde fuit oneratum, sed magis
exoneratum. Nam de licentia reverendi patris
provincialis tunc temporis existentis, loco hujus
fundationis, se exoneravit de duabus missis
quotidianis : quarum una ad fratres nostros
de Senonis et de Lugduno translata fuit, alia ad
nostram provinciam, certis mediis inter nos invicem
habitis. Que de consensu totius capituli generali
robur perpetuum acceperunt. Que autem misse sic
translate sunt sufficienter dicetur cum de ipsis
singulis missis agetur. Item sciendum quod, licet
multe pecunie occasione prefati fundatoris nobis
obvenerint, de illis tamen non constat aliquid
expositum in reditibus sive hereditagiis emendis pro
stabilitate fundationis sue, quia pro prefata
exoneratione duarum missarum quotidianarum
tradidimus iiM
vC scuta
auri cum predictis xxiiii
libras parisienses redituales. Residuum autem
expansum fuit in relevatione hujus monasterii, quod
tunc temporis pro guerras et penuriam victualium in
maxima paupertate degebat. Et hac de causa, ad
fundationem hujus misse quotidiane prefati magistro
Reginaldi assignamus reditus fundationis predictarum
duarum missarum, sic translatarum ad predictos
fratres nostros de Senonis, de Lugduno, et [ad]
provinciam. Item sciendum quod, ultra missam
quotidianam sic translatam ad prefatos fratres
nostros de Senonis et de Lugduno, adhuc una
superadditur dicenda per ebdomadam, scilicet illa ad
quam tenebatur presens monasterium pro domino
episcopo Noviomensi, de qua fit mentio cum de
fundatione ejusdem episcopi agitur. Et sic constat
quod, ad exonerationem hujus monasterii, prefata duo
monasteria tenentur ad celebrationem viii missarum per ebdomadam,
cuilibet iiii pro equali
portione. Et hanc missam quotidianam predicti
magistri Reginaldi dicent septimus et octavus
[ebdomadarii] in tabula, addendo in qualibet missa
unam specialem collectam pro dicto episcopo
Noviomensi, scilicet ‘Da nobis, quesumus, Domine, ut
animam famuli tui pontificis’, de qua facta est
mentio in fundatione dicti domini episcopi.
-
- [Ajout de la seconde main intervenue du f. 7v
au f. 8 :]
-
Hec missa quotidiana quam tenebamur dicere
quotidie pro magistro Reginaldo Rufi anno
Domini mo
cccco
lxiio translata est ad fratres nostros de
Suessione, quibus propterea tradidimus
terram nostram de Bonnes, admortizatam, cum
omnibus emolumentis et dependentiis suis. Et
cum hoc tradidimus eis realiter in contentis
ducenta scuta auri ad reparationem ruinarum
prefate terre.
- Fundatio unius misse quotidiane pro domino
Guillermo Senonensi archiepiscopo et domino Adam de
Melduno milite, fratre suo, qui dederunt pro una
vice vC
francos et admortizationem xl
librarum parisiensium.
- Item fundatio iiii missarum
per ebdomadam pro dominis Johanne de Burello de
Riparia nobilibusque uxoribus et amicis suis, qui
dederunt pro una vice ccc
francos pro reditibus emendis et admortizationem xxv librarum parisiensium.
- De quibus pecuniis harum duarum fundationum
habuimus territorium seu fundum alte vinee hujus
monasterii, item altam justiciam ac admortizationem
dicte vinee et vinee basse ac partis ortorum
deintus, una cum ali[f. 4]quali portione
claustri et domus domini Philippi de Maiseriis. Item
prefate admortizationes assignate fuerunt ad terram
de Sarris in Bria et ad decimam nostram de Cerneux.
Extimamus autem valorem harum fundationum circiter
xxxii libras parisienses
redituales, et hoc cum prefata terra et dicta decima
ad valorem redierint, quia a longuo tempore propter
guerras nil valuerunt.
- Item fundatio duarum missarum per ebdomadam pro
magistro Roberto de Jussiaco, qui dedit cclx libras parisienses pro
reditibus emendis. De quibus pecuniis empta fuit
tercia pars decime magne de Cerneux in Bria, que
bono tempore extimabatur velere circiter xii libras parisienses. Item
de dictis pecuniis empte fuerunt viii libre parisienses redituales,
scilicet vi libre parisienses
supra domum de Malconseil ante parvum hostium Sancti
Jacobi de l’Ospital, quibus vi libras renunciavimus ex toto et amisse
sunt, item xl solidos
parisienses supra domum Carnificum prope Parvum
Pontem, qui pro presenti boni sunt et bene
proveniunt. Sciendum tamen quod dicta tercia pars
decime de Cerneux propter guerras a longuo tempore
nichil valuit nec adhuc speratur valere in futuro
plus quam vi libras
parisienses. Et sic patet quod hec fundatio dictarum
duarum missarum tantummodo extimantur valere viii libras parisienses
annuatim persolvendas.
- Item fundatio duarum missarum in ebdomada pro
magistro Francisco de Monteacuto, qui dedit quandam
domum cum jardino et xviii
arpenta terre situata a Bondoufle, in medio vie qua
itur de Corbolio ad castrum Montleheri. Que domus
pro presenti non est nisi pars domus nostre dicti
loci, quia postmodum ampliata fuit et constructa de
novo. Item dedit viii solidos
redituales supra quandam domum sitam in prefato
villagio : a longuo tempore omnes domus
dicti villagii, excepta nostra, combuste fuerunt.
Item dedit vi libras
redituales supra quandam domum sitam a Vitry juxta
Corbolium. Que vi libre,
certis de causis, alienate fuerunt et, loco earum,
empti reditus sequentes, scilicet L solidos
parisienses supra domum du Croissant, sitam Parisius
in Phallis ; item xx
solidos parisienses supra domum ad signum Cygni, in
vico Aufeurre ; item residuum pecuniarum
provenientium de venditione predictarum vi librarum expensum fuit in
constructione prefate domus de Bondoufle. Hec omnia
a longuo tempore, obstantibus guerris, nichil
valuerunt, exceptis reditibus sitis Parisius, quibus
etiam renunciare compulsi sumus juri nostro, virtute
privilegii civium Parisiensium, quia repertum est
jus nostrum subsequi jura se opponentium ad
proclamationes dictarum domorum. Qua de caus utilius
fuit renunciare juri nostro quam proprietatem
illarum arripere cum onere opponentium jus nostrum
precedentium. Sed tamen recursum habemus supra
heredes illius qui nobis vendidit illos L solidos
supra domum du Croissant, quos vendiderat
percipiendos primos post fundum terre : et
contrarium apparuit. Contra quos processum habemus.
Hec fundatio, si tempus prosperetur, solum estimatur
valere in futuro annuatim vi
libras x solidos parisienses,
et hoc in casu quo processus habitus contra prefatos
heredes nobis ad intentum nostrum adjudicabitur.
Quod si contra nos evenerit, solum estimabitur hec
fundatio valere annuatim iiii
libras parisienses redituales.
- Item fundatio unius misse per ebdomadam pro
magistro Johanne Olearii. Pro cujus fundatione
primitus habuimus x libras
parisienses redituales supra quandam domum sitam in
vico de la Vielle rue du Temple, que certis de
causis alienate fuerunt, et loco earum ad istam
fundationem assignate fuerunt vii libras parisienses supra domum Ymaginis
nostre Domine, Parisius ante ecclesiam Sancti
Liephardi ; item xxxix solidos vi
denarios supra domum ad Signum Equi nigri, in vico
de la Tennerie ; item xx solidos parisienses redituales supra
quandam parvam domum sitam Parisius, in vico quo
itur de la Mortelerie ad ecclesiam Sancti Johannis
in Gravia. Sciendum vero quod, pro presenti, prefate
vii libre ante Sanctum
Liephardum anullate sunt pro nobis, quia jamdudum
dicta domus de[f. 4v]molita fuit auctoritate
regia ad ampliationem platee ante Castelletum, que
est inter ipsum Castelletum et Secanam ; et
in recompensationem juris nostri sic deperditi
dederat nobis rex alias vii
libras parisienses supra domum Bernardi de Lavaine
ad signum de l’Espee, in vico Sancti Anthonii, que
fuerant domini Nicolai d’Orgemont, que ad regem
devenerant per confiscationem bonorum dicti domini
Nicolai. Sed, quia mutata sunt tempora, hec
confiscatio abolita fuit et ad successionem dicti
domini Nicolai admissi sunt propinqui sui et
heredes. Quapropter in illis vii libris sic recompensatis amplius nullum
jus acclamare ausi fuimus. Item de xxxix solidis vi
denariis predictis, redempti fuerunt xx solidi parisienses a
proprietario domus, virtute certarum ordinationum
factarum super redemptione redituum ville
Parisiensis. Hos xx solidos
sic redemptos alibi assignamus, percipiendos
videlicet super quandam maceriam quam emimus, in qua
solebat esse domus Fontis de Jouvent, que contigua
erat domui nostre Galee in Phallis. Ex predictis
patet quod hec fundatio unius misse per ebdomadam
que primitus fuit valoris x
librarum parisiensium reditualium, pro presenti
tamen valet lix solidos vi denarios parisienses
redituales.
- Reductio prefatarum fundationum, incipiendo a
fundatione dominorum Guillermi Senonensis
archiepiscopi et Ade de Melduno, fratris sui, et sic
consequenter descendendo, prout hic superius est
expressum, pro quibus tenebamur ad celebrationem xvi missarum per ebdomadam,
fit hoc modo : circa quod primo
considerandum est, quod ad celebrationem unius misse
quotidiane duo fratres ebdomadarii requiruntur, pro
quorum substentatione in victu, vestitu et aliis
quamplurimis quibus natura fovetur, ad minus pro
quolibet ipsorum monasterium habet exponere annuatim
sommam xxx librarum
parisiensium vel circa, specialiter in hac villa
Parisiensi, que communiter ceterarum villarum hujus
regni carior est. Quo attento, et etiam ex alio
latere inspecto valore prefatarum fundationum,
quem solum estimantur valere annuatim,
prout superius in ipsis fundationibus particulariter
declaratum est, sommam L librarum parisiensium,
possunt prefate xvi misse per
ebdomadam reduci absque scrupulo conscientie,
licentia auctoritatis apostolice, qua mediate vel
immediate fulcimur in hac parte, ad numerum vi missarum per ebdomadam.
- Quas dicent fratres duo, scilicet nonus et decimus
[ebdomadarii] in tabula.
- Notandum est quod, licet in presenti reductione
quamplures fundationes ponantur insimul et
conjunctim, que tamen fuerunt primitus divisim et
separate et a predecessoribus nostris sub certis
limitationibus recepte, non est intentionis nostre
quod equaliter dividatur emolumentum spirituale
redundans apud Deum ex celebratione missarum, sed
unicuique anime fideli pro qua intenditur secundum
quotam emolumenti temporalis monasterio provenientis
plus aut minus accrescat. Quapropter dirigenda erit
intentio celebrantium erga Deum, ut unicuique
tribuat quod meretur qui novit secundum suam
justiciam unicuique suum jus tribuere. Et quod hic
dicitur de celebratione missarum, idem sentiendum
est de obitibus et ceteris exercitiis
spiritualibus.
- Fundatio unius misse per ebdomadam de Trinitate,
die dominico si commode fieri possit, pro domicella
Johanna de Rully, relicta honorabilis viri magistri
Johannis de Marchia. Que dedit pro sua fundatione
pro una vice cc libras
parisienses, pro quibus pecuniis assignamus x libras parisienses
redituales supra duas domos contiguas sitas
Parisius, in vico de la Ferronnerie, in quarum una
pendet ymago sancte Katherine, et in altera ymago
sancti Michaelis. Quarum proprietas pro presenti ad
nos pertinet, pro quarum reparatione exposuimus
plusquam cc libras
parisienses.
- Item fundatio duarum missarum per ebdomadam,
videlicet die veneris de mortuis aut de die, die
sabbati de nostra Domina [f. 5] aut de die, si
celebranti placuerit, in capella Sancti Mametis, si
commode fieri possit, pro Nicolao de Ponte et
Jaquelina, uxore ejus, et suis. A quibus pro dicta
fundatione habuimus cccc
libras turonenses, quas exposuimus in constructione
domus Fardelli, in vico de la Chanverrie.
- Et has tres missas per ebdomadam dicet undecimus
ebdomadarius.
- Fundatio trium missarum per ebdomadam pro magistro
Guillermo de Neauvilla, secretario regis, qui dedit
pro dicta fundatione viC scuta auri, pro quibus
assignamus xxxvi libras
parisienses admortizatas supra terram nostram de
Attainvilla cum omnibus suis pertinentiis. Et
sciendum quod prefate pecunie per nos date fuerunt
fratribus nostris de Columberio, de Castis et de
Sancta Cruce, cuilibet cc
scuta auri, quia fratres presentis monasterii
nullomodo assentire volebant ad susceptionem prefate
fundationis, nisi de totidem exonerarentur, attentis
oneribus quibus antea presens monasterium erat
astrictum. Et ideo, ne prefatus fundator
frustraretur spe sua, attentis quamplurimis bonis
per ipsum huic monasterio collatis et devotione sua
sincera quam ad nos et nostrum ordinem gerebat,
petitioni sue adquieverunt et, loco hujus oneris sic
suscepti, de tribus aliis missis per ebdomadam se
exoneraverunt ; et ad illas celebrandas
prefata tria monasteria se astrinxerunt, quodlibet
ipsorum ad unam per ebdomadam. Item prefatus
magister Guillermus perantea fundavit intus unum
fratrem. Pro qua fundatione dedit intus terram du
Tronquay in Normannia, que in bono tempore valoris
erat xl librarum parisiensium
reditualium. Insuper, mediante illa terra, fundavit
unum obitum anniversarium, quod addi poterit cum
altero, vel alter cum ipso. Item fundavit lampadem
ardentem in navi coram ymagine Crucifixi. Pro qua
fundatione dedit xx libras
redituales annuas supra terram de Ver, sitam subtus
terram seu castrum Dammartin en Gouelle. Item ad
augmentum dicte fundationis dedit semel c francos. Que pecunie
exposite fuerunt in admortizatione terre nostre de
Tournedos. Prefate autem xx
libre parisienses supra terram de Ver per nos
fuerunt alienate precio cc
librarum parisiensium, quia eas tenere ad manum
nostram bono modo non poteramus, insuper propter
onera precedentia in periculo eramus perdendi eas.
Item quia prefatus fundator adhuc superstes est,
tenemur facere pro ipso quam totius ab hoc seculo
migraverit unum servicium, sicut consuerat fieri pro
uno fratre conventuali decedente.
- Has tres missas per ebdomadam celebrabit frater
ille qui capelle domini Philippi de Maseriis fuerit
a cantore deputatus, habendo specialem memoriam pro
dicto domino Philippo in suo memento. Licet enim non
fundavit pro se specialem missam quotidianam, voluit
tamen pro frequentatione et reverentia dicte
capelle, in qua semper quiescit corpus Christi, ut
quotidie celebraretur ibidem aliqua missa, secundum
quod fratres inter se ordinarent, in qua specialis
memoria haberetur de ipso. Et nota quod in predicta
capella possunt adquiri in diebus solemnibus
indulgentie unius anni et xl
dierum ; per octavas et vi dies Pentecostes sequentes,
L ; in diebus dominicis, c ; et totiensquotiens ibidem
quis missam celebraverit vel audierit, xl dies ex una
parte ; et per quendam legatum a latere,
scilicet per dominum P. de Tureyo, cardinalem sancte
Romane ecclesie, diebus predictis ac beati Petri
Celestini, xl dies.
- Celebrabit insuper idem ebdomadarius xxiiii alias missas per
annum. Et primo, quolibet mense, unam missam pro
Stephano Chevron, civi Parisiensi, qui pro sua
fundatione dedit cc scuta
auri. De quibus empti fuerunt cx solidos parisienses redituales supra
quandam domum in vico de la Mortelerie, ante
capellam Hauldri.
- Item unam missam in anno pro magistro Nicolao de
Plansi, qui pro dicta fundatione dedit semel xx francos. Pro hiis
assignamus ad dictam fundationem xx solidos parisienses redituales supra
maceriam Fontis de Jouvent, contiguam domui [f. 5v] nostre Galee in Phallis.
- Item unam missam in anno pro domino Johanne de
Noviant, milite, qui dedit pro sua fundatione semel
xx francos. Pro hiis
assignamus xx solidos
parisienses supra prefatam maceriam.
- Item unam missam in anno pro magistro Philippo
Augerii, clerico regis Francie, qui fecit fieri suis
expensis illam vitrariam que est in dextra parte
chori hujus ecclesie, in qua est depicta ymago beate
Virginis Marie et sanctorum Jacobi et Agnetis.
- Item unam missam in anno pro domino Alano de Mauny
et domina de Roya, conjuge ejus, qui dederunt pro
predicta fundatione x libras
parisienses redituales supra terram de Quiquempoit
et de Hangest cum suis pertinentiis. Quam terram
deinde cum omnibus suis juribus ab eisdem emimus
plus quam valeret.
- Item quatuor missas per annum, videlicet in
ebdomadis Quatuor Temporum, pro magistro Hugone
Magni, qui dedit vC francos, tam pro prefata
fundatione quam pro anniversario obitu suo. Pro
quibus assignamus jus quod habemus supra terras
nostras de Borraylardi et Cochet en Gastinois, quas
predicto precio comparavimus.
- Item quatuor missas per annum in ebdomadis Quatuor
Temporum pro magistro Roberto de Alamania, medico,
pro qua fundatione et suo obitu anniversario dedit
c francos. Pro quibus
assignamus quatuor libras parisienses supra terram
nostram du Petit Plessier prope castrum de
Luzarches.
- Fundatio unius misse quotidiane pro Garnerio
Marcel, filio Jacobi Marcel, de quo supra. Que in
prima institutione estimabatur annuatim valere xxx libras parisienses non
admortizatas, pro presenti tamen ex ista fundatione
solum proveniunt ecclesie quolibet anno xxxvi solidi parisienses,
scilicet xxiiii supra quandam
domum sitam juxta portum Secane, in platea
Mauberti ; item supra quandam peciam insule
sitam prope Dravel, xii
solidi parisienses. Poterit tamen hec fundatio in
futuro meliorari hoc modo : quia sex libre
parisienses hujus fundationis, que percipiebantur
supra duas domos sitas in cimiterio Sancti Johannis,
retro domum Bursarum, licet a longo tempore nil
valuerint propter proclamationes que facte fuerunt
in illis domibus, et etiam quia absque proprietario
diu fuerunt, poterunt tamen, si tempus prosperetur,
ad pristinum valorem redire. Item ex ista fundatione
percipiebantur iiii libre
parisienses supra domum sitam in Phallis, subtus
Pilaria, ad signum des Maillés. Hec domus, quia
ruinosa erat, proclamata fuit ; et pro
presenti proprietas ipsius ecclesie pertinet.
Utilius tamen et pro majori dampno evitando fuisset
dictis iiii libris
renunciasse : quia de pecuniis ecclesie,
tam in reparatione dicte domus quam redemptione
redituum jus nostrum precedentium, expense fuerunt
ccc libre parisienses et
ultra, quod excedit valorem dicte domus. Attamen pro
dicta fundatione reducimus illas iiii libras ad xl
solidos parisienses redituales. Item ad istam
fundationem pertinebant viii
libre parisienses que percipiebantur supra domum
Sancti Christofori in vico de la Tennerie. Et quia
prefate viii libre erant
situate in terra ecclesie, compulsi fuimus eas
commutare. Que commutatio facta fuit cum pluribus
aliis reditibus ad jus quod habemus supra terram
nostram du Petit Plessier. Quam terram accepimus pro
valore xxiiii librarum iiii solidorum parisiensium.
Hec tamen possessio non speratur valere in futuro ad
plus quam xii libras
parisienses ; pro presenti nil valet nec a
longuo tempore valuit. Et de illis viii libris sic commutatis dempte sunt iiii libre, et sic solum
restant iiii spectantes ad
hanc fundationem. Item ad istam fundationem primitus
spectabant x libras
parisienses redituales, que percipiebantur supra
duas domos Parisius sitas, quarum una est, que non
est nisi quedam maceria, ante ecclesiam Sanctorum
Lupi et Egidii, in vico Sancti Dyonisii, supra quam
vi libre parisienses
erant assignate. Alia est situata in vico Sancti
Christophori in Civitate, supra quam pro hac
fundatione erant assignate iiii libre parisienses. Proprietatem horum
locorum, quia proclamati fuerunt propter
conservationem juris nostri, accepimus ;
sed utilius fuisset renunciasse juri nostro, quia ad
reedificationem ipsorum opus erit plus exponere quam
valeant. Qua de causa annullantur x libre que pertinere solebant ad hanc [f. 6] fundationem. Et sic patet per ea que
supra memorata sunt quod hec fundatio misse
quotidiane solum amodo estimatur esse valoris xiiii librarum parisiensium.
- Item fundatio iiii missarum
per ebdomadam pro magistro Eustacio de Morsant, qui
pro hac fundatione dedit duo arpenta cum dimidio
vinee in territorio d’Ablon, estimata valere
annuatim lxi solidos
parisienses redituales et cc
francos auri. De quibus pecuniis empti fuerunt c solidi parisienses supra
domum Cacabi in vico Sancti Dyonisii ; item
lxxix solidi parisienses
supra duas domos contiguas sitas in Gravia, in una
quarum pendet signum Corvi. Prefati c solidi alienati fuerunt
precio c francorum. De quibus
pecuniis emimus jus proprietatis quod habemus supra
domum Mutonis in vico de la Chanverrie ;
que domus estimatur annuatim valere prefatos c solidos parisienses. Item
prefati lxxix solidi usque ad
presens tempus recepti fuerunt, sed de novo prefate
due domus proclamate sunt, in quarum discussione de
prioritate et posterioritate jurium opponentium se
ad dictas proclamationes ignoratur utrum jus nostrum
conservare poterimus aut renunciare nobis neccesse
fuerit. Ex hiis patet quod pro hac fundatione solum
proveniunt monasterio annuatim xii libre parisienses, et hoc in casu quo illi
lxxix solidi potuerint
conservari.
- Item fundatio misse quotidiane pro Balduino de
Cerviaco, civi Parisiensi, et Maria la Marcaise,
sorore sua, qui dederunt x
libras parisienses redituales in vico Forgier
Lasnier supra domum in qua pendet signum Angeli. Pro
presenti nec a longuo tempore vix valuerunt
medietatem ; speramus tamen quod in futuro
poterunt redire ad pristinum valorem. Item dederunt
iiii magna cadelabra
cuprea precio xx francorum.
Item dederunt iiiC
iiiiXX
francos pro reditibus emendis ; pro quibus
assignamus xvi libras
parisienses supra locagia nostra de Petit Muée. Et
sic patet quod hec fundatio estimatur esse valoris
annuatim xxvi librarum
parisiensium.
- Item fundatio misse quotidiane domini Symonis de
Junvilla, qui pro hac fundatione primo dedit lx solidos censuales supra
tres domos sitas in Corbolio ante vetus castrum
dicti loci. Taliter qualiter pro presenti adhuc
proveniunt. Item dedit jus unius oboli cum quinta
parte alterius oboli, quod habebat supra quodlibet
modium salis transeuntis per subtus pontem dicte
ville. Prefatum jus seu pedagium pro presenti nichil
valet ; poterit tamen, si tempus
prosperetur, valere quolibet anno lx solidos parisienses redituales vel
circa. Item dedit majorem partem juris quod habemus
in terra nostra de Bondoufle. Hec terra a longuo
tempore propter guerras nullius emolumenti
fuit ; estimantur autem, si pax fuerit,
annuatim valere viii libras
parisienses. Ex predictis patet quod hec fundatio
estimatur annuatim valere xiiii libras parisienses.
- Hee quatuor fundationes, videlicet unius misse
quotidiane pro Garnerio Marcel, valoris xiiii librarum ;
magistri Eustacii de Mortsant, valoris xii librarum, pro quatuor
missis per ebdomadam ; unius misse
quotidiane pro Balduino de Cerviaco, valoris xxvi librarum
parisiensium ; et unius misse quotidiane
pro domino Symone de Junvilla, valoris xiiii librarum
parisiensium ; que toto faciunt sommam lxvi librarum parisiensium,
reducuntur ad unam misam quotidianam. Que missa, ad
exonerationem monasterii, translata est ad fratres
nostros de Senonis et de Lugduno, certis mediis que
supra declarantur in fundatione magistri Reginaldi
Ruffi.
- Fundatio vi missarum per
ebdomadam pro Stephano Canu, civi Parisiensi, et
uxore sua. Pro qua fundatione date fuerunt xxiiii libre parisienses
redituales annue supra certas domos sitas Parisius,
videlicet xii libre
parisienses supra domum in qua pro prosenti pendet
scutum Burgondie, subtus Pilaria in
Phallis ; item iiii
libre parisienses supra domum que fuit magistri
Johannis Des Mares, in qua pendent pro presenti
ymagines apostolorum Petri et Pauli, in vico de la
Mortelerie ; item iiii libre parisienses supra domum in qua
pendet signum Baliste in qua sunt stuphe, in vico de
la Huchette ; item iiii libre parisienses supra domum sitam in
vico de [f. 6v] Sacalie, ad ymaginem Angeli.
Omnes isti reditus satis bene proveniunt, exceptis
ultimis iiii libris
parisiensibus supra domum Angeli, que in toto amisse
sunt, quia domus proclamata fuit et compulsi fuimus
renunciare juri nostro. Ex hiis patet quod hec
fundatio tantummodo estimatur ad xx libras parisienses admortizatas.
- Item fundatio iiii missarum
per ebdomadam pro Alexandra de Besancon, que pro sua
fundatione dedit xx libras
parisienses redituales supra domum du Gournault, in
vico Sancti Dyonisii, juxta ecclesiam Sancti
Maglorii. Sciendum autem quod, a longo tempore, jus
quod habemus supra prefatam domum dedimus pro precio
lxiiii librarum
parisiensium, eo quod ruinosa esset et eramus in
periculo totum perdendi. Pro quibus assignamus ad
hanc fundationem iiii libras
parisienses redituales quas solebamus habere supra
domum Duorum Angelorum, contiguam prefate domui que
pro presenti nostra est : et eam construi
fecimus novam. Et valor hujus fundationis reducitur
ad iiii libras parisienses
redituales.
- Item fundatio unius misse quotidiane pro Johanne
Audou et uxore sua. Pro hac fundatione primitus date
fuerunt lxviii libre et xiii solidi parisienses
redituales ; et quia illorum redituum quasi
major pars non erat in terra regis nec poterant
admortizari, alienati fuerunt de illis usque ad
sommam xxv librarum
parisiensium vel circa. Et de pecuniis exinde
provenientibus empta fuerunt nemora de Chartere, que
sunt inter Meldunum et villam de Campania, prope
ripariam Secane. Extimamus illa valere, consideratis
temporibus, xx libras
parisienses redituales. Item residuum prefatorum
redituum, ascendentium ad sommam xliii librarum parisiensium vel circa, pro
majori parte deperditum est, quia compulsi fuimus,
propter proclamationes factas virtute privilegii
burgensium ville Parisiensis, domibus in quibus
percipiebantur dicti reditus juri nostro renuntiare
Pro presenti, de prefatis reditibus adhuc proveniunt
ecclesie annuatim xv libre
parisienses redituales vel circa, videlicet supra
domum Sancti Martini, in vico de la Juyrie, xxxv solidi ; item
supra domum sitam retro prefatam domum Sancti
Martini, in vico de la Licorne, xxv solidi parisienses ; item
supra domum Equi nigri, in vico de la Saulnerie,
ante domum Tabule Rolandi, iiii libre parisienses (in principio
fundationis percipiebamus supra prefatam domum viii libras
parisienses ; sed quia ruinosa devenerat,
quittavimus proprietario iiii
libras parisienses ut reparationes faceret fieri in
prefata domo) ; item supra domum Sancti
Johannis in Vannaria, xl
solidi parisienses ; item supra domum sitam
a la Tonnelerie, juxta portam magnam Phalle bladi,
xl solidi parisienses (de
quibus a longo tempore nichil recepimus, poterit
tamen redire ad pristinum valorem) ; item
supra domum sitam in platea aux Chas, xxviii solidi
parisienses ; item supra duas domos
contiguas sitas ultra antiquam portam Sancti
Honorati, in vico Johannis de Sancto Dyonisio, xl solidi
parisienses ; item supra domum sitam in
vico Leonis, in qua pendet signum de la Souche, xiiii solidi parisienses.
Somma horum redituum provenientium : xv libre ii solidi parisienses. Ex predictis patet quod
hec fundatio reducitur ad valorem xxxv librarum parisiensium annui reditus,
et sic quasi pro medietate valor ejus deperiit.
- Hee tres fundationes immediate dicte, videlicet
Stephani Canu, cujus fundatio estimatur ad xx libras
parisienses ; Alexandre de Besancon, cujus
fundatio estimatur ad iiii
libras ; et Johannis Audou, cujus fundatio
estimatur ad xxxv
libre ; que faciunt in toto sommam lx librarum parisiensium
reditualium reducuntur ad unam missam quotidianam,
que translata est ad provinciam, certis mediis
superius in fundatione magistri Reginaldi Ruffi
declaratis. Hec missa ex ordinatione capituli
provincialis distributa est per monasteria, sicut
infra [in] kalendario dicetur.
- Fundatio unius misse quotidiane pro magistro Petro
de Castro, qui fuit clericus magistri Roberti de
Jussiaco, de quo supra. Qui dedit pro sua fundatione
certos reditus supra terram du Quasnoy et confinia
ipsius in Bria prope terram de Monglat. Qui reditus
antiquitus estimabantur annuatim valere xii libras parisienses non
admortizatas : a longo tempore propter
guerras nullius utilitatis fuerunt nec adhuc
sperantur valere, nisi negocia regni prosperentur.
Item dedit pro sua fundatione lxvii arpenta nemorum, sita a Chaily en
Bryere [f. 7] prope terram nostram de Pertes.
Que nemora estimabantur antiquitus valere annuatim
viii libras parisienses,
sed a longo tempore nil valuerunt. Et sic patet quod
hec fundatio, ab inicio estimata ad xxii libras parisienses, vix
in futuro valere poterit x
libras parisienses non admortizatas, etiam si tempus
pacis advenerit.
- Item fundatio trium missarum per ebdomadam pro
Petro Coquelet, civi Parisiensi, qui pro sua
fundatione dedit ccxxiiii
libras parisienses. De quibus pecuniis emptum fuit
jus quod habemus in terra de Berelle in Brya prope
Privignacum. Que possessio estimabatur, retroactis
temporibus, valere annuatim xxiiii libras parisienses. A longo autem
tempore nil valuit nec adhuc speratur valere, nisi
tantum x libras parisienses,
si tempus pacis advenerit. Hec possessio admortizata
fuit a rege, non de pecuniis dicte fundationis, sed
data fuit a dominis de Melduno et de Riparia, de
quibus actum est supra in eorum fu[n]datione.
- Item fundatio duarum missarum per ebdomadam pro
magistro Eustacio Godrie, qui pro sua fundatione
dedit lx solidos parisienses
redituales, percipiendos Parisius supra quandam
domum sitam in vico Anglicorum prope plateam
Mauberti. Item dedit pro una vice c francos auri pro reditibus emendis. Quos
assignamus super proprietatem prefate domus quam
construi fecimus novam. Pro qua constructione
expositi fuerunt plus quam c
franci. Et quia dicta domus est in terra ecclesie
Sancte Genovefe, ne poneremus extra manum nostram,
per concordiam factam inter nos et dictos
religiosos, tertiam partem juris nostri eis
dimisimus, et sic nobis admortizaverunt redisuum
juris nostri. Hec domus debet religiosis de
Longchamp xxxiiii solidos
parisienses redituales : a longo tempore
nullius aut modice utilitatis extitit ecclesie. Hanc
tamen estimamus annuatim valere, deductis
deducendis, lx solidos
parisienses redituales et non amplius. Et ita tota
fundatio.
- Item fundatio unius misse per ebdomadam pro
magistro Petro Cramette, pro qua fundatione et uno
obitu dedit c francos pro
reditibus emendis. Pro quibus assignatur jus quod
habemus supra quandam domum sitam Parisius, in vico
Hanquetin le Faucheur, in qua pendet signum Rose.
Hec domus proclamata fuit, et tandem pro
conservatione juris nostri accepimus proprietatem
ipsius cum onere illorum qui jus nostrum
precedebant ; et de illo onere redemimus
plus quam c solidos
parisienses Et sic hec domus, si tempus prosperum
advenerit, valere poterit annuatim lx solidos parisienses, omnibus deductis.
Et sic ipsa fundatio.
- Hec quatuor fundationes, videlicet unius misse
quotidiane pro magistro Petro de Castro, valoris x librarum
parisiensium ; trium missarum per ebdomadam
pro Petro Coquelet, valoris x
librarum parisiensium ; duarum missarum per
ebdomadam pro magistro Eustacio Godrie, valoris lx solidorum ; et
unius misse per ebdomadam pro magistro Petro
Cramette, valoris lx
solidorum parisiensium ; que faciunt sommam
xxvi librarum
parisiensium reducuntur ad tres missas per
ebdomadam. Ad quas celebrandas, certis mediis
superius in fundatione magistri Guillelmi de
Neauvilla declaratis, tenebuntur fratres nostri de
Castis, de Sancta Cruce et de Columberio, quodlibet
ipsorum monasterium ad unam missam per
ebdomadam.
- Fundatio duarum missarum quotididanarum pro
dominis Ludovico comite de Stampis, Johanne fratre
ejus, ac domina Maria, eorum matre. Pro qua
fundatione primitus habuimus cc libras turonenses redituales, admortizatas
in terra et pertinentiis de Monglat et Angerre in
Brya. Quam terram per cambium tradidimus domino
Philippo de Savoysi ; et inde habuimus ab
ipso et domino Karolo filio suo terras de Mormans de
du Jarriel en Brye, de consensu prefatorum
fundatorum, prout plenius potest in litteris dicte
commutationis. Qui reditus a longo tempore nil
valuerunt nec sperantur valere in futuro ;
et ideo ad tempus obmittitur eorum fundatio.
Verumtamen quotienscumque reditus prefate
fundationis provenient pro quota secundum quod plus
vel minus valu[f. 7v]erint, misse prefate
celebrabuntur, habendo respectum ad principalem
fundationem.
- Fundatio domini Mileti d’Angel, quodam decani
ecclesie Carnotensis, canonicique ecclesie Nostre
Domine Parisiensis, et domini compotorum regis, pro
salute sua reverendique in Christo patris Roberti
d’Angel, quondam episcopi Nivernensis, germani sui,
et omnium parentum suorum, videlicet duorum fratrum
incellatorum in dormitorio, ut moris est, et unius
misse quotidiane. Pro qua fundatione dedit nobis
terram de Ville d’Avray cum omnibus pertinentiis
suis, dictam domus de la Laude, que, ut dicebat,
tempore pacis estimabatur annuatim valere iiiC
libras turonenses. Verum quia ad predicta de
difficili nostrum consensum dedimus ob hoc quod
reditus ipsius terre occasione guerrarum ac
depopulatione gentium attenuati erant, nec
admortizata erat, insuper et propter onera quibus
antea stringebamur, consensit tanquam vir prudens et
discretus, nolens nos aliquod onus suscipere absque
emolumento sufficienti, suo proprio ore exprimendo,
licet in litteris dicte fundationis de hoc nulla
expressa mentio habeatur, quod ad predicta complenda
non intendit nos obligare, nisi referendo singula
singulis, hoc est quod, si fructus terre redeant ad
valorem temporis pacis, ad ipsam totalem fundationem
tenebimur ; si vero minus valuerint,
consensit nos illud deservire quod conscientia
nostra dictaverit. Insuper ad missam quotidianam,
cum in tempore illo essent decem et octo ebdomadarii
jamdiu antea fundati, non vult nos obligare nisi
numerus fratrum sacerdotum conventualium missam
celebrantium excedent xviii.
-
Hanc reductionem secundum posse nostrum, dictante
conscientia et equitate, redegimus modo et forma
superius prenotatis. At vero, quia per ignorantiam
sepius judicium rationis fallit et decipitur, et eo
amplius cum sua causa agitur sibi condescendendo,
idcirco nos immunes ab omni suspicione reddere
volentes, ac potius affectantes magis de onere quam
de alleviatione fore redargutos, per modum
recompensationis atquie additamenti tanquam si plus
justo demimus quam debuimus, statuimus ut amodo in
qualibet ebdomada celebrentur tres misse private pro
omnibus benefactoribus nostris superius
specificatis, necnon et generaliter pro omnibus
benefactoribus vivis et defunctis hujus monasterii.
Et hec missa dicetur in cappella domini Philippi de
Maseriis, habendo specialem memoriam pro dicto
domino Philippo, prout superius in fundatione
magistri Guillermi de Neauvilla est expressum. Et
has missas assignare poterit cantor patri
priori.
-
Acta sunt hec anno Domini mo
cccco
xxxvio.
Dans les passages suivants, ajoutés par diverses mains à la
partie primitive de ce livret, sont compilées les fondations
acceptées par le couvent des célestins de Paris après les
précédentes réductions établies en 1436 [v. s.].
Ajout d’une première main :
-
Honorabilis et discretus vir Johannes Chaurret,
quondam burgensis Parisiensis, pro fundatione duarum
missarum qualibet septimana in hoc monasterio
perpetuis temporibus celebrandarum, in sua ultima
voluntati nobis dedit quandringenta scuta auri, que,
per manus venerabilium et discretorum virorum
magistri Stephani Petit, presbiteri canonici Sancti
Germani Autissiodorensis, et Robini Beguin,
testamenti dicti defuncti executorum, realiter
recepimus. Anno Domini mo
cccco
xliio.
[Ajout d’une seconde main :]
-
Anno Domini mo
cccco
liio,
venerabilis et discretus vir magister Guillermus
Ducis, presidens in parlamento Parisius, pro
fundatione unius ‘De profundis’, qui cotidie cum
orationibus ‘Inclina’ et ‘Fidelium’ dicitur submissa
voce circa locum sepulture sue per sacerdotem
majoris misse et ministros suos, si sint, vel si non
sint, per ipsum et clericum, dedit nobis realiter
quadringenta scuta auri [f. 8], que expleta
sunt in parte reparationis seu relevationis terre
nostre de Porchefontaine, que prius erat in totali
ruina et nullo valore.
-
Anno Domini mo
cccco
lxo,
venerabilis et discretus vir Nicholaus Malingre,
civis Parisiensis et hostiarius cammere compotorum,
pro fundatione unius perpetue misse qualibet
ebdomada, que singulis sextis feriis dicitur de
cruce, sic tamen quod pro euvangelio ejusdem misse
dicitur Passio secundum Johannem, nisi forte eadem
feria sexta esset aliqua solemnitas vel aliqua alia
rationabilis causa accideret propter quam esset
dicenda missa ad devotionem celebrantis, cum
oratione tamen competenti et memoria de Cruce pro
remedio anime sue et Guilmete, uxoris sue, omniumque
liberorum, parentum et amicorum suorum, viventium
atque defunctorum ; dedit nobis pro una
vice realiter ducentos francos, qui cum trecentis
scutis, de quibus in articulo immediate sequenti
expleti sunt in constructionem novam domus nostre
des Maillets in Phallis. Super qua domo, pro
fundatione istius misse, de reditu admortizato et
annuo assignamus octo libras parisienses perpetuis
temporibus duraturas.
-
Anno Domini mo
cccco
lxo,
nobilis vir Matheus d’Auci, pro [fundatione] duarum
missarum didendarum perpetuis temporibus qualibet
ebdomada, in navi, in altari Sancti Johannis
Baptiste, si et in quantum hoc commode fieri
poterit, videlicet feria tertia de beata Maria, et
feria quinta de sancto Johanne Baptista, exceptis
diebus solemnibus, Adventu et Quadragesima, quibus
temporibus poterit celebrans dicere ad devotionem,
cum commemoratione tamen beate Marie vel beati
Johannis Baptiste, pro remedio anime sue et animarum
omnium parentum et benefactorum suorum, viventium et
defunctorum ; dedit nobis pro una vice
realiter trecenta scuta auri, que cum ducentis
francis, de quibus in articulo immediate precedenti
explevimus in constructionem, edificationem novam et
admortizationem domus nostre des Maillets in
Phallis. Super qua domo pro fundatione predictarum
duarum missarum assignamus sexdecim libras
parisienses admortizatas annui et perpetui
reditus.
-
Anno Domini mo
cccco
lxio,
illustrissimus princeps Philippus dux Burgundie,
cujus soror domina Anna, condam uxor ducis
Betfordie, que intus est inhumata, pro fondatione
unius misse cotidiane, que celebrari debet singulis
diebus circa octavam horam vel nonam in altari
Notariorum regis, si et quando commode fieri
poterit, ad devotionem celebrantis cum oratione
tamen decenti, scilicet « Quesumus, Domine,
pro tua pietate in anime famule tue »,
etc., et post eandem missam celebrans eandem missam
dicere tenebitur juxta tombam ejusdem domine ‘De
profundis’ cum orationibus ‘Quesumus, Domine, pro
tua pietate’ et ‘Fidelium’ ; etiam pro uno
obitu seu anniversario perpetuis temporibus juxta
morem nostrum celebrando xxiiiia die novembris
pro remedio anime prefate domine, pro salute prefati
principis et omnium parentum suorum, viventium et
defunctorum ; dedit nobis realiter et in
contentis mille ducenta scuta auri, quorum jam
exposuimus quadringenta scuta, tam in emptione
partis terre nostre Plexis juxta Lurarches quam in
extructione unius domus et molendini novorum in
eodem loco. Pro quibus quadringentis scutis
assignamus ad utilitatem prefate fondationis dicte
domine, super prefatis terra, domo et molendino, xxiiii libras parisienses
annui et perpetui reditus.
[F. 8v : Ajout d’une troisième main :]
-
[M]issa bassa perpetua de defunctis, fundata per
magistrum Johannem Mortis, regium consiliarium in
parlamento pro salute anime sue et animarum suorum
patris et matris ad benefactorum, qualibet prima die
cujuslibet mensis cujuslibet anni, in capella Beate
Margarete. In qua missa dicetur pro ipso fundatore,
ejus vita durante, oratio ‘Deus, qui justificas
impium’ ; et post ejus mortem, dicetur
oratio « Inclina, etc., ut animam famuli
tui sacerdotis et animas famulorum famularumque
tuarum ».
[Ajout d’une quatrième
main :] Pro qua tradidit sexaginta scuta
auri.
[F. 9 : Ajout d’une cinquième main. Emprunté,
d’après Auguste Molinier, à un livre d’anniversaire de la fin du
xve siècle :]
-
Trium fratrum intus professorum, qui, cum essent
primitus quasi eodem contextu novicii, zelo pari
fideque devota ob reverentiam Dei et suam suorumque
salutem, de parentum sacculo jure patrimonii
nonnullas intus exposuerunt sponte
pecunias ; quorum primus, frater Johannes
de Vitriaco nuncupatus, calicem pulcherrimum ac
preciosum argenteum auro redimitum, cum duabus
ampulis argenteis et centum aureis ultro nobis
obtulit. Alter autem, ipsius germanus, frater Guido
de Vitriaco, duo capita cum pluribus ossibus ac
reliquiis xiM virginum, quondam ecclesie nostre per
illustrem principem Ludovicum ducem Aurelianensem
assignata, tecis argenteis auro fulgentibus, instar
duarum virginum, suis stipendiis usque ad summam
quadringentarum librarum turonensium intercludi
fecit ; deditque ulterius quadringentas
vinginti libras turonenses, que fuerunt exposite in
acquisitione parvi mimorandi infra terram nostram ac
dominium de Pertes. Preterea pulchram ac devotam
tabulam optime depictam, in tercia capella navis
decem milium martyrum constitutam, largitus est.
Tertius vero, nomine frater Claudius Pluiete,
devotam ymaginem Crucifixi in tribuna nostre navis
elevatam, cum ipsa tribuna, ut cunctis liquido
patet, propriis sumptibus eodemque zelo construi
fecit. Quapropter gratiam pro gratia metientes,
illos parentesque suos quorum stipe proveni[un]t
tanquam benefactores nostros perpetuis temporibus
censuimus recensendos.