IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (Testes consulum et syndicorum Fani Jovis contra dominos P. et R.)

Archives nationales, J 1032, n°17 bis

Enquête

[1]

I. Anno Domini MoCCo nonagesimo octavo, die mercurii post festum beati Luche evvangeliste, Geraldus Arnei, laicus, uxoratus, testis productus ex parte syndicorum universitatis castri Fanijovis, etatis quinquaginta annorum et plurium ut dixit, juratusque die mercurii post octabas beati Michaelis contra magistrum Petrum de Latilhi et dominum R. de Bruilhiaco, qui testis moratur, ut dixit, in villa Fanijovis, [1] interrogatus super primo articulo, videlicet super exactionibus et extorsionibus indebitis usque ad summam trescentarum l.t., dixit quod, antequam fieret compositio de qua fit mentio in secundo articulo, ipse qui loquitur erat Tholose, quare nescit si clerici vel servientes vel alii, ex parte dominorum P. et R. predictorum, aliquas fecissent exactiones vel extorsiones, quia non erat presens tunc temporis apud villam Fanijovis. Dixit tamen quod post factam compositionem cum predictis dominis, missi fuerunt servientes ad dictam villam, videlicet quidam vocatus Clemens Johannes de Crespiaco, Germanus Durandi de Villanova, Richardus de Avinione et alius qui vocatur Comes Fuxensis, Guillelmus Cambo et plures alii de quorum nominibus non recolit, ita quod diversis vicibus et temporibus fuerunt ibi servientes usque ad numerum sexaginta unum.

Interrogatus si dicti servientes habuerunt aliquam peccuniam ab hominibus dicte ville, dixit se vidisse et presentem fuisse quando consules dicte ville solverunt et tradiderunt dictis servientibus, videlicet cuilibet eorum secundum portionem sibi contingentem et secundum quod per plures vel pauciores dies ibi fuerant pro dictis hominibus pignorandis, quinquaginta libras tur. quas manu levaverant a quodam mercatore vocato Petrus Mathei qui moratur in dicta villa Fani Jovis, et in dicta solutione facienda erat presens Raimundus Durandi et consules dicte ville et dicti servientes et plures alii de dicta villa.

Item dixit quod Raimundus Durandi qui se gerebat pro magistro aliorum servientum, habuit ab hominibus dicti loci centum libras tur., videlicet, pro qualibet libra in compositione contenta, tres denarios tur.

Interrogatus qualiter scit quod dictam peccuniam habuit, dixit quod ipse vidit quod, cum Petrus Mathei, burgensis de dicta villa, pignoraretur per dictum Raimundum Durandi et ejus servientes, ut a dicta pignoratione cessarent, deposuit dictus burgensis centum l.t. in monasterio de Prolhano, et postmodum audivit quod dictus R. Durandi confitebatur se dictas centum l. recepisse et habuisse, et de hoc vidit fieri publicum instrumentum per manum Guillelmi Villarii, publici notarii dicti loci.

Item dixit quod omnes predicte solutiones peccuniarum facte fuerunt eadem die, videlicet die veneris post Mediam Quadragesimam

Interrogatus de loco ubi fuerunt facte dicte solutiones, dixit quod in camera que est satis prope juxta aulam domini regis apud dictam villam Fani Jovis.

Interrogatus an dictus R. Durandi aliam pecuniam habuisset ab hominibus dicte ville preter dictas centum libras, dixit quod audivit dici a consulibus dicti ville quod ipsi solverant ei prius alias viginti libras tur. Dixit tamen se non interfuisse solutioni.

Interrogatus de tempore, dixit quod ante dictam compositionem ut credit. Dixit etiam quod audivit dici a dictis consulibus quod preter predictas summas solverant servientibus in minutis particulis usque ad summam decem et octo l.t. Aliter tamen nescit.

Item interrogatus super secundo articulo, videlicet super eo quod, per incarcerationem personarum seu arrestationem seu bonorum suorum captionem etc., fuissent compulsi ad componendum pro quindecim milibus libris tur., dixit quod, cum consules dicte ville essent citati ut venirent Tholose ad componendum cum magistris super cazalagiis, homagiis et reprobatis monetis et aliis que injuste imponebantur eisdem, ut dixit idem testis, ipse erat presens Tholose pro mercaturis et aliis suis negociis exercendis et, cum audisset quod dicti consules et quidam ex syndicis et quidam alii de dicta villa venissent Tholose pro negocio supradicto, ita quod erant usque ad duodecim homines vel circiter, in universo, ipse ivit cum eis. Et, cum essent in aula regis Tholose, et jam per plures dies venissent ibidem pro affinancia facienda et nulla certa summa peteretur ab eis, quadam die obtulerunt dictis magistris, nomine compositionis, quinque milia l.t. Et cum dicti magistri dic tam compositionem nollent recipere, dicti homines tandem obtulerunt septem milia librarum, et tunc dixit dictus magister Petrus de Latilhiaco, presente dicto domino Radulpho, quod non reciperent libenter pro dicta compositione facienda decem et octo milia librarum tantum.

Item dixit quod finaliter, quadam die, videlicet in festo Sancti Andree, vel in vigilia, vel circa, prout sibi videtur, cum venisset ad aulam domini regis Tholose pro affinancia facienda, dicti magistri arrestaverunt eos in dicta aula domini regis, inhibentes eis ne exirent donec composuissent ; et remanserunt ibi per totam diem. In sero tamen, data fuit eis licentia de eundo ad hospicia sua, ita tamen quod, sub pena fracti carceris, in mane sequenti redirent, et in eodem statu videlicet arrestati.

Et illa die finaliter dixit eis dominus Radulphus, absente tamen magistro Petro, quod nunquam evaderent nec compositionem reciperent pro minori summa quindecim milium librarum tur., et tunc dicti consules, presentibus hominibus aliis dicte ville, dicte compositioni concesserunt.

Interrogatus quare concesserunt hujusmodi compositioni, dixit quod dupplici de causa, una quia erant arrestati in aula, nec aliter poterant evadere, ut dicebatur eis ; item, alia de causa, quia mandabatur eis per nuncios, prout dixit, de villa sua sibi ad hoc specialiter destinatos quod R. Durandi cum pluribus aliis servientibus erant in dicta villa Fanijovis et, ut dicebatur eis, dicti servientes barregabant hospicia eorum et destruebant bona eorum et multa mala alia faciebant.

Item interrogatus super tercio articulo, videlicet quod dicebant dicti consules quod bona eorum capiendo, devastando et domorum hostia claudendo etc., agravati essent usque ad summam quingentarum l.t., respondit se credere quod sic.

Interrogatus quare credit, dixit quia se vidisse quod hostia claudebantur in dicta villa et bona accipiebantur et devastabantur et ipsemet, ut asserit, expulsus fuit de domo propria et ejectus de lecto in quo jacebat hora meridiana vel vesperina et positus fuit in aula regis et remansit ibi per totam noctem. Dixit etiam quod illa eadem die erant in dicta aula capti et arrestati quidam consules dicte ville pro deffectu prime solutionis pro primo termino, prout servientes dicebant, videlicet Petrus Arnaldus Boerii, Guillelmus Belli, et quidam alii de villa, videlicet Arnaldus Fabri, Arnaldus Godi et Bernardus Godi, frater ejus, Arnaldus de Calvello et plures alii, de quorum nominibus non recordatur, qui eadem nocte in eodem arresto in predicta aula pernoctaverunt. Item quia vidit, dum esset in aula, quod ad dictam aulam defferebantur cum pluribus animalibus, vestimenta, supellectilia, lane, et fila lanea parata ad faciendum pannos laneos.

Interrogatus qualiter scit, dixit quia sic vidit et presens fuit quando predicte res percipiebantur in aula.

Interrogatus si scit quorum erant illa bona, dixit quod non pro certo, sed audivit quod David de Villa Sicca dicebat se habere ibi quendam saccum magnum plenum de lana, quem saccum dicebat suum esse, et fuerunt eum reponi, eo vidente, in quadam camera dicti servientes.

Item vidit quod adducebantur in dicta aula plures oves usque ad numerum quinquaginta, vel circiter, que oves erant Petri Rorandi, prout credit testis qui loquitur... Interrogatus quare credit, dixit quia dictus Petrus dicebat oves suas esse. Item, quia, cum esset de dicta villa dictus Petrus, nunquam vidit quin multas oves haberet, et quia conducebat dictas oves et veniebat post dictos servientes.

Item dixit dictam villam dicta dampna sustinuisse usque ad summam predictam vel amplius quia, cum mercatores dicte ville pannos suos deportassent ad nundinas Avinionis sicut ceteri mercatores panni mercatorum dicte ville Fani Jovis banniti fuerunt per R. Durandi et per servientes dictarum nundinarum ex parte domini nostri regis, ita quod pannos suos non potuerunt vendere et alii mercatores suos pannos vendebant. Interrogatus quomodo scit, dixit quia sic audivit referri per Guillelmum, filium suum, quem ibi miserat pro suis pannis vendendis et per Arnaldum Arvei, socium dicti filii sui et per plures alios, videlicet per Ramundum Morterii, Petrum Arnaldi et per Jacobum Martini, et per plures alios quorum esset longum nomina enarrare.

Interrogatus utrum universitas dicti loci sit in possessione libertatis et gaudeat statu ingenuitatis, sicut in fine tercii articuli continetur, dixit quod sic. Interrogatus quomodo hoc scit, dixit quia, cum per quadraginta annos moratus fuerit in dicta villa, vel circiter, sapiens et intelligens, non vidit nec audivit quod talis servitus1 vel talia ab eis peteretur. Dixit tamen quod plures sunt in villa, qui pro suo foco debent solvere annuatim domino nostro regi novem denarios thol., et tres denarios domino Ysarno Batalha, militi. Item dixit quod alii mercatores dicte ville qui habent alios dominos tenentur solvere domino regi annuatim quilibet pro mercatura certam redibitionem prout in dicta villa actenus exstitit consuetum.

Preterea dixit predictus testis super primo articulo quod fuerunt sexaginta unus servientes in dicta villa post factam compositionem, ut homines dicte ville pignorarent, qui servientes remanserunt ibidem per novem dies continuos et habebat quilibet equum suum, et fuerunt ibidem per totum illud tempus cum expensis universitatis dicte ville, quas expensas exstimat sexaginta l.t. Interrogatus qualiter scit quod erant ibi tot servientes, dixit quia videbat eos euntes et redeuntes cum magna multitudine, et quia dicebant consules se computasse dictos servientes. Interrogatus quis solvit expensas illorum, dixit quod homines de villa, secundum quod in domibus illorum ponebantur dicti servientes, et, ultra illas expensas, habuerunt dicti servientes illas quinquaginta libras de quibus supra in primo articulo deposuit. Item dixit quod in domo sua erant quatuor ex illis servientibus, qui quatuor servientes erant super tres domos in custodia et comedebant in domo unius die, et in alia predictarum domorum et in tercia domo die tercia, et sic per circuitum usque ad novem dies. Interrogatus quomodo scit quod de bonis universitatis fuerunt exsolute dicte expense, dixit quod sic ordinatum est inter eos de universitate, quod ille expense solverentur de communi, et debet fieri compensatio et deductio, secundum quod quilibet expendebat plus vel minus pro dictis servientibus.

Interrogatus utrum sit fama quod compulsi fuerint dicti homines ad componendum per captionem et arrestationem personarum et captionem bonorum, dixit quod sic. Interrogatus quomodo scit, dixit quia audivit hoc dici a multis de dicta villa et a quibusdam circumvicinis et etiam a multis Tholose. Interrogatus utrum predicta audivit dici a majori parte gentium dicte ville Fanijovis, dixit quod nescit utrum a majori vel minori. Interrogatus super omnibus et singulis contentis in dictis articulis, dixit se nichil aliud scire ut supra deposuit.

II. Ramundus de Calhavello, qui moratur in villa de Fanojovis, uxoratus, etatis quadraginta duorum annorum, vel circiter, ut dicebat, juratus in presentia magistrorum et dominorum die mercurii post octabas beati Michaelis, examinatus die sabbati in octabis beati Luche evvangeliste, productus per consules et syndicos de Fanojovi contra dominos P. et R., deposuit ut sequitur :

Interrogatus super primo articulo, videlicet super exactionibus et extorsionibus indebitis factis super dictos homines et consules dicte ville per clericos seu servientes vel alios pro domino P. de Latilhi et domino R. de Bruilhiaco, dixit se nichil penitus scire.

Interrogatus super secundo articulo, videlicet quod ipsi P. et R. aliquos ex predictis consulibus vel hominibus per incarcerationem personarum seu arrestationem seu bonorum suorum captionem illicite compulerunt ad faciendum affinationem seu compositionem super casalagiis, homagiis et aliis articulis ad summam quindecim milium l.t., prout in articulo plenius continetur, dixit quod cum ipse qui loquitur cum quibusdam aliis mercatoribus dicte ville, videlicet cum Guillelmo Gayrini, Pontio Gairini, Guillelmo Johannis juniore et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur, venissent Tholosam ratione mercaturarum suarum quadam die ante prandium ipse qui loquitur et predicti mercatores venerunt ad aulam domini regis Tholose, ut viderent et scirent quid faciebant consules dicte ville qui erant in aula predicta et, cum simul loquerentur, exivit de Capella Sancti Martini juxta dictam aulam, in qua capella erant dicti P. et R., quidam serviens vel se gerens pro serviente, qui dixit consulibus et hominibus supradictis : Ex parte magistrorum nostrorum arrestamus vos in hac aula domini regis quousque cum magistris nostris compositionem vel financiam feceritis generalem.

Item dixit quod, cum essent arrestati in aula, dominus P. de Latilhiaco exivit a dicta capella, ut iret ad prandium, et tunc dicti consules et homines sequentes eum usque ad exitum aule2, petierunt ab eo licenciam de eundo ad domos suas racione comedendi Qui respondit eis quod erant nimis tediosi et quod non exirent aulam nisi cum eis facerent compositionem. Et sic remanserunt dicti consules et homines et comederunt illa die in quadam camera juxta aulam, et remanserunt ibi per totam diem usque versus noctem, et cum viderent noctem venire, rogaverunt magistrum Guillelmum de Gauderiis quod procuraret apud dominos P. et R. quod ipsi possent exire illa nocte et ire domos suas, et tunc dictus magister Guillelmus de Gauderiis, audita prece eorum recessit ab eis, et satis cito postea venit ad dictos consules et homines magister Ramundus Vita, notarius, et dixit eis : Ex parte magistrorum nostrorum vobis damus licentiam eundi ad hospicia vestra ista nocte, ita quod sub pena fracti carceris cras mane revertamini in eodem arresto.

Interrogatus qua die ista facta fuerent, dixit quod die beati Andree, anno preterito, prout sibi pro certo videtur.

Interrogatus qua de causa petebatur ab eis compositio generalis, dixit se nescire quod hoc erat ratione cazalagiorum, homagiorum et quorumdam aliorum que petebantur ab eis et ab hominibus dicte ville Fanijovis.

Interrogatus an predicta mane redierint dicti consules et homines, dixit quod sic, et fuerunt ibi usque ad prandium et in ipsa hora fuit eis data licencia eundi ad hospicia sua causa comedendi, ita tamen quod post prandium redirent in eodem arresto. Qui dicti consules et homines redierunt, ut dixit, et post multa verba, appropincante nocte, loquti fuerunt cum magistro Guillelmo de Gauderiis super expeditione et liberatione ipsorum. Qui finaliter dixit eis quod non posset eorum negocium expediri nisi promitterent nomine compositionis dictis magistris quindecim milia librarum tur. Quo audito testis qui loquitur et quidam alii clamaverunt consulibus : Domini, expediatis vos de isto negocio quia videtis quod sumus hic arrestati et amittimus negocia nostra. Et dictum est nobis quod R. Durandi et plures alii servientes sunt in villa nostra Fani Jovis, qui gentes nostras pignorant, et claudunt ostia, et bona nostra devastant, et melius est nobis uno ictu mori quam in isto langore diucius percistere. Et tunc magister Petrus Gayrini, unus de consulibus et syndicis dicte ville, dixit magistro Guillelmo de Gauderiis, presentibus aliis consulibus et hominibus dicte ville, quod ipsi facerent voluntatem dominorum P. et R. usque ad summam quidecim milium librarum. Quo audito, cum dominus Radulphus de Bruilhaco recederet de domo regis et esset in curia versus portam, sequti fuerunt eum dicti consules et homines et dixit predicto domino R. magister Guillelmus de Gauderiis quod aliquantulum remaneret quia consules de Fano Jove parati erant ejus facere voluntatem, et tunc dictus dominus R. remansit et quesivit a dictis consulibus an hoc esset verum quod dicebat ei dictus G. de Gauderiis, videlicet quod dicti consules vellent finare cum eo vel componere usque ad summam quindecim milium l.t., et tunc respondit Petrus Gairini, consul et syndicus dicte ville quod sic, et quod dicti consules et homines promittebant dare domino regi, nomine financie seu compositionis, dictas quindecim milia librarum. Et tunc dixit dominus R. quod hoc ergo habebat pro facto et concesso. Quibus factis et dictis, dictus P. Gairini quesivit a domino R. an dicti consules et homines possent libere recedere. Qui dictus R. dedit eis licenciam recedendi. Interrogatus an aliqui de predictis consulibus vel aliqui de hominibus dicte ville ibidem presentibus dicte promitioni seu compositioni contra dixerint vel aliqualiter reclamaverint, dixit quod non, tunc temporis. Interrogatus qualiter scit, dixit quia presens erat et non audivit aliquem reclamantem vel contradicentem. Interrogatus de assistentibus, dixit quod persone superius nominate.

Interrogatus si aliud sciat super isto articulo contra ea que predixit, dixit quod non quia in crastino, valde mane, recessit a villa Tholose pro suis mercaturis et negociis faciendis.

Interrogatus super tercio articulo, videlicet super dampnis datis consulibus et hominibus dicte ville, bona eorum capiendo et devastando usque ad summam quingentarum l.t. etc., prout in articulo continetur, dixit dictum articulum continere veritatem prout credit pro certo.

Interrogatus quare credit, dixit quia vidit et scivit quod homines et mulieres dicte ville et eorum familie expellebantur de domibus suis et eorum bona capiebantur et devastabantur et artifices ville predicte, textores et alii, non poterant vacare ad suas operationes faciendas, et etiam agricultores vacabant ab agricultura sua et quia eorum animalia capiebantur et ponebantur in aula regis, Fanijovis, prout asserit se vidisse.

Interrogatus quorum erant illa animalia que vidit adduci ad aulam predictam, dixit quod erant plurium et diversorum hominum dicte ville, de quorum nominibus non recolit.

Item dixit quod ipsemet testis qui loquitur arrestatus fuit in aula predicta ab hora vesperarum cujusdam diei usque ad horam terciam diei sequentis ; de certa tamen die non recolit. Item dixit quod in eadem die, que fuit in tempore Quadragesimali proximo preterito. De septimana tamen, vel de certa die non recolit, erant arrestati cum eo in eadem aula plures homines dicte ville usque ad numerum duodecim vel circiter, videlicet Arnaldus Auteri, consul dicte ville, Guillelmus Gairini et alii de quorum nominibus non recolit.

Interrogatus qua de causa erant arrestati illo tempore, dixit quod nescit aliam rationem nisi quod non solvebant servientibus sua salaria que petebant ab eis et dixit quod, cum aliquis solvebat salarium servientibus, quod petebatur ab eo, statim dimittebatur abire.

Interrogatus qualiter evasit de dicta aula, dixit quia consules dicte ville, tam pro ipso quam pro aliis arrestatis, solverunt tunc temporis dictis servientibus quindecim l.t. Interrogatus qualiter scit, dixit quia hoc dicebant consules de dicta summa.

Item dixit se vidisse tunc quod dicti consules computabant peccuniam et solvebant servientibus, cuilibet eorum secundum magis et minus, et nomina servientum quibus solvebant et quantum solvebant unicuique eorum poni faciebant in scripturis et post dictam solutionem dicti arrestati fuerunt liberati. Et sic testis qui loquitur estimat dampna data in villa predicta per predictos servientes ex causis et rationibus supradictis usque ad predictam summam quingentarum l.t. Item addidit testis qui loquitur quod sub summa predicta debeat comprehendi dampnum datum quibusdam mercatoribus dicte ville qui iverant ad nundinas de Avinione et detulerant ibi pannos suos quia fuerant banniti, ut audivit dici, aliter tamen nescit.

Interrogatus quare dicti panni banniti fuerant, dixit penitus se nescire. Interrogatus an dampna data in bonis et hominibus dicte ville intelligantur de dampnis illatis ante compositionem vel post usque ad summam predictam quingentarum librarum, dixit se intelligere generaliter de dampnis datis tam ante compositionem quam post compositionem.

Interrogatus utrum ante compositionem de qua prius facta est mentio fuissent pignorati vel arrestati vel eorum bona capta per aliquos servientes, dixit quod sic.

Interrogatus qualiter scit, dixit quia vidit et presens fuit quando plures homines dicte ville pignorati fuerunt, videlicet ipsemet qui loquitur, Petrus Doltra, Raimundus Chip, Petrus Arnaldi Auriol, Guillelmus Bels, Poncius Servia et plures alii de quorum nominibus non recolit.

Interrogatus qua de causa homines dicte ville tunc temporis pignorabantur, dixit se nescire pro certo. Dicebant tamen servientes qui eos pignorabant quod hoc faciebant pro cazalagiis, homagiis et quibusdam aliis causis in quibus tenebantur homines dicte ville domino regi, sicut dicebant dicti servientes.

Interrogatus si omnes homines de dicta villa teneantur domino regi pro cazalagiis homagiis, vel aliis justis causis ex quibus deberent pignorari, dixit se credere quod aliqui teneantur et aliqui non ; qui tamen teneantur et qui non, dixit se nescire. Dixit etiam quod homines dicte ville generaliter pignorabantur sive tenerentur domino regi, sive non. Interrogatus qualiter scit, dixit quia vidit quod servientes missi pro pignorandis hominibus dicte ville indifferenter discurrebant per domos eorum et pignorabant huc et illuc sine differentia vel distinctione.

Interrogatus an post compositionem dicti homines de Fano Jovis fuerint pignorati, dixit se credere quod sic, prout audivit dici a pluribus hominibus de quorum nominibus non recolit.

Interrogatus qua de causa dicebatur quod essent pignorati, dixit quia non solverant peccuniam debitam domino regi pro primo termino in compositione contento, aliter tamen nescit predicta, nisi prout dicebat, ut dictum est.

Interrogatus utrum universitas dicti loci sit in possessione libertatis plenarie et gaudeat statu ingenuitatis et plenarie libertatis, dixit quod sic. Interrogatus qualiter scit, dixit quia nunquam alias vidit quod a dicta universitate talia peterentur nec quod etiam questaretur, aliter dixit se nescire.

Dixit tamen quod omnes habitantes dictam villam tenentur solvere scilicet quilibet inhabitancium habens domicilium, quantumcumque sit pauper, quolibet anno duodecim denarios thol. quorum dominus rex habet novem denarios et dominus Ysarnus Batalha alios tres.

Item dixit quod sunt aliqui in dicta villa qui debent domino regi certas redibidencias (sic) videlicet aliqui piper, aliqui avenam, aliqui peccuniam, secundum diversitatem mercium suarum et suarum operacionum.

Interrogatus super omnibus et singulis in dictis articulis contentis et sibi expositis, dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

III Arnaldus Auterii, de villa Fanijovis, clericus uxoratus, etatis viginti duorum annorum vel circiter, testis juratus coram predictis dominis, die mercurii post octabas beati Michaelis, examinatus die sabbati post festum beati Luche evvangeliste, anno quo supra, deposuit ut sequitur. Qui tamen testis erat tunc temporis consul, quo de compositione tractabatur et erat adhuc tempore prolati testimonii, ut dicebat.

Interrogatus super primo articulo, videlicet super eo quod domini P. de Latilhiaco et R. de Brulhiaco, per clericos seu servientes suos, vel alios, a quibusdam syndicis vel consulibus, seu hominibus dicti syndicatus vel consolatus immoderatas exactiones et indebitas extorserunt usque ad summam trescentarum l.t., dixit se nichil scire, secundum verba que in dicto articulo continentur, quia non erat presens in villa de Fanojovis tempore quo servientes ibidem primo missi fuerunt pro pignorandis hominibus dicte ville.

Interrogatus super secundo articulo, videlicet an per arrestationem corporum seu per probabilem metum compulsi fuissent per dictos dominos P. et R. vel per eorum clericos vel servientes vel aliter, prout in dicto articulo continetur, ad componendum cum dictis P. et R. ad summam quindecim milium l.t. super cazalagiis, homagiis etc., dixit quod, cum consules et syndici dicte ville Fanijovis citati fuissent per quosdam servientes, quorum ignorat nomina, ut venirent Tholose coram magistris ad componendum cum eis super hiis que a dictis consulibus et syndicis et hominibus dicte ville pro domino rege debebantur, ipse testis et consul qui loquitur, prout dixit, una cum aliis consulibus et syndicis dicte ville venerunt Tholose, quadam die de qua non recordatur, fuit tamen ante festum beati Saturnini ultimo preteritum. Et cum dicti citati venissent et comparuissent quadam die de qua non recolit, ante festum beati Saturnini, ut dixit, et a dictis consulibus et hominibus dicti ville triginta milia l.t. peterentur per dictos P. et R. vel eorum consiliarios, dixerunt dicti consules : Domini, qua de causa talia petitis a nobis ? . Respondit magister G. de Gauderiis : Vos alii, domini de Fanojovis, nunquid bene scitis quod tenemini domino regi de cazalagiis, homagiis et de reprobis monetis receptis et de inhobediencia eundi ad exercitum domini ..regis. Qui dicti consules responderunt et dixerunt quod non credebant se teneri ad ea que ab eis petebantur ex causis predictis et quod darent domino regi mille l.t. si vellet eis jus facere super predictis. Dixit etiam quod dixerunt dicti consules dictis P. et R. quod ipsi et alii de dicta villa darent et quitarent totam villam de Fano Jovis et eam dimitterent pro triginta milibus librarum tur. que petebantur ab eis. Et tandem post multas altercationes et multa verba super summa compositionis faciende, petierunt dicti P. et R. a dictis consulibus et hominibus dicte ville quindecim milia l.t. Et cum dicti consules recusarent dare summam predictam, dixit magister P. de Latilhiaco, jurando per capud suum et illud percutiendo cum digito, quod qualibet die ventura qua dicti consules cessarent ad recipiendum compositionem de summa predicta, multiplicaretur et augmentaretur dicta summa in mille l.t. ; prout dixit testis qui loquitur . Item dixit quod cum dicti consules requirerent primo a magistro P. de Latilhi et a domino R. de Bruilhaco, singulariter tamen a quolibet eorum, eadem die, licet horis diversis, quod saltem amoverentur garnisiones que erant apud villam Fani Jovis in grave detrimentum hominum dicte ville, cum ipsi consules essent detenti in aula domini regis Tholose, et quidam alii de dicta villa, quod debebat sufficere magistris, ut dicebant dicti consules, dicti P. et R. singulariter, ut supra dictum est, responderunt quod non amoverentur predicte garnisiones, inmo pocius alie, mittentur nisi componerent cum eisdem. Quo audito, loquti fuerunt de suo negocio cum magistro G. de Gauderiis, qui dixit eis quod, nisi finarent cum dictis dominis pro voluntate eorum, ad summam dictarum quindecim milium l.t., mitterentur alie garnisiones in villam de Fanojovis cum illis que erant ibidem. Et tunc dicti consules, ex predictis stupefacti et territi, ut dicebat testis qui loquitur, dixerunt dicto magistro G. quod ipsi facerent voluntatem dominorum predictorum.

Quo dicto, dictus magister G. de Gauderiis vocavit dominum Radulphum de Bruilhiaco qui erat in recedendo et ibat versus portam castri Tholose, dicens dicto domino : R domine, remaneatis, nam ecce consules et homines Fani Jovis qui volunt facere voluntatem vestram de compositione. Et tunc dominus R., conversus ad eos, dixit eis : Vos alii de Fano Jovis vultis dare domino ..regi quindecim milia l.t., nomine compositionis. Tunc magister Petrus Gairini et Sycardus de Carvicia, syndici et consules dicte ville, responderunt quod sic, et quod facerent ipsius voluntatem.

Interrogatus de presentibus quando ista verba dicta fuerunt, dixit quod ipse testis qui loquitur et prenominati consules et syndici et Petrus Arnaldi, consul Fani Jovis, Guillelmus Johannis junior, Raimundus de Calhavello, magister Guillelmus de Gauderiis et quidam aliis de quorum nominibus non recolit.

Interrogatus an aliquis de dictis consulibus vel hominibus dicte ville contradixerit tunc dicte promissioni vel compositioni, vel in aliquo contra reclamaverit, dixit quod non, sed petierunt a dicto domino R. an ipsi possent recedere. Qui respondit eis quod sic. Et postea, in sequenti mane, recessit testis qui loquitur ut iret ad villam Fani Jovis, prout dixit, prenominatis consulibus et sindicis cum quibusdam aliis hominibus dicte ville remanentibus apud Tholosam ut sibi videtur.

Interrogatus super tercio articulo, videlicet an consules et homines dicte ville dampnificati fuerint per dictos P. et R. vel eorum servientes vel clericos usque ad summam quingentarum l.t., dictos consules capiendo, bona eorum devastando etc., prout in articulo continetur, dixit dictum articulum continere veritatem. Interrogatus qualiter scit quod in tantum fuerint dapnifica dixit quia servientes qui erant ibidem de mandato dictorum dominorum hostia aperiebant hominum dicti loci et bona devastabant – item quia homines dicte ville ad operationes suas vacare non poterant – item quia aliqui erant arrestati in aula domini regis de Fano Jovis.

Interrogatus qui erant illi homines qui erant capti in aula domini regis de Fano Jovis, dixit quod ipsemet qui loquitur, magister Petrus Gairini, Guillelmus Gairini, Thomas Gairini, Raimundus de Calhavello, Guillelmus Johannis Junioris, Guillelmus Corteta, Arnaldus Grimaldi, Petrus Arnaldi, Arnaldus de Calhavello, Guillelmus Bels, Guillelmus de Fenolhet, Arnaldus de Fenolhet, Guillelmus Ebles, Raimundus Terre, Bernardus Terre, Arnaldus Fabri, Rogerius Fabri et Arnaldus Fabri, ejus filius, et plures alii usque ad numerum sexaginta, ut credit. De nominibus tamen eorum non recordatur nisi de nominibus predictorum.

Interrogatus quanto tempore dicti homines arrestati fuerunt in aula predicta, dixit se nescire pro certo, quia aliquando aliqui eorum dimittebantur, aliqui relaxabantur ad tempus, ut pote ut iret ad prandium vel ad alia sua negocia, ita quod certitudinem scire non potest de tempore. Dixit etiam quod ipsemet jacuit in dicta aula per duas noctes et quandoque de die erat arrestatus in dicta aula, quandoque servientes qui erant in garnisione in domo sua ducebant ipsum comedere secum in dicta domo sua.

Interrogatus qua de causa erant arrestati, dixit se nescire certam causam, sed credit quod pro eo esset quod non solvebant servientibus vadia que petebant ab eis seu salaria pro garnisionibus in quibus erant positi dicti servientes.

Interrogatus quot servientes essent in dicta villa pro dictis garnisionibus, dixit quod bene erant sexaginta vel circiter3. Interrogatus qualiter scit, dixit quia quadam die in Quadragesima ultimo preterita, de septimana tamen vel de die certius non recolit, presens fuit et vidit et audivit quod dictis servientibus solvebantur sua salaria in aula domini regis de Fanojovis, cuilibet servientum secundum plus et minus, secundum quod fuerant in garnisione, et tunc dictos servientes numeravit et eorum nomina scripsit secundum quod cuilibet solvebatur pecunia pro suo salario.

Interrogatus an continue fuissent ibi dicti servientes in tanto numero, dixit quod non, immo quandoque quatuor vel quinque veniebant, vel etiam plures, quandoque alii recedebant. Dixit tamen quod de die in diem multiplicabatur ibidem numerus servientum. Dixit etiam quod quando aliqui de dictis servientibus recedebant, soluta eis aliqua summa pecunie ab illis in quorum domibus erant in garnisione, ipsemet servientes post duas vel tres vel quatuor dies revertebantur ibidem pro habenda iterum peccunia ab eisdem. Dixit etiam quod ultra peccuniam dictis servientibus particulariter et singulariter sic solutam, vidit et presens fuit in aula domini regis de Fano Jovis quod solute fuerunt una die dictis servientibus quinquaginta l.t., de quibus solutionibus superius fecerat mentionem. Item dixit quod quadam alia die in dicta Quadragesima de qua tamen die vel septimana cercius non recolit, ipse testis qui loquitur solvit, ut dixit, pro hominibus dicte universitatis et nomine consulum dicte ville, dictis servientibus sexdecim l.t.

Interrogatus de nominibus servientum, dixit se non recordari. Dixit tamen dicta nomina se habere in scriptis, prout solutionem faciebat cuilibet eorumdem.

Interrogatus de presentibus qui interfuerunt in solutionibus supradictis, dixit quod in solutione quinquaginta librarum predictarum, Raimundus Durandi, magister Petrus Gairini et ipse testis qui loquitur et plures alii de quorum nominibus non recolit ad presens.

Item dixit quod in solutione sexdecim l.t. predictarum fuerunt presentes Guillelmus Bels, consul, Raimundus Terre, Raimundus de Calhavello et Guillelmus Corteta et plures alii de quibus non recolit.

Item dixit quod ante compositionem dicti servientes per manum Raimundi Durandi habuerant a dictis hominibus et consulibus dicte ville, nomine universitatis, viginti l.t. Dixit tamen se non interfuisse solutioni, set ita audivit dici ab ipsomet Raimundo Durandi et ab Arnaldo Grimardi et a Bernardo de Cofinal. Item dixit se audivisse dici a Petro Gairini quod ipse Petrus solverat dictis servientibus triginta s.tol. pro hominibus dicte universitatis. Item dixit se solvisse testis qui loquitur, nomine dicte universitatis, duobus servientibus, videlicet Gileto Falconerii et cuidam alii vocato Bricet, septem s.thol.

Preterea dixit testis qui loquitur quod vidit adduci in aulam domini regis Fanijovis animalia hominum dicte ville : oves, boves, vaccas, equos, mulas et alia animalia, secundum quod dicti servientes dicta animalia reperiebant.

Interrogatus de numero dictorum animalium, dixit quod de animalibus cum lana erant ibi usque ad numerum centum et quinquaginta item de bobus et vaccis usque ad numerum duodecim vel amplius, item de equis, mulis et azinis usque ad numerum duodecim et ultra.

Interrogatus quorum erant dicta animalia, dixit quod erant pro parte Germani Rostani et fratrum suorum et Rozati Coste Frigide et aliorum hominum dicte ville de quibus non recolit.

Item dixit quod cum idem testis qui loquitur esset arrestatus in aula predicta, vidit asportari per dictos servientes vel facere aportari vestes, pannos, lanas et supellectilia multa, secundum quod a diversis hominibus dicte ville capiebantur. Ignorat tamen quorum singula utencilia vel res essent.

Item dixit quod, occasione bannorum positorum in telis et in pannis que texebantur, homines diffugiebant ita quod texstores et alii artifices nichil poterant facere de suis operibus et etiam dimittebantur agriculture, cum non auderent homines apparere ne forte a servientibus caperentur.

Dixit etiam quod cum mercatores Fani Jovis misissent pannos suos ad vendendum ad nundinas de Avinione, dicti panni fuerunt banniti per dictos servientes ita quod dicti mercatores non potuerunt vendere pannos suos. Interrogatus quot honera pannorum fuerunt aportata ad dictas nundinas de dicta villa Fani Jovis, dixit quod usque ad quinquaginta honera vel amplius, prout sibi videtur. Interrogatus an fuisset presens in dictis nundinis de Avinione, dixit quod sic, cum sit mercator pannorum. Interrogatus quis apposuit dictum bannum in dictis pannis, dixit quod servientes de Avinione, de mandato, ut dicebant, Raimundi Durandi. Interrogatus quando fuerunt ille nundine, dixit quod in introitu Quadragesime nuper preterite.

Dixit ergo testis qui loquitur quod ex predictis gravaminibus villa Fani Jovis et ipsius ville consules et homines dampnificati fuerunt usque ad summam quingentarum librarum et amplius in predicto articulo contentam, prout sibi videtur per suam exstimationem.

Interrogatus ex qua causa dicti servientes predicta gravamina faciebant, si gravamina debeant dici, dixit penitus se scire. Interrogatus utrum ante compositionem vel post dicta gravamina illata fuerint hominibus dicte ville, dixit quod post compositionem.

Interrogatus an universitas dicti loci sit in possessione libertatis plenarie et gaudeat statu ingenuitatis et plenarie libertatis, dixit quod sic. Interrogatus qualiter scit, dixit quia nunquam alias vidit quod ratione homagiorum, cazalagiorum vel questarum aliquid peteretur ab universitate predicta – item quia dixit se vidisse quandam literam domini ..Raimundi, comitis condam Tholosani in qua, ut dixit, testis qui loquitur, continetur quod homines universitatis Fanijovis sunt liberi ab omnibus exactionibus, hoc exepto quod quilibet habitator dicti ville faciens ibi domicilium, tenetur solvere annis singulis, sive sit pauper, sive sit dives, duodecim denarios thol., de quibus dominus rex habet novem et dominus Ysarnus Batalha alios tres.

Interrogatus an in dicta villa sint aliqui qui alias redibencias debeant domino regi, respondit se nescire. Dixit tamen quod aliquociens audivit dici quod sunt ibidem aliqui qui debent piper domino regi, set nescit, ut dixit, qui sunt illi, nec quantum, nec quare debeant dictum piper.

Interrogatus super omnibus et singulis contentis in dictis articulis, dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

IV. Sicardus de Carvicia, morans in villa de Fano Jovis, consul et sindicus dicte ville, ac etiam uxoratus, etatis triginta trium annorum vel circiter, ut dicebat se credere, juratus in presentia magistrorum die mercurii post octabas beati Michaelis, examinatus die lune in vigilia apostolorum Symonis et Jude, deposuit ut sequitur :

Interrogatus super primo articulo, videlicet utrum domini P. et R., per servientes suos, per clericos vel alios, a quibusdam consulibus vel hominibus dicte ville immoderatas exactiones et indebitas extorserunt usque ad summam trescentarum l.t., dixit se nescire quod dicti domini P. et R. habuerint per extorxionem vel per indebitam exactionem a consulibus vel hominibus dicte ville. Dixit tamen se credere quod Raimundus Durandi et Symonetus habuerint a dictis consulibus dicte ville centum l.t.

Interrogatus quare credit, dixit quia vidit et legit quandam cartam, sicut dixit, factam per manum Guillelmi Villarii, notarii Fani Jovis, in qua continebatur quod predicti Raimundus et Symonetus confitebantur se habuisse et recognoscebant dictas centum l.t. Requisitus ex qua causa, dixit quia in carta continebatur quod dictas centum libras habuerant pro tribus tur. pro libra qualibet compositionis et quod quitabant dictos consules de centum octuaginta septem libris et dimidia tur. pro dictis tribus tur. Interrogatus sit sciat an ista verba contineantur in carta, dixit quod non, sed credit quod sit effectus istorum verborum. Interrogatus an sciat quod prenominati Raimundus et Symonetus dictas centum libras habuerint, dixit quod non, set credit ut supra, et pro eo etiam quia Petri Mathei, mercator Fani Jovis, dicitur mutuasse dictas centum libras dictis consulibus et amplius quinquaginta l.t. quas dicti consules vel alii, eorum mandato, prout audivit a dictis consulibus dici, et aliter nescit, solverunt servientibus qui fuerunt apud Fanum Jovem in garnisione, pro prima solutione compositionis facte cum predictis dominis.

Item dixit se audivisse dici a dictis consulibus seu a quibusdam ex eis se expendisse in comestione Raimundi Durandi et Symoneti predictorum usque ad quadraginta s.thol. vel circa quam eis et servientibus et familie eorum quam ducebant ad compellendum consules et homines Fani Jovis ad faciendum compositionem generalem cum predictis dominis, de qua compositione non agitur, dederunt seu pararunt de mandato cujusdam nuncii dicti Raimundi, quod aliter nescit nisi ut predixit.

Interrogatus qualiter scit quod dicti Raimundus et ejus servientes et familia venissent ad villam Fani Jovis hac de causa ut compellerent consules et homines dicte ville ad faciendum compositionem generalem cum predictis P. et R., dixit se nescire pro certo set, prout dixit, audivit dici a Guillelmo Bels et Arnaldus Grimaldi, consulibus Fani Jovis et quibusdam aliis singularibus personis dicti loci quod dictus Raimundus et ejus servientes se jactabant et dicebant quod hac de causa venerant videlicet ad compellendum eos ad faciendum compositionem generalem et quod ipsos consules arrestaverat ibidem in aula regia et plura dampna et gravami intulit ipsis consulibus et hominibus dicte ville predicta ratione.

Interrogatus qualiter scit predicta, dixit se nichil scire pro certo quia presens non interfuit sed ita audivit dici, prout supra deposuit.

Item dixit se audivisse dici a predictis consulibus quod dictus Raimundus habuit viginti l.t. ab eisdem occasione servientum quos duxerat ad dictum locum ratione predicte compultionis.

Item dixit se audivisse dici ab ipsius consulibus quod residuum trescentarum librarum in dicto articulo contentarum habuerant et exegerant servientes ad dictum locum missi per ipsum Raimundum seu dictos dominos pro compultione prime solutionis predicte.

Interrogatus qualiter scit predicta, dixit se nichil penitus scire nisi de auditu dici, prout supra deposuit.

Interrogatus an predicte trescentum libra solute fuerint dicto Raimundo vel ejus servientibus vel missis ab eo vel a predictis dominis, si ita sit quod solute fuerint per extorsionem vel per exactionem indebitam, dixit se nescire. Credit tamen quod si solute fuerint ut premissum est, hoc fuit magis per extorsionem et indebitam exactionem quam alio modo.

Interrogatus quare credit, dixit quia nescit aliquam rationem propter quam dictus Raimundus et ejus servientes debuissent dictam peccuniam habuisse, et quia credit dictos consules tales esse quod tantam pecuniam tradidissent nisi fuissent compulsi.

Interrogatus de temporibus solutionum predictarum summarum peccunie, videlicet utrum ante compositionem vel post, facte fuerint, dixit se nescire. Credit tamen quod post predictam compositionem, preter summam quadraginta s.thol. vel circa de quibus supra deposuit qui soluti fuerunt ante dictam compositionem, ut audivit dici, et aliter nescit.

Interrogatus super secundo articulo, super eo quod dicitur quod quidam ex consulibus vel hominibus dicte ville compulsi fuerint per dictos P. et R. vel eorum servientes per arrestationem corporum et captionem bonorum suorum, prout in dicto articulo continetur ad faciendum compositionem cum dictis dominis usque ad summam quindecim milium l.t. super cazalagiis homagiis et aliis articulis, dixit quod, cum quadam die esset apud villam Fani Jovis, venit ad ipsum testem qui loquitur, de qua die non recolit, Guillelmus de Carrolis, superbajulus tunc Fani Jovis, et dixit ei qui loquitur : Ego loqutus fui cum magistris et cum magistro Guillelmo de Gauderiis et dixerunt michi quod dicerem vobis et aliis consulibus et specialiter Guillelmo Johannis juniori quod intretis Tholosam et quod conveniatis cum eis prout fecerunt alie quedam universitates super hiis super quibus alie convenerunt et viderunt articulos vestros et allegationes vestras et dixit michi dictus magister Guillelmus quod grave esset sibi nisi componeretis ad voluntatem magistrorum vos et alii consules super financia generali quia grave esset sibi si vobis fieret aliqua injuria. Et istis verbis motus testis qui loquitur dixit se venisse Tholose quadam die de qua non recordatur et postmodum sequti fuerunt dictum testem qui loquitur pro eodem negocio Guillelmus Johannis junior et Guillelmus Gairini. Et tandem, post multos dies, cum venissent quidam alii consules, habitis pluribus tractationibus et loqutionibus cum predictis dominis P. et R. et magistro Guillelmo de Gauderiis quia non poterant, ut dixit, cum dictis dominis convenire, dicendo eisdem dominis plura verba simulata ad vitandum ne eis fieret quod factum fuerat pluribus villis circumvicinis ville Fani Jovis, videlicet ne fierent eis gravamina, scilicet captiones personarum et devastationes bonorum, finaliter ita accidit in die festi beati Andree apostoli quod testis qui loquitur et Guillelmus Johannis junior et Petrus Gairini qui cum pluribus aliis hominibus Fani Jovis ad villam Tholose venerant, quorum plures dicebant se esse citatos et plures dicebant se venisse ad nundinas, loquti fuerunt cum predictis dominis de dicta compositione in capella sancti Martini juxta aulam domini regis in domo regis Tholose. Et cum ipse testis qui loquitur et Petrus Gairini, consules, et dictus Guillelmus Johannis nollent promittere quindecim milia librarum tur. licet primo ab eis petita fuissent triginta milia librarum tur. per dictos dominos, et predicti consules obtulissent se daturos omnia bona hominum Fani Jovis quecumque essent et ubicumque mobilia et inmobilia usque ad camizias, dum tamen ipsos cum dictis triginta mille (sic) libris tur. sibi datis per dictos magistros pro dictis omnibus bonis suis, libere abire permitterent ubi vellent. Quam oblationem predicti magistri recipere noluerunt, ut asserit testis qui loquitur, dicti domini magistri ipsos arrestarunt in aula domini regis pro generali compositione facienda, dicentes eisdem quod non exirent domum regiam quousque dictam compositionem fecissent.

Requisitus ubi fuerunt dicta verba arrestationis, dixit quod in predicta capella et per predictos dominos, presentibus magistro Guillelmo de Gauderiis, Raimundo Vita et pluribus aliis, de quorum nominibus dixit se non recordari. Qui prenominati consules exiverunt capellam flendo et lacrimando, ut dixit, et invenerunt in aula predictos homines Fani Jovis de quibus supradictum est quod quidam dicebant se citatos et quidam se venisse ad nundinas, et cum predicti tres cum aliis predictis hominibus Fani Jovis, de suis negociis super compositione facienda loquerentur, supervenit quidam serviens, cujus nomen ignorat, qui dixit : Ubi sunt homines Fani Jovis ? Qui dixerunt : Adsumus. Tunc dixit serviens : Arresto vos ex parte dominorum magistrorum nostrorum. Et cum sic arrestati fuissent exivit de capella magister Petrus de Latilhiaco et cum magno passu ab aula recederet sequti fuerunt eum predicti consules et homines Fani Jovis et petierunt ab eo ut misereretur eisdem. Qui dixit quod si socius ejus ei crederet, quod constaret consulibus dicte ville mille l.t. qualibet die qua distardarent facere compositionem.

Item dixit testis qui loquitur, quod postmodum, longa hora interveniente, exivit de predicta capella dominus R. de Bruilhiaco, et eum fuerunt sequti predicti consules et homines usque ad pedem scalarii inferius et petierunt quidam ex ipsis quod eis misereretur et quod dimitteret eos ire ad domos suas pro comedendo in prandio, alii ita dixerunt : Domine, sumus hic arrestati ex parte vestra. Qui respondit quod sic, dicens : Non exibitis ab intus donec compositionem feceritis generalem.

Interrogatus de presentibus, dixit se non recordari, nisi de se ipso et de consulibus et hominibus dicte ville qui erant ibi presentes. Et sic dicti consules et homines remanserunt arrestati et comederunt in prandio in quadam camera juxta aulam prope capellam.

Item dixit quod in vesperis dicte diei venit ad eos magister Guillelmus de Gauderiis et dixit eis multa verba ad compositionem inductiva et dictum magistrum Guillelmum rogaverunt ut procuraret eis quod possent ire illa nocte ad domos suas. Quibus verbis dictis, dictus magister G. recessit ab eis et postea, satis cito, venit ad eos magister Raimundus Vita, notarius, qui dixit eis : Dominus Radulphus bene vult quod eatis ad domos vestras hac nocte, itatamen quod sub mena fracti carceris redeatis hic in mane in eodem arresto. Qua die crastina in mane, dicti consules et homines redierunt, ut dixit, et cum illa die habuissent plures tractatus super dicta compositione facienda, tam cum domino Radulpho de Bruilhiaco quam cum magistro Guillelmo de Gauderiis, tandem dicta die, valde tarde, cum dominus Radulphus recederet et esset in pede scalerii inferius petierunt ab eo ut daret eis licenciam eundi ad sua hospicia. Qui respondit eisdem consulibus quod non recederent nec exirent donec fecissent compositionem generalem. Et eos ibidem iterum arrestavit, prout dixit testis qui loquitur. Et tunc dominus Radulphus recessit et cum ipse recederet et exiret castrum domini regis, dixit Petrus Garini : Nos alii, domini, quid facimus hic ? Nos sumus hic arrestati et bona nostra devastantur in nostra villa de Fano Jovis, expediamus nos et faciamus voluntatem eorum. Et tunc dixit unus ex dictis consulibus magistro Guillelmo de Gauderiis : Domine, vocetis dominum Radulphum, quia nos faciemus voluntatem ipsius. Et tunc dictus magister Guillelmus de Gauderiis vocavit dictum dominum Radulphum qui statim rediit intra portam dicti castri et stetit juxta quoddam medium postium qui sunt juxta portam, tunc dixit dictus dominus Radulphus : Quid dicitis, vos alii de Fano Jovis, vultis facere compositionem et dare domino regi quindecim milia librarum ? Et tunc consules responderunt : Domine, ex quo ita fortiter placet vobis, et ita vultis faciemus voluntatem vestram. Et tunc dixit : Promittitis domino regi quindecim milia librarum pro ista compositione generali ? Tunc responderunt Petrus Gairini et ipse testis qui loquitur, consules dicti loci : Domine, sic promittimus.

Interrogatus an aliquis de consulibus vel hominibus dicte ville contradixerit tunc dicte compositioni presentibus, vel in aliquo reclamaverit, respondit quod non. Et tunc dictus Petrus Gairini dixit : Domine, possumus amodo recedere et ire ad domos nostras ? Dominus Radulphus dixit : Ita bene, quia ita teneo amodo pro facto.

Interrogatus de assistentibus, dixit se non recolere nisi de se et aliis hominibus et consulibus dicte ville et de magistro Guillelmo de Gauderiis.

Preterea dictus testis dixit quod cum quadam die, videlicet in festo Sancti Andree fuissent arrestati predicti consules per dominum R. de Bruilhiaco, ut premissum est, et peterent ab eo licenciam recedendi, dixit eis dictus dominus Radulphus quod ipsi erant nimis riotosi, et tunc respondit dictus testis qui loquitur : Domine, videatis qualiter sumus riotosi quia nos sumus parati dare mille l.t. domino regi ut faciatis nobis jus super hiis que petitis a nobis.

Interrogatus quis erat quod petebatur ab eis, dixit quod petebant ab eis cazalagia, homagia, feoda nobilium que emerant et emendam pro prohibita moneta quam receperant et pro deffectu non eundi ad exercitum.

Item interrogatus an in crastinum recesserunt, dixit quod quidam recesserunt et quidam non, sed ipse remansit, ut dixit, et in illa die crastina ipse qui loquitur et magister P. Garini, ut sibi videtur, et quidam mercatores de dicta villa, de quorum nominibus non recolit, iverunt ad domum domini Radulphi de Bruilhiaco ante prandium, mensa jam posita, ut sibi videtur, et petierunt ab eo ut mitteret litteras Raimundo Durandi et ipse et alii servientes positi in domibus quorundam consulum et aliorum hominum Fani Jovis recederent et amoverentur garnisiones, ex quo erat compositum inter eos.

Preterea, cum dictus testis dixisset superius quod cum Guillelmus de Carrolis diceret ei quod veniret ad magistros Tholose et quod magistri viderent eorum articulos, nos examinatores predicti interrogavimus dictum testem quis dedisset illos articulos et cui et quando, et quid in eis continebatur, respondit quod ipsemet tradidit magistro Guillelmo de Gauderiis et in domo sua tempore vindemiarum, de septimana vel de die certius non recolit, presente Guillelmo Gairini, ut sibi videtur, de aliis non recolit et in eis continebatur, ut dixit, quod hominibus Fani Jovis concederetur, prout sibi videtur, quod homines Fani Jovis possent ire de Fano Jovis usque ad Montem Giscardum et redire apud Fanum Jovis per iter de Vitbranda et Sancto Michaele, libere, absque solutione leu de seu pedagii, cum mercaturis quibuslibet – item, idem per leodare de Bellis Planis – item, quod, prestatio duodecim denariorum, unciarum piperis et similium quam (sic) solvunt homines Fani Jovis singulis annis quamdiu morantur ibidem, juxta conditionem seu artificii, domino regi et domino Ysarno Batalha, ejus pariario, pro tribus partibus dominum regem tangentibus, perpetuo quitaretur habitantibus et habitaturis in dicto loco – item, possent uti consuetudinibus et usibus quibus dicti homines et eorum predecessores, temporum ..comitum Tholose, dominorum Raimundi et Alphonsi. Continebantur etiam, ut dixit, plura alia de quibus dixit ad plenum se non recordari.

Interrogatus an ratione dictorum articulorum fuerint compulsi ad predictam compositionem faciendam, dixit se nescire. Credit tamen quo si in ipsis articulis fiebat mentio de feodis vel de aliis super quibus composuerunt cum predictis dominis P. et R., et quesito colore et indebite inpetendo dictos consules, cum aliqua ex ipsis articulis forte tangerent singulares personas, quod tamen nescit, nisi de ipsis feodis compulerunt eosdem domini ad faciendum dictam compositionem, coacte tamen et arrestatos, prout supra deposuit et sibi videtur.

Interrogatus an post factam compositionem aliqui articuli traditi fuerint dictis dominis P. et R. concordandi et concedendi super dicta compositione, dixit se nichil scire, sed audivit tamen dici a Petro Gairini quod apud Villam Murum, ipso presente et quibusdam aliis, fuerunt lecti quidam articuli dictam compositionem tangentes, quibus lectis contradixit dictus Petrus Gairini et non concensiit (sic) dictis articulis, prout dixit se audivisse dici dictus testis qui loquitur a dicto Petro Gairini.

Interrogatus super tercio articulo, videlicet super dampnis datis et illatis hominibus et consulibus dicte ville, personas arrestando, bona capiendo, etc., prout in dicto articulo continetur, usque ad summam quigentarum librarum tur., dixit se nichil scire pro certo, credit tamen quod dampna illata fuerint consulibus et hominibus dicte ville usque ad summam predictam vel amplius, prout a pluribus hominibus dicte ville audivit dici. Et in dicta villa communiter dicebatur et dicitur.

Item, interrogatus an universitas dicte ville sit in possessione libertatis et gaudeat statu ingenuitatis et plenarie libertatis, dixit quod sic. Interrogatus qualiter scit, dixit quia nunquam vidit alias quod dicta universitas aliquid solveret alicui ratione alicujus servitutis. Dixit tamen se vidisse quod consules universitatis dicte ville faciebant aliquas subventiones domino regi pro suis excercitibus et mutuaverunt quandoque pecuniam domino regi.

Interrogatus super omnibus et singulis aliis contentis in dictis articulis, nichil aliud dixit se scire nisi prout supra deposuit.

Interrogatus si sit fama quod dicta compositio facta a dictis hominibus et consulibus facta fuerit per violenciam et per metum, dixit quod sic. Interrogatus qualiter scit, dixit quod quia omnes vel major pars hominum Fani Jovis hoc dicunt et hoc audivit dici ab eis, et audivit hoc dici a pluribus de villis circumvicinis, videlicet a quibusdam hominibus de Lauraco, de Villario, de Limoso et etiam hoc dicitur Tholose a pluribus qui pluries dixerunt eidem qui loquitur quod mala injuria, indebite et injuste facta fuerat et magna violencia in dicta compositione hominibus Fani Jovis.

[7e peau]

V. Guilhelmus Boyerii, comorans apud Fanum Jovis et uxoratus ibidem, etatis triginta quinque annorum, vel circa, ut dixit, juratus in presencia dominorum die mercurii post octabas Beati Micaelis, examinatus in festo beati Martini yemalis, testis productus ex parte consulum Fani Jovis contra dominos P. et R., diligenter interrogatus, deposuit ut sequitur.

Interrogatus super primo articulo, videlicet an dicti domini P. et R. per suos servientes seu clericos vel alios immoderatas exactiones et indebitas extorserint usque ad summam trescentarum l.tur., dixit se nescire quod dicti P. et R. aliquid habuerint de suma predicta. Dixit tamen se scire quod Raimundus Durandi, ante compositionem habuerat ab hominibus et consulibus dicti loci viginti l.t. Interrogatus qualiter scit, dixit quia quadam die ante festum Pentecostes, anno ultimo preterito, audivit quod Arnaldus Grimaldi, consul dicti loci, tunc temporis, petiit a dicto Raimundo Durandi quod ipse redderet ei, nomine consulum, 20 l.t., quas eidem Raimundo tradiderant consules dicti loci. Qui Raimundus respondit quod libenter redderet si domini P. et R. cognoscerent quod dictas viginti libras teneretur restituere dictis consulibus, propter que verba videtur testi qui loquitur quod dictus R. Durandi confessus fuit se habuisse dictas viginti libras.

Interrogatus de loco ubi ista dicta fuerunt, dixit quod in nundinis de Avinione, Apamiarum dyocesis, que fuerunt post festum Assencionis Domini ultimo preteritum, in quadam camera juxta plateam in qua dictus R. faciebat recipi leudam in dictis nundinis. Aliter tamen nescit quod dictas viginti libras habuerit. Dixit eciam quod audivit confiteri et in carta publica quod ipse R. habuerat a consulibus dicte ville, vel ab alio, nomine eorumdem centum l.t.

Interrogatus de loco ubi facta sunt dicta confessio et dicta carta recepta seu inquisita, dixit quod in villa Fani Jovis, in aula domini regis.

Interrogatus quis dictam cartam inquisivit, dixit quod Guilhelmus Villari, tunc notarius publicus dicti loci.

Interrogatus de die, dixit se nescire, sed fuit in Quadragesima ultimo preterita, circa medium Quadragesime (corr. en : -am), prout sibi videtur.

Interrogatus de presentibus, dixit quod Guillelmus Johannis junior, Raimundus Johannis, magister P. Guarini, Petrus Matei et plures alii de quorum nominibus non recolit, et ipse testis qui loquitur.

Interrogatus si in predicta summa centum librarum continentur ille viginti libre de quibus superius fecerat mentionem, respondit quod non.

Interrogatus qualiter scit, dixit quod sic dicebant consules aliter dixit se nescire. Interrogatus qua de causa dictus R. habuerat illas viginti libras de quibus supra fecerat mentionem, dixit quod illas habuerat pro expensis servientum qui fuerant missi in guarnisione in domibus hominum dicte ville ante compositionem, sicut dicebant consules dicti loci, aliter nescit.

Interrogatus quare dictus R. habuerat predictas centum libras dixit hac de causa quia de qualibet libra pecunie promisse in conpositione prefacta, debebat habere pro suo salario dictus R. tres denarios tur., ut dicebat dictus R. et sic, pro salario dictorum trium denariorum pro qualibet libra, habuerat dictas centum libras tur., ut dicebant dicti consules. Super dicto articulo, dixit se nichil aliud scire.

Interrogatus super secundo articulo, videlicet super eo quod predicti sindici et consules asserunt se fuisse conpulsos ad faciendum conpositionem usque ad summam quindecim milium l.t. per metum vel violenciam, prout in articulo continetur, dixit dictum articulum continere veritatem.

Interrogatus qualiter quod per metum vel violenciam conpulsi fuissent ad faciendum conpositionem predictam, dixit quod vidit dictos consules dicte ville arrestatos Tholose in aula domini regis, videlicet magistrum Petrum Guarini, magistrum Sicardum de Carnesia, Arnaldum Auterii, Petrum Arnaldi Boyerii.

Item dixit quod ibidem erant arrestati plures alii homines dicte ville, videlicet Poncius Guarini, Guillelmus Johannis, Poncius Johannis, Guilhelmus Guarini, Raimundus Scutiferi et plures alii de quorum nominibus non recordatur.

Interrogatus de tempore quo vidit eos arrestatos, dixit in festo beati Andree ultimo preterito. Interrogatus an viderit eos arrestari, dixit quod non. Interrogatus quare erant arrestati, dixit quia nolebant facere conpositionem generalem. Interrogatus qualiter sit quod hac de causa essent arrestati, dixit quia sic dicebant consules dicte ville.

Interrogatus quid petebatur a dictis consulibus et hominibus dicte ville per dictos dominos P. et R., dixit quod petebatur ab eis triginta milia l.t. Interrogatus qua de causa seu qua ratione petebantur predicta triginta milia librarum, dixit quod ratione homagiorum, casalagiorum et ratione receptionis monete prohibite et exercitu domini regis non sequti. Interrogatus qualiter scit quod ex causis predictis petebantur dicta triginta milia librarum a dictis consulibus et hominibus dicte ville, dixit quod ita dicebant consules dicti loci, aliter dixit se nescire.

Interrogatus an generaliter ab omnibus dicte ville casalagia vel homagia vel emenda, ratione exercitus non sequti seu ratione receptionis monete prohibite, vel ab aliquibus solum separatim et divisim predicta peterentur seu aliqua predictorum, dixit quod aliquos pignorabant, aliquos non, pro quibusdam ex causis predictis et pro quibusdam non, quia dixit quod nullus pignorabatur nisi ratione casalagiorum seu homagiorum, prout dicebant dicti servientes qui pignorabant.

Dixit etiam quod ante dictam conpositionem non fuerunt omnes homines dicte ville pignorati, ymmo aliqui fuerunt pignorati, aliqui non.

Interrogatus quare erant pignorati ante conpositionem, dixit quod ideo ut generalem conpositionem facerent, prout credit, aliter nescit, nisi prout dixit se audivisse dici a dictis consulibus.

Interrogatus quare dicti consules fecerunt conpositionem generalem cum, prout supra deposuerat, aliqui de dictis hominibus ante dictam conpositionem fuissent pignorati et aliqui non, dixit quia audivit dici a domino R. de Brulhiaco, ipsa die qua fuit facta dicta conpositio, quod, cum peterent dicti consules et homines a dicto domino R. quod eis faceret misericordiam, quod ipsi non exirent nisi promitterent quindecim milia l.t. nomine conpositionis.

Interrogatus de presentibus quando dictus dominus R. dixit dicta verba, prout asserit testis predictus, dixit quod magister Guilhelmus de Gauderiis et predicti consules et ipse testis qui loquitur et suprascripti homines qui erant arrestati.

Interrogatus de loco, dixit quod circa portam castri, a parte domus vicarii Tholose. Interrogatus si sciat quod alio modo quam supra dixerit conpulsi fuerint consules vel homines dicti loci ad faciendum dictam conpositionem, dixit se nescire. Interrogatus si sciat aliud super predicto articulo, dixit quod non, nisi prout supra deposuit.

Interrogatus4 super tertio articulo, videlicet super eo quod quod dampnificati fuerunt consules et homines dicte ville usque ad summam quingentarum librarum, dixit dictum articulum veritatem continere. Interrogatus qualiter scit, dixit quia ipsemet qui loquitur solvit, quadam die Quadragesime proximo preterite, post Mediam Quadragesimam de qua die certius non recolit, quinquaginta l.t. quibusdam servientibus, prout dixit, videlicet Clementi, Lancelloto, Hodeto, Henrico de Bororello, Johanni Escarlaboti et Guilhelmo Botelhier et Gorgorio, Johanni Vivanda, servienti Castri Novi de Arrio, Arnaldo et Johanni de Crespi, Johanni de Sancto Quintino, Johanni de Freneus, n'Otonino et Guilhelmo d'Albi et pluribus aliis quorum omnium numerus ascendit usque ad sexaginta unius (sic) prout credit5. De nominibus eorum autem aliter non recordatur quam supra dixit.

Interrogatus de loco ubi fuit soluta dicta pecunia, dixit quod in aula domini regis apud villam Fani Jovis.

Interrogatus de presentibus quando fuit facta dicta solutio, dixit quod ipse qui loquitur, qui solvebat dictam pecuniam dictis servientibus et Petrus Mathei qui dictam pecuniam mutuabat dictis consulibus, ut dixit, et Raimundus Durandi, Petrus Ayo, magister P. Guarini et multi alii de quorum nominibus non recordatur.

Interrogatus an ista pecunia sit de numero summarum supra nominatarum, dixit quod non, ymmo ultra summas superius nominatas.

Item dixit quod alia dampna que illata fuerunt hominibus dicte ville, ostia claudendo, bona eorum capiendo et devastando et animalia capiendo, banna in bonis eorum apponendo, et in cessando ab operibus, occasione dictorum bannorum et pignorationum6, poterant ascendere cum predictis 50 l. usque ad summam quingentorum l.t., ut credit, in dicto articulo contentarum, aliter dixit se nescire.

Interrogatus diligenter super predicto articulo, dixit se nichil ulterius scire quam ea que predixit.

Interrogatus super fine dicti articuli, videlicet utrum universitas dicti loci sit in possetione libertatis et gaudeat statu ingenuitatis et plenarie libertatis, dixit articulum veritatem habere.

Interrogatus qualiter scit, dixit quia non vidit alias quod ab hominibus dicte ville aliquid peteretur nisi forte quod exirent quandoque pro eundo ad exercitum domini nostri regis ita quia (sic) ab hominibus dicte ville solent peti illa que regulariter sunt debita, ut pote de quolibet igne solvitur duodecim denarii thol. quorum dominus rex habet novem et dominus Ysarnus Batalha habet alios tres vel quatuor (sic), nescit tamen pro vero.

Item sunt alii in dicta villa mercatores quorum aliqui debent unam unciam piperis, item sunt alii negociatores qui pro suis negociis alia deveria solvunt secundum qualites eorum domino regi, super omnibus et singulis in dictis articulis contentis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil alius scire nisi prout supra deposuit.

VI. Bernardus Johannis, commorans apud Fanum Jovem, clericus et mercator, etatis viginti quinque annorum, ut dixit, juratus in presentia dominorum die mercurii post octabas beati Michaelis, examinatus die mercurii in crastinum beati Martini yemalis, testis productus ex parte syndicorum et consulum Fani Jovis contra dominos P. et R., diligenter interrogatus deposuit ut sequitur.

Interrogatus super primo articulo, videlicet quod domini P. et R. dicuntur extorsisse per clericos seu servientes suos vel alios immoderatas exactiones et indebitas a quibusdam consulibus et hominibus dicte ville, usque ad summam trescentarum l.t., dixit quod audivit dici a consulibus dicte ville quod articulus continebat veritatem.

Interrogatus qualiter scit illum continere veritatem, respondit quia audivit dici a dictis consulibus auod ipsi solverant Raimundo Durandi una vice viginti l.t. et alia vice eidem Raimundo et cuidam alii, Symoneto vocato, centum l.t.

Dixit eciam quod audivit dici a dictis consulibus quod illud quod solverant aliis servientibus et predicte summe ascendebant usque ad summam in articulo contentam. Super dicto articulo dixit nichil aliud scire.

Interrogatus super secundo articulo, videlicet super eo quod asserunt dicti consules dicte ville, quod dicti P. et R. compulerunt dictos consules per capcionem personarum et arrestationem aliquorum consulum vel hominum dicte ville, seu per bonorum suorum capcionem vel aliter, ut in articulo continetur, ad faciendum conpositionem seu afinationem indebitam seu intollerabilem, usque ad summam quindecim l.t., super casalagiis, homagiis, etc., dixit dictum articulum continere veritatem.

Interrogatus qualiter scit, dixit quod quadam die, videlicet in festo beati Andree vel in vigilia, cum venisset Tholosam ad nundinas Sancti Saturnini, ut venderet pannos suos, cum sit mercator pannorum, audivit dici quod consules dicte ville et quidam alii homines de dicta villa et eciam quidam ffrater ipsius testis qui loquitur, prout dixit, erant arrestati in aula domini regis Tholose et tunc, eadem die, hora vesperarum, dictus mercator pannos suos plicavit et in salvo reposuit, quo facto venit ad aulam predictam et in pede scalarii per quod ascenditur in aulam superiorem invenit predictos consules et homines et Guilhelmum Johannis, fratrem suum, et audivit ibidem testis qui loquitur prout dixit, quod dicti consules et alii homines dicte ville presentes ibidem requirebant misericordiam a domino R. de Brulhiaco, ibidem presente, et requirebant ut permitteret eos abire ad domos suas ut possent habere colloquium cum aliis hominibus dicte ville qui pro suis negociis venerant Tholosam ad nundinas predictas. Qui respondit eis quod ipsi erant nimis rebelles et quod non exirent ab arresto quousque fecissent conpositionem generalem. Et tunc dictus dominus R. incepit recedere a dicto loco, et, cum iret versus portam per quam itur ad domum thesaurariorum et eum fuerunt sequti supradicti consules et homines, dixit etiam testis qui loquitur quod, dum persequerentur predictum dominum R., erat unus ex eis, videlicet magister P. Garini, qui miserabiliter lacrimabatur, et tandem, cum dictus dominus R. dictam portam intraret, loquti fuerunt dicti consules cum magistro Guilhelmo de Gauderiis et dixerunt ei quod ipsi facerent voluntatem dicti domini R. Quo audito dictus magister Guilhelmus vocavit dictum dominum R. qui reversus fuit ad eos et tunc dixit ei dictus magister Guilhelmus quod dicti homines volebant facere voluntatem ejus domini R. Qui dominus R. statim quesivit ab eis an vellent dare quindecim milia l.t. domino regi pro conpositione generali. Qui consules responderunt quod ipsi facerent voluntatem ejus et tunc promiserunt ei dicta quindecim milia l.t. pro domino rege, nomine conpositionis predicte. Quo facto petierunt dicti consules et homines licenciam eundi ad domos suas, quam dominus R. concessit eisdem.

Interrogatus de presentibus qui interfuerunt dicte conpositioni, dixit quod quatuor ex consulibus Fani Jovis, videlicet magister P. Guarini, de aliorum consulum non recolit, item testis qui loquitur et Guilhelmus Johannis, ffrater ipsius testis qui loquitur, et predicti dominus R. et Guilhelmus de Gauderiis et plures alii de quorum nominibus non recolit.

Interrogatus an sciat aliam conpulsionem factam fuisse dictis consulibus et hominibus dicte ville pro facienda conpositione predicta, dixit quod sic, videlicet quia tunc temporis missi fuerant servientes in domibus hominum Fani Jovis, usque ad numerum sexaginta vel circiter, qui servientes arrestabant aliquos homines dicte ville in aula domini regis dicti loci et bona eorum capiebant et aliqua distrahebant.

Interrogatus quare dicti servientes predictos homines arrestabant et alia premissa faciebant, dixit se nescire, tamen sibi videtur quod hoc faciebant pro suis salariis habendis quia cum solvebantur salaria, dimittebantur homines ab arresto et pignora que distracta non fuerant solutis salariis restituebantur hominibus quorum erant.

Interrogatus si scivit7 tales arrestationes et pignorationes fieri, dixit quod sic, quia vidit arrestatos in aula domini regis Guilhelmum Belli et Thomam Guarii et plures alios de quorum nominibus non recolit. Alias pignorationes non vidit fieri, tamen bene vidit quod duo servientes, de quorum nominibus non recolit, ibant hostiatim per quandam partem ville et cum clavis claudebant hostia domorum, banniendo dictas domos.

Interrogatus de tempore quo talia fiebant in villa predicta, dixit quod hoc fuit ante conpositionem predictam. De septimana vel de die vel de certiori tempore non recolit.

Item dixit se vidisse portam domus Arnaldi Anterii truncatam seu fractam et dicebatur quod hoc fecerant servientes, non tamen vidit quod hoc fecissent dicti servientes.

Interrogatus an sciverit aliquam conpulsionem factam fuisse consulibus et hominibus dicte ville, dixit quod non, nisi prout supra deposuit.

Interrogatus qua de causa ibi servientes missi fuerunt et ad quid agendum, dixit se nescire, verumtamen ab aliquibus dicebatur quod missi fuerant pro casalagiis et homagiis qui petebantur ab omnibus (sic) dicte ville.

Interrogatus an ab omnibus hominibus dicte ville casalagia et homagia peterentur, dixit quod non, ymmo ab aliquibus.

Interrogatus a quibus petebantur, dixit se nescire, quia ab eo nichil de predictis petebatur.

Interrogatus quare ergo dicti consules fecerunt generalem conpositionem, cum premissa a quibusdam certis personis tantummodo peterentur, dixit quia predicti consules erant conpulsi eo modo quo supra deposuit, ad faciendam conpositionem generalem, aliter dixit se nichil scire.

Interrogatus super tertio articulo, videlicet super eo quod inponitur dictis dominis P. et R. quod agravaverint se agravari fecerunt consules et homines dicte ville usque ad summam quingentarum l.t. bona eorum capiendo, devastando, domorum hostia claudendo, frangendo et banna apponendo indebite et injuste, dixit se nescire veram extimationem in quantum dampnificati fuerunt dicti consules et homines, bene tamen scit eos multum dampnificatos ex causis de quibus supra deposuit – item, quia cessebant homines dicte ville, tempore quo erant ibi servientes, a suis operibus mecanicis et a culturis suis faciendis, abscondentes se a conspectu dictorum servientum, ne per ipsos servientes arrestarentur – item, quia dixit se fuisse tanquam mercator in nundinis de Avinione in Tholosano, in quibus nundinis panni tam ipsius testis qui loquitur quam aliorum mercatorum Fani Jovis banniti fuerunt per quosdam servientes de Avinione et de Tholosa, ex mandato Raimundi Durandi, ut dicebant servientes qui banna apponebant, ita quod dicti mercatores ville Fani Jovis non potuerunt in dictis nundinis vendere pannos suos.

Interrogatus an ante conpositionem, vel post, facta fuerit dictorum pannorum banditio, dixit se nescire.

Interrogatus qua de causa facta fuerat dicta banditio, utrum videlicet per deffectum solutionis pecunie promisse pro termino dicte conpositionis, an alia causa, dixit se nichil penitus scire.

Interrogatus super fine dicti articuli, in quo dicitur quod universitas dicti loci usque ad ista tempora fuit in possetione libertatis plenaria et gaudebat statu ingenuitatis et plenarie libertatis, dixit dictum articulum veritatem habere.

Interrogatus qualiter scit, dixit quia nunquam alias vidit nec audivit dici quod ab hominibus dicte ville queste, casalagia vel homagia peterentur.

Item dixit se vidisse literam domini R., condam comitis Tholosani, in qua litera continentur libertates castri predicti.

Interrogatus si sciat an aliqui de dicta villa teneantur domino regi de casalagio vel homagio, dixit quod non, quod ipse sciat vel audiverit dici. Dixit tamen quod in dicta villa sunt plures homines qui ratione domicilii tenentur domino regi et domino Ysarno Batalha, militi, singulis annis, in duodecim denariis thol., nescit tamen qualiter inter dominum regem et dictum militem dividuntur. Item sunt quidam qui debent domino regi unam unciam piperis et alii qui secundum diversitates mercium et operationum suarum tenentur certum quid solvere domino regi, nescit tamen quid vel quantum.

Interrogatus super omnibus et singulis contentis in dictis articulis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire nisi ea que predixit.

VII. Poncius Guarini, comorans apud Fanum Jovem, clericus et mercator et uxoratus, etatis quadraginta quinque annorum, vel circa, ut dixit, testis juratus in presentia dominorum die mercurii post octabas Beati Micaelis, examinatus die mercurii in crastinum Beati Martini yemalis, testis productus ex parte syndicum et consulum Fani Jovis contra dominos P. et R., diligenter interrogatus deposuit ut sequitur.

Interrogatus super primo articulo, videlicet super eo quod imponitur dominis P. et R. quod ipsi a consulibus dicti castri et a multis hominibus universitatis ejusdem loci per clericos seu servientes suos vel alios, immoderatas exactiones et indebitas extorsserunt usque ad summam trescentarum l.t., dixit quod audivit dici a quibusdam hominibus dicte ville Fani Jovis quod Raimundus Durandi habuerat centum l.t. a consulibus dicte ville, post conpositionem factam inter dictos consules et dictos dominos P. et R., pro tribus denariis tur. quos petebat dictus R. pro qualiter libra in conpositione contenta – item audivit dici quod servientes missi ibidem habuerant pro suis salariis viginti l.t., aliter nescit quia non vidit fieri solutiones predictas. Et nichil aliud dixit se scire super dicto articulo.

... Interrogatus super secundo articulo, videlicet super eo quod inponitur dictis dominis P. et R. quod ipsi conpulerant dictos consules et homines per incarcerationem personarum seu arrestationem, seu bonorum suorum captionem, vel aliter, per se vel per alios, ad faciendum conpositionem indebitam seu intollerabilem, usque ad summan quindecim milium l.t., super casalagiis, homagiis, prout in articulo plenius continetur, dixit dictum articulum veritatem continere. Interrogatus qualiter scit, dixit quod, cum venisset Tholosam pro suis mercaturis et negociis faciendis, in die sancti Andree, in mane anno preterito, venit testis qui loquitur in aulam domini regis Tholose, ut sciret et videret quid faciebant consules dicti loci cum dominis P. et R. Et, cum esset in aula predicta, vidit dictos consules exeuntes de capella beati Martini, cum lacrimis, videlicet magistrum Petrum Guarini, Sycardum de Carnessia et Guilhelmum Johannis juniorem, non consulem. Et cum dictus testis quereret a dictis consulibus quid fecissent cum dictis dominis P. et R., qui erant in capella predicta, et de suo negocio simul loquerentur, exivit de dicta capella quidam serviens, cujus nomen dixit se nescire, et interrogavit ubi essent homines et consules Fani Jovis. Qui tunc responderunt : Ecce adsumus. Qui serviens tunc dixit : Et ego arresto vos in hac aula ex parte dominorum nostrorum P. et R. Interrogatus si dictus serviens aliquam causam dixerit quare eos arrestabat, dixit quod non. Et sic remanserunt arrestati per totam diem usque ad sero, et eciam ibidem comederunt in prandio illa die. Dixit eciam quod eadem die, hora prandii, cum magister P. exiret de dicta capella, et consules rogarent eum ut eis misereretur, dixit eis quod qualibet die qua resallirrent a conpositione facienda, augmentarentur eis in sua conpositione mille l.t. Et adveniente sero predicto, inpetraverunt dicti consules per magistrum Guilhelmum de Gauderiis quod ipsi possent ire illa nocte ad sua hospicia, ita tamen quod in crastinum reverterentur sub fractione carceris in arresto, quam relaxationem fecit eis R. Vita ex parte dictorum dominorum. Qua die sequenti reversi fuerunt in mane. Nescit tamen utrum per totam diem ibi remanserunt vel non et, cum in sero dicte die, recederet dictus dominus R. de aula domini regis predicta et esset versus portam per quam itur ad domum thesaurariorum, traxerunt se ad partem dicti consules et homines dicte ville, dixitque eis dictus magister P. Guarinus quod melius erat eis facere voluntatem dicti domini Radulphi quod quam ita detinerentur et bona sua in villa sua devastarentur, et tunc vocaverunt magistrum Guilhelmum de Gauderiis et dixerunt ei quod ipsi volebant facere voluntatem dicti domini R. Quo audito, dictus magister Guilhelmus vocavit dominum R. qui reversus fuit ad eos juxta quosdam postes dicte porte et dixit ei dictus magister G. quod dicti consules et homines Fani Jovis volebat facere voluntatem ejus domini R., et tunc quesivit ab eis dictus dominus R. an hoc esset verum, qui dixerunt quod sic. Et tunc dixit dominus R. quod ipsi solverent domino regi quindecim milia l.t. nomine conpositionis. Qui dicti consules et homines dictam pecuniam solvere promiserunt et ipse dominus R. dixit quod ipse habebat negotium pro facto. Quo facto, quesivit magister P. Guarini an ipsi possent recedere, et tunc respondit dominus R. quod ita secure, et tunc dicti consules recesserunt.

Interrogatus si sciat quod alie conpulsiones, violencie facte fuerint consulibus et hominibus dicte ville vel alius metus illatus quoquo modo ad faciendum conpositionem predictam per dictos dominos P. et R. vel per eorum servientes vel clericos seu per alios quam prout supra deposuit, dixit se nichil ulterius scire quam prout supra deposuit.

Interrogatus quid petebatur a consulibus vel hominibus dicte ville propter quod dicti consules et homines inducerentur ad conpositionem, dixit quia ab aliquibus hominibus petebantur casalagia, a quibusdam homagia ; nescit tamen, prout dixit, a quibus casalagia vel homagia petebantur, et ratione casalagiorum vel homagiorum erant queste inposite, ut dicebatur, majori parti hominum dicte ville.

Interrogatus quare ergo cum a quibusdam hominibus dicte ville peterentur queste et non generaliter ab hominibus dicte universitatis, faciebant dicti consules et homines conpositionem generalem pro tota universitate, dixit se nescire.

Interrogatus de tempore et loco quibus facta fuit dicta conpulsio, dixit se nichil aliud scire prout supra deposuit.

Interrogatus de presentibus quando sic fuerunt arrestati dixit quod magister P. Guarini et alii superius nominati, et Geraldus Arney, Petrus Arnaldi de Fano Jovis et plures alii de quorum nominibus non recordatur. Item dixit quod eodem tempore et eodem loco et eisdem presentibus dixit prenominatis consulibus et hominibus dominus P. pro qualibet die qua resilerent vel tardarent ad faciendum compositionem, decostaret eis mille l.t. Super dicto articulo dixit se nichil amplius scire.

... Interrogatus super tercio articulo, videlicet super eo quod imponitur predictis dominis P. et R. quod consules et homines dicte ville agraverunt usque ad summam quingentarum l.t., bona eorum capiendo, devastando et domorum hostia claudendo et frangendo et banna in bonis eorum indebite apponendo, dixit quod credit dictum articulum veritatem habere.

Interrogatus quare credit, dixit quod R. Durandi per se et servientes aliquos, ut audivit dici ipsi testis qui loquitur, bannivit et bannire fecit omnes pannos quod homines de Fanno (sic) Jove deportari fecerant ad nundinas de Avinione in Tholosano, que nundine fuerunt, ut dixit, in Carniprivio ultimo preterito, et dixit quod panni predicti banniti fuerunt quamdiu die nundine duraverunt, ita quod in dictis nundinis de predictis pannis non potuerunt facere voluntatem suam in vendendo sicut alias sine banno fecissent, ut audivit, sicut prius, dici, aliter dixit se nichil scire.

Interrogatus si dictum bannum fuit appositum de mandato dictorum dominorum P. et R., dixit se nichil scire.

Interrogatus an sciat aliam rationem seu causam quare credat quod dicti consules et homines fuerunt agravati usque ad causam predictam, dixit quod sic, videlicet quia ipse testis qui loquitur et Thomas, ejus ffrater, et Guilhelmus de Fenolheto, G. Arvey, Guilhelmus Johannis junior, Arnaldus Johannis et plures alii usque ad numerum viginti in universo de dicta villa fuerunt arrestati et detenti die et nocte quasi per quinque dies vel circiter, licet aliqui interim haberent quandoque licenciam recedendi.

Item dixit quod illo tempore expellebantur mulieres et uxores (sic) dictorum arrestatorum quorumdam, videlicet de ospicio ipsius qui loquitur et de ospicio Arnaldi de Calhavello et fratrum ejusdem Arnaldi, sed dicte domine reducte fuerunt ad sua ospicia eadem die de mandato R. Durandi qui presens erat in aula predicta quando dicte mulieres et uxores venerunt in aulam predictam ad loquendum cum suis dominis et maritis et ad dicendum qualiter expulse fuerant a suis domibus.

Item dixit quod operatores dicte ville tunc temporis cessabant a suis operibus faciendis ita quod textores pannorum et paratores eorum nichil penitus faciebant, ymmo ibant ad alia loca circumvicina ut ibi victum suum possent lucrari.

Item dixit quod dicti operatores dicte ville fuerunt in predicto statu per tres septimanas vel amplius.

Item dixit quod cum ipse qui loquitur esset detentus in aula domini regis dicte ville, vidit adduci ad dictam aulam oves cum lana usque ad numerum sexaginta, item boves, vaccas, mulos, jumenta usque ad numerum viginti vel circiter.

Interrogatus an sciat quod alia dampna fuerint illata consulibus et hominibus dicte ville, dixit quod non.

Interrogatus an post conpositionem predictam dampna illata fuerint consulibus et hominibus dicte ville vel ante, dixit quod post dictam conpositionem quia conpositio facta fuerat in crastinum beati Andree, et predicta facta fuerunt circa principium Quadragesime subsequentis.

Interrogatus qua de causa facta fuerant arrestationes et pignorationes seu conpulsiones de quibus supradictum est, dixit quod pro deffectu solutionis pecunie promisse pro primo termino conpositionis predicte, prout servientes dicebant.

Interrogatus an predicta facta fuerunt de mandato dominorum P. et R., dixit se credere quod predictus R. Durandi et alii servientes non essent ausi talia facere nisi hoc facerent de mandato dictorum dominorum, aliter dixit se nescire.

Interrogatus an predicta dampna que nominavit superius vel expressit ascenderentur usque ad summam quingentarum l. de quibus in articulo fit mentio, dixit se credere quod sic et amplius ; nessiret tamen facere juxtam (sic) extimationem pro quolibet dampno in causis supra nominatis.

Interrogatus super fine dicti articuli, videlicet utrum dicta universitas sit in possetione libertatis et gaudeat statu ingenuitatis, respondit dictum articulum veritatem habere quantum ad illam partem.

Interrogatus qualiter scit, dixit quia sunt in possetione homines dicte ville habere quandam cartam seu instrumentum publicum in qua seu in quo continentur libertates concesse hominibus dicte ville per dominum Raimundum, condam comitem Tholosanum.

Interrogatus si sint aliqui in villa predicta qui teneantur domino regi pro casalagiis vel homagiis, dixit quod non quod ipse audiverit dici.

Interrogatus si sunt aliqui homines in villa predicta qui teneantur domino regi pro aliquibus deveriis seu redditibus, dixit quod sic. Sunt enim aliqui homines in dicta villa qui tenentur domino regi et domino Ysarni Batalha, milite, singulis annis in duodecim denariis thol. dividendis inter dictum dominum regem et dictum dominum Ysarnum, nescit tamen quantum unicuique debeatur. Item sunt quidam alii in predicta villa qui tenentur domino regi aliqui in uncia piperis, aliqui in avena vel in quibusdam aliis, secundum diversitates mercimonium eorum et operacionum, sed quid et quantum et a quibus talia debeantur, dixit se nescire ad plenum.

Interrogatus an sit fama quod conpulsi fuerint per vim vel metum ad faciendum hujusmodi conpositionem, dixit quod sic.

Interrogatus qualiter scit, dixit quia hoc audivit dici a pluribus, de quorum nominibus non recolit, et quia hoc communiter dicitur in castro predicto.

Interrogatus super omnibus et singulis aliis in dictis articulis contentis et ei diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire quam supra deposuit.

VIII Petrus Arnaldi Boyerii qui moratur apud Fanum Jovem, uxoratus ibidem, etatis quadraginta quinque annorum vel circa, juratus in presentia dominorum die mercurii post octabas beati Micaelis, examinatus die jovis post festum beati Martini yemalis, testis productus ex parte consulum Fani Jovis contra dominos P. et R., diligenter interrogatus, deposuit ut sequitur.

Interrogatus super primo articulo dixit se nescire quod dicti domini P. et R. aliqua habuerint de predicta summa, audivit tamen dici a consulibus dicte ville, videlicet a Guilhelmo Belli et Arnaldo Grimaldi quod R. Durandi ante conpositionem de qua agitur habuerat una cum Symoneto, serviente, viginti l.t. a dictis consulibus dicte ville, de quibus predictis viginti l. predicti duo consules reddiderunt computum testi qui loquitur, qui erat consul tunc temporis, et aliis conconsulibus.

Item dixit se fuisse presentem in quadam camera in domo domini regis dicti castri ubi fuit confessus dictus R. Durandi quod ipse receperat, nomine dictorum consulum, per manum Petri Mathei, centum l.t.. de illis centum octoginta 7 l. et dimidia tur. quas petebat ab eis et in quibus dicebat eos esse obliguatos sibi, ratione trium denariorum tur. qui sibi debebant dari, ut dicebat, per ordinationem dominorum P. et R., pro qualibet libra pecunie continente in conpositione quindecim milium l.t.., de qua conpositione in articulis fit mentio.

Interrogatus de die quando audivit dici dictam confessionem a dicto R., dixit quod die veneris post Letare Jherusalem in Quadragesima proximo preterita.

Interrogatus de presentibus qui interfuerant dicte confessioni, dixit quod magister P. Guarini, Guilhelmus Johannis junior, R. Terreni, R. Johannis junior, Arnaldus Auterii et ipse testis qui loquitur et plures alii de quibus non recolit.

Item dixit quod ante conpositionem predictam, preter dictas viginti libras de quibus supra facta est mentio, facte fuerunt expense dicto R. Durandi per predictos consules usque ad summam quinquaginta s.thol., prout audivit dici a consulibus predictis.

Interrogatus quare dictus R. et ejus serviente ivissent ad predictum castrum Fani Jovis, dixit quod tunc temporis petebantur a quibusdam hominibus dicti loci casalagia, a quibusdam homagia et quibusdam emende pro receptione monete prohibite et quibusdam emende pro exercitu domini regis non secuto, et pro omnibus istis dictus R. Durandi arrestaverat in aula domini regis castri predicti plures homines dicte ville et fecit jurare consules dicti loci quod ipsi intrarent Tholosam ad faciendum conpositionem super predictis cum dominis P. et R., dicens eisdem consulibus et hominibus quod, nisi in brevi componeret cum dictis dominis, ipse distraheret bona eorum et eos caperet et eos male tractaret, prout hec omnia audivit dici testis qui loquitur a prenominatis duobus consulibus, aliter nescit quia nunquam fuit nec audivit aliqua de predictis nisi per dictos consules.

Item dixit quod in camera alia dicti castri in qua confessus fuerat dictus R. se recepisse centum l.t. de quibus superius facta est mentio, dixit testis qui loquitur se vidisse solvi quinquaginta l.t. sexaginta servientibus vel pluribus usque ad sexaginta quatuor dicta die veneris post Letare Jherusalem, presentibus Arnaldo Auterii, Guilhelmo Boyerii, Petro Ayo, Guilhelmo Belli, Arnaldo Grimaldi, magistro Petro Guarini et pluribus aliis de quibus non recolit.

Item dixit quod eadem die ipse qui loquitur et magister P. Guarini, Arnaldus Grimaldi, Arnaldus Auterii et Guilhelmus Belli solverunt quibusdam ex predictis servientibus, quorum tamen dixit se nomina ignorare, 100 s.t. in carreria publica ante domos Arnaldi de Calhavello et Poncii Guarini et ejus fratris.

Item dixit testis qui loquitur se solvisse quasi per decem dies ante diem veneris supradictam decem l.t. Clementio (sic) de Lorregna pro se et aliis servientibus, sociis ejus, vilicet pro ipsorum salario, de qua solutione Guilhelmus Piquier, notarius publicus dicte ville, recepit instrumentum recognitionis.

Interrogatus de loco ubi solute fuerunt dicte decem libre, dixit quod in domo propria dicti testis.

Interrogatus de presentibus, dixit quod ipse qui loquitur et predictus notarius et dictus Clemencius serviens et quidam socii dicti Clementis, de quibus non recolit, et P. Rotgerii, nepos testis qui loquitur.

Item dixit testis qui loquitur se solvisse in prima ebdomada predicte Quadragesime triginta sol. thol. Johanni de Sancto Quintino, servienti, pro salario suo et aliorum servientum consortum suorum, in domo Raimundi Morterii, de die certa tamen non recolit, presentibus dicto teste et dicto Johanne, serviente, et pluribus aliis servientibus, dicti Johannis consortibus, quorum nomina dixit se ignorare.

Item dixit se solvisse testis qui loquitur Johanni de Crespeyo et cuidam alii servienti cognominato de Freneyo decem s.thol. pro salario eorum die dominica ante Carniprivium, ante ecclesiam dicte ville, super tabulam operatorii Raimundi Guilhelmi, presente teste qui loquitur, et dictis servientibus, de aliis presentibus dixit se non recordari.

Item dixit se solvisse testis qui loquitur Petro de Leone et aliis quatuor servientibus, quorum nomina ignorat, quindecim s. thol. quadam die Quadragesime, de qua non recolit certius, in operatorio Guilhelmi Johannis junioris, presentibus ipso teste qui loquitur et dictis servientibus et dicto Guilhelmo Johannis junioris, presentibus ipso teste qui loquitur et dictis servientibus et dicto Guilhelmo Johannis et Thomas Guarini et de pluribus presentibus dixit se non recordari.

Interrogatus quare predictas solutiones, de quibus supra deposuit, fecerat dictus testis, dixit quia tunc temporis erat unus de consulibus dicte ville ad quorum officium pertinet gere negocia dicte ville.

Interrogatus quare predictus R. et alii servientes qui missi fuerant vel iverant ad predictum castrum et dictas summas superius nominatas receperant, de quibus videlicet fit mentio post summam viginti l.t. qui primo fuerat nominata, ibidem ivissent vel missi fuissent, dixit quod ista de causa, ut consules et homines dicte ville conpellerentur, per arrestationem corporum et captionem bonorum, ad solvendum pecuniam promissam pro primo termino conpositionis de qua agitur, quam pecuniam dicte consules et homines solvere recusabant, eo videlicet quod videbatur eis quod non tenerentur ad dictam pecuniam exsolvendam, tum quia, prout dixit testis qui loquitur, consules dicte ville seu sindici conpulsi fuerant ad faciendam conpositionem predictam, tum quia universitas dicte ville non posset aliquo modo dictam conpositionem sustinere cum fere omnes homines dicte ville sint ministeriales seu artifices et non habeant magnos redditus nec agros excolant nisi pauci, nec habeant unde vivant nisi ex suo artificio acquirant unde cum, propter timorem solutionis pecunie dicte conpositionis, multi artifices dicte ville vellent recedere et sic villa in habitatoribus minueretur, dixit quod dicta conpositio erat inportabilis hominibus dicte ville, quare videbatur eis quod ad solutionem dicte conpositionis minime teneantur, prout dixit.

Interrogatus super dicto articulo, dixit se nichil aliud scire nisi quod deposuit supra.

Interrogatus super secundo articulo , dixit dictum articulum veritatem continere.

Interrogatus qualiter scit, dixit quod quia presens fuit dicte conpositioni et vidit et audivit quod magister P. Guarini, consul dicti loci, subposuit se voluntati domini R. de Brulliaco usque ad summam predictam, pro se et aliis suis conconsulibus et hominibus dicte ville et promiserunt consules et homines ibidem presentes se soluturos dictam pecunie summam domino regi, nomine conpositionis.

Interrogatus de loco ubi facta fuit dicta conpositio, dixit juxta portam ; de die, dixit quod in crastinum Beati Andree ultimo preteritum, valde tarde. Interrogatus de presentibus, dixit quod ipse qui loquitur et magister P. Guarini, Guilhelmus Johannis junior, Guilhelmus Guarini, Poncius Johannis, Raimundus Terreni, Raimundus de Calhavello et dictus dominus R. et magister Guilhelmus de Gauderiis et plures alii de quorum nominibus non recolit.

Interrogatus an aliquis de predictis consulibus et hominibus ibidem presentibus in aliquo reclamaverit tunc temporis vel contradixerit conpositioni predicte, dixit quod non, quia timebant quod, si aliquis reclamaret vel contradiceret, quin in arresto remanerent vel saltem ipse qui contradiceret, tamen in corde suo displicebat eis de conpositione predicta propter summe magnitudinem, sed non audebant reclamare propter dictum metum, prout scit de se ipso et credit de aliis.

Interrogatus qualiter conpulsi fuerant predicti consules et quidam alii homines dicte ville ad faciendam conpositionem predictam, dixit quia tam ipse qui loquitur quam alii consules dicte ville, videlicet magister Petrus Guarini, magister Sycardus de Carnesia, Arnaldus Anterii, item Poncius Johannis, Guilhelmus Guarini, Guilhelmus Johannis et quidam alii, de quorum nominibus non recolit, arrestati fuerunt et detenti in festo beati Andree usque ad noctem, ab hora prime, in aula regis Tholose, et comederunt ibidem in prandio, que arrestatio fuit eis facta per quendam servientem cujus nomen ignorat, ex parte dominorum P. et R. – item quod in eodem instanti arrestavit eos dominus R. et in eadem nocte fuit eis data licencia recedendi per magistrum Raimundum Vita, notarium, ita tamen quod die crastina mane redirent in eodem arresto, sub pena fracti carceris. Quo crastino redierunt in eodem arresto et tandem illa die, prout supradictum est, valde sero, fuit facta conpositio supradicta – item, nonobstante eo quod essent dicti consules et homines in dicto arresto, nichilominus in dicto castro Fani Jovis erant misi servientes in domibus quorumdam hominum dicti loci, usque ad numerum viginti quinque servientum, vel amplius, qui bona eorum devastabant, comedebant et bibebant, et multa gravamina eis faciebant, prout dicebatur testi qui loquitur et aliis suis consortibus arrestatis. Unde, pretextu arrestationum et cohercionum predictarum, habuerant inter se concilium consules et homines arrestati quod ipsi facerent voluntatem dicti domini R. ut possent exire de predicto arresto et predicti servientes ab ipsorum domibus amoverentur.

Interrogatus qua de causa fuerant arrestati et servientes missi in domibus eorum, dixit se nescire, quia nullam certam causam exponebant eis dominus R. vel dominus P. nec aliqui alii, sed tantum dicebatur eis quod non exirent de arresto nisi facerent conpositionem.

Est tamen intentionis sue quod arrestati erant et servientes positi in suis domibus propter casalagia et homagia et quedam alia in quibus dicebantur teneri domino regi, nunquam tamen audivit, prout dixit, nec dici audivit, quod illis a quibus talia petebantur fuisset inposita aliqua certa summa vel ab eis aliquod certum petitum.

Interrogatus si erat intentionis sue vel si sciret utrum ab aliquibus hominibus tantum modo dicte ville vel ab omnibus generaliter casalagia vel homagia peterentur, nullam voluit dare certam responsionem, ymmo variabat in verbis et diversa respondebat quia nullatenus ad propositum pertinebant, licet super dicta interroguatione quinquies vel amplius interrogatus fuisset.

Interrogatus quare consules et homines dicte ville pro tota communitate et universitate dicti loci fecerint conpositionem generalem, dixit quod ab hominibus dicte ville generaliter, non plus ab uno quam ab alio, vel ab aliquibus quam ab aliis dicebantur peti casalagia, homagia, defectus non secuti exercitus domini regis et emende pro receptionibus pecuniarum prohibitarum.

Interrogatus an sciat quod aliqua alia conpulsio a predictis facta fuerit consulibus vel hominibus dicte ville, vel alius metus illatus pro facienda conpositione predicta, dixit quod sic. Interrogatus qualiter scit, respondit quia vidit, ante dictam conpositionem, bene per bennium, quodam tempore messium, certius tamen de die vel tempore non recolit, duos servientes apud dictum castrum, videlicet Johannem de Sancto Quintino et quendam alium, de cujus nomine non recolit, qui pro casalagiis et homagiis que petebant a quibusdam certis hominibus dicte ville, nescit tamen a quibus, prout dixit, recipiebant, qualibet ebdomada, tres thol. a quolibet illorum, a quibus dicta casalagia vel homagia petebantur. Alias autem conpulsiones preter homagia petebantur. Alias autem conpulsiones preter predictas dixit se nescire.

Super isto articulo diligentissime interrogatus, dixit se nichil aliud scire.

Interrogatus super tertio articulo, dixit quod extimat dampna data ville seu ejusdem hominibus in ducentis l.t. in hoc videlicet quod bene tres centente (sic) persone cessaverunt ab operibus suis in operatura pannorum per quinque septimanas, vel circiter, videlicet a die sabbati ante Carniprivium, qua venerunt dicti servientes pro conpellendis hominibus dicte ville ad solvendum pecuniam promissam pro primo termino, nomine dicte conpositionis, usque ad diem veneris post Letare Jherusalem.

Interrogatus an dicti servientes vel alii in dicto castro fuerint pro dicta conpulsione facienda pro toto tempore supradicto, dixit se nescire pro certo quia non fuit semper presens ibidem, sed, cum de salariis servientum conputaretur, repertum fuit, per conputum servientum et consulum predictorum, quod tanto tempore servientes domini regis fuerant in catro predicto.

Interrogatus qualiter scit, dixit quod presens fuit in quadam camera domus domini regis in villa predicta, in qua fuit conputatum cum Raimundo Durandi tanto tempore ubi fuerant ab inicio pro domino rege aliqui servientes.

Item dixit quod alia dampna receperunt homines dicte ville, videlicet quia, cum homines Fani Jovis fecissent portari pannos suos ad vendendum ad nundinas de Avinione in Tholosano, tanquam mercatores et venditores pannorum, dixit se vidisse tria operatoria, in quibus erant panni quorundam mercatorum ville Fani Jovis, que operatoria clausa erant et sigillata, de mandato R. Durandi, sicut dicebatur, quia non vidit ea claudi vel sigillari.

Item dixit quod ipse qui loquitur rogavit dictum R. Durandi in quadam coopertura que est in platea dicte ville de Avinione, quod ipse permitteret dictis mercatoribus Fani Jovis, qui in dictis nundinis pannos habebant, quod ipsi dictos pannos possent vendere. Qui respondit ei quod libenter hoc faceret, dum tamen pecunia de dictis pannis habita poneretur in salva manù pro jure domini regis et pro jure dictorum mercatorum.

Interrogatus an panni ejusdem testis qui loquitur banniti fuerint vel inclusi in aliquo operatorio, dixit quod non, quia pannos suos amoverat et in loco secreto deposuerat, timens ne per dictum R. bannirentur si eos inveniret.

Interrogatus in quantum extimat illud dampnum quod acceperunt dixit quod ad summam centum l.t., aliter nescit.

Interrogatus super fine dicti articuli, videlicet utrum universitas dicte ville sit in possessione libertatis plenaria et gaudeat statu ingenuitatis et plenarie libertatis, dixit dictum articulum veritatem habere. Interrogatus qualiter scit, dixit quia nunquam vidit alius quod universitas dicti loci vel homines dicte universitatis non conpellerentur ad solvendum aliquid ratione casalagiorum, homagiorum, vel alterius servitutis, hoc excepto quod aliqui tenentur solvere ratione domicilii sui seu foci duodecim thol. per annum, dividendos inter dominum regem et dominum Ysarnum Batalha, militem, ita quod dictus dominus Ysarnus habet in dictis denariis quartam partem, prout sibi videtur. Et sunt alii in dicta villa qui, secundum diversas suas operationes seu mercaturas tenentur domino in aliqua summa piperis vel mensura avene, vel in aliis deversis, nescit tamen quid vel quantum unusquisque solvere teneatur. Item quia dixit se vidisse quandam litteram domini R., quondam comitis Tholosani, et sigillo ejus sigillatam, in qua continentur libertates eorum, prout ex tenore dicte littere potest apparere.

Interrogatus si sit fama apud Fanum Jovem et in locis circumvicinis quod per vim vel violenciam fuerint conpulsi ad dictam conpositionem faciendum, dixit quod sic. Interrogatus qualiter sit dixit quia, prout sibi videtur, omnes ita dommuniter dicut apud Fanum Jovis et in locis circumvicinis, aliter tamen dixit se nescire.

Interrogatus super omnibus et singulis aliis contentis in dictis articulis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire preter quam supra deposuit.

IX Poncius Johannis, filius Guilhelmi Johannis, mercator pannorum, comorans apud Fanum Jovis, etatis triginta annorum vel circa, ut dixit, juratus, in presencia dominorum, die mercurii post octabas beati Micaelis, examinatus die jovis post festum beati Andree apostoli, diligenter interrogatus, deposuit ut sequitur.

Interrogatus super primo articulo, dixit se nichil scire nisi quod audivit dici a magistro Sycardo de Carnessia et Arnaldo Grimaldi, et a magistro Petro Garini, consulibus dicti loci, et a Guilhelmo Johannis, patre testis qui loquitur, quod ipsi solverant Raimundo Durandi 20 l.t. pro se et servientibus suis, aliter nescit.

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod in festo beati Andree apostoli, anno proxime preterito, intravit aulam domini regis Tholose testis qui loquitur et invenit ibidem Sycardum de Carnessia, Petrum Guarini, Arnaldum Anterii, consules dicti castri Fani Jovis et quosdam alios, de quorum nomina dixit se non recordari et ibidem petiit ab eis quid agebant et egerant de negotio de quo agebatur, videlicet de casalagiis et homagiis et aliis que petebantur a quibusdam hominibus dicte ville. Qui responderunt eidem quod nullam bonam conpositionem poterant invenire, et, dum in istis verbis essent, exivit quidam serviens domini regis Tholose, qui dixit dictis consulibus et hominibus Fani Jovis tunc presentibus ut de dicta aula non exirent donec afinassent de hiis que petebantur ab eis et, modico spacio interposito, exeunte magistro P. de Latilhaco de capella predicta, pecierunt consules et homines antedicti ab eodem utrum mandasset eos arrestari. Qui dixit quod eos arrestabat et prohibebat ne de dicta aula exirent donec afinassent vel satisfecissent de hiis que petebantur ab eis, ita quod per totam diem dicti consules et homines in dicto arrestato remanserunt usque ad noctem. Dixit etiam testis qui loquitur quod predictus magister P. dixit dictis consulibus et hominibus tunc temporis quod pro qualibet die quo tardarent in afinatione seu satisfactione facienda decostaret eis mille l.t. Et tandem apropinquante nocte, miserunt dicti consules et homines Guilhelmum Johannis juniorem, una cum magistro G. de Gauderiis, ad dominum R. de Brulhiaco, pro impetranda licencia quod posset quilibet eorum ire ad jacendum in domo in qua erat hospitatus Tholose et, modico spatio interposito, venit magister R. Vita, notarius, ad consules et homines antedictos in aula predicta, dicens eis ex parte predicti domini R. quod recederent ad domos suas in quibus hospitati erant Tholose et quod, sub pena fracti carceris, in crastinum mane redirent in arresto predicto.

Item dixit testis qui loquitur quod magister Sycardus de Carnessia dixit predicto magistro P. de Latilhiaco, dum predicta verba super arresto predicto haberentur cum eodem quod universitas dicti castri daret domino regi mille l.t. si super hiis que petebantur ab eis fieret eis jus. Item dixit quod, die sequenti, venerunt predicti consules et homines ad aulam predictam et ibi steterunt in dicto arresto usque ad completorium, et, pluribus tractatibus inter predictos consules et homines habitis, predictus magister P. Guarini, nomine suo et predictorum consulum et hominum, rogavit magistrum G. de Gauderiis quod ipse loqueretur cum domino R. predicto. Et tunc magister G. de Gauderiis dixit predicto magistro P. quod nunquam admitterentur ad conpositionem vel afinationem aliquam super hiis que petebantur ab eis nisi darent predicto domino regi 15 milia l.t. pro hiis que petebantur ab eis. Et tunc predictus magister P. Guarini dixit consulibus et hominibus antedictis quod melius erat eis quod promitterent quinquaginta (sic) milia l.t. si pro minori non possent transire, quia non possent transire pro aliqua summa, nisi secundum voluntatem eorum, videlicet domini (sic) P. et R. predictorum. Et ibidem dixit predictus magister P. Guarini predicto magistro G. de Gauderiis quod consules et homines antedicti facerent voluntatem predicti domini R. de Brulhiaco. Quo audito, dictus magister G. recitavit verba predicta videlicet quod dicti consules et homines parati erant facere voluntatem super premissis predicti domini R., ipsi domino R. et tunc ipsemet dominus R. petiit a consulibus et hominibus predictis an ipsi volebant et concedebant predicta, videlicet quod ipsi promittebant dare domino regi, pro eis que petebantur ab eis et a quibusdam aliis hominibus dicte ville, 15 milia l.t. Qui responderunt quod sic, et ibidem dedit dictis consulibus et hominibus licenciam recedendi.

Interrogatus si aliqua alia conpulsio vel violencia vel alio modo quam supradictum est, facta fuerit consulibus et hominibus dicte ville pro facienda conpositione predicta super premissis, dixit se nichil scire, alio modo quam deposuit.

Interrogatus de loco ubi facta fuit dicta conpositio seu afinatio, dixit quod juxta portam per quam exitur de castro domini regis Tholose et itur versus domum in qua moratur vicarius.

Interrogatus de presentibus, dixit quod consules prenominati et Raimundus de Calhavello, Raimundus Terreni, Poncius Garini, Guilhelmus Garini, Raimundus Scutifer, Petrus Mathei, Guilhelmus Johannis junior et ipse testis qui loquitur, prout dixit, item dominus R., magister G. de Gauderiis et plures alii de quorum nominibus dixit se non recordari.

Interrogatus utrum, dum fiebat dicta conpositio, vel ea facta, aliquis dictorum consulum vel hominum qui presentes8 fuerunt in dicta conpositione facienda in aliquo reclamaverit et contradixerit dicte conpositioni vel etiam apellaverit, dixit quod non eadem die, quia non audebant, ut dixit testis qui loquitur.

Interrogatus si ab omnibus generaliter hominibus dicte ville petebantur casalagia vel homagia, vel alia de predictis, dixit quod non, nisi a quibusdam tantum.

Interrogatus quare ergo fecerunt conpositionem generalem, dixit quod sic faciebant alie universitates aliarum villarum sibi circumvicinarum.

Interrogatus super tertio articulo, videlicet super eo quod predicti consules et sindici dicunt universitatem dicte ville dampna sustinuisse usque ad valorem quingentarum l.t., prout in dicto articulo continetur, dixit quod credit quod dicta universitas dampnificata fuerit usque ad summam predictam, in eo videlicet quod ipsi cessaverunt ab operibus seu operis suis per 5 septimanas ob timorem servientum domini regis, de quibus timebant quod eos caperent et eorum bona, si in eorum conspectibus apparerent – item quia in nundinis de Avinione eorum panni banniti fuerunt occasione conpositionis predicte, ita quod nichil potuerunt vendere de pannis predictis, nisi in fine dictarum nundinarum – item quia in nundinis Tholose suos pannos vendere non potuerunt, in predicta aula detenti pro conpositione facienda, ut supra deposuit.

Item quia alia multa dampna fuerunt universitati dicti ville illata per servientes domini regis, occasione conpositionis predicte, tam ante dictam conpositionem quam post, que omnia dampna extimat ad summam quingentarum l.t., ultra centum l.t. quas dixit habuisse a dicta universitate Raimundum Durandi, prout audivit dici a consulibus dicte ville, et aliter nescit. Dixit tamen quod illa dampna que sustinuerunt in nundinis Tholosanis illata eis fuerunt ante dictam constitutionem, illa vero que sustinuerunt in cessatione operum et in nundinis de Avinione illata fuerunt post dictam conpositionem.

Interrogatus utrum universitas dicti loci sit in possessione libertatis et gaudeat statu ingenuitatis, dixit quod sic.

Interrogatus qualiter scit, dixit quia vidit, tenuit et legit quandam cartam concessam habitatoribus dicte ville a domino Raimundo, condam comite Tholosano, in qua carta continetur, sicut dicit testis qui loquitur, quod quilibet habitator dicte ville, habens ibi domicilium vel faciens ignem, solvat 12 d.thol. quolibet anno, in festo beati Thome martyris, et alio modo nescit dictam libertatem.

Interrogatus si sciat quod aliquis homo de dicta villa teneatue domino regi de casalagio vel homagio vel de alia servitute, dixit se super hoc nichil scire.

Interrogatus super omnibus et singulis aliis contentis in dictis articulis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

X. Raymundus Morterii, mercator, laycus, uxoratus et comorans apud Fanum Jovis, etatis triginta annorum et amplius, ut dixit, juratus in presentia dominorum, die mercurii post octabas beati Micaelis, examinatus die veneris in vigilia beati Nicolay yemalis, diligenter interrogatus, deposuit ut sequitur.

Interrogatus super primo articulo, dixit se nichil scire.

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod die sancti Saturnini, vel in vigilia, fuit Raymundus Durandi apud Fanum Jovis cum multis servientibus et pignorabat seu pignorari faciebat homines dicte ville occasione, ut dicebat, casalagiorum et homagiorum in quibus tenebantur quidam homines dicte ville domino regi, ut dicebat dictus R. ; non recolit tamen de nominibus pignoratorum.

Interrogatus si ipse fuerit pignoratus, dixit quod non, sed tamen sex servientes erant hospitati in ejus hospicio qui, ut dixit, defendebant ipsum ne pignoraretur9. Et remanserunt in dicta domo per quinque dies vel circa et duo ex illis, videlicet Bartholomeus Joculator et Johannes Sarraceni, jacebant in dicta domo testis qui loquitur, et alii ibant qualibet nocte ad suas domos in quibus erant hospitati in villa, sed bibebant et comedebant qualibet die in domo testis qui loquitur, sumptibus tamen et expensis dictorum servientum, et non sumptibus testis qui loquitur, nec aliquid de doma (sic) sua recipiebant preter ejus loquentis voluntatem.

Item dixit quod vidit plures homines dicte ville arrestatos in aula domini regis ville predicte, inter quos vidit arrestatum Guillelmum Art, qui cum iret cum suis pannis ad nundinas Carcassone, reductus fuit per quosdam servientes, quorum nomina ignorat, ad aulam predictam. Interrogatus quare illi homines erant arrestati in aula predicta, dixit, prout dicebatur, quia nolebant facere conpositionem generalem, aliter nescit.

Interrogatus qualiter fuerunt liberati a dicto arresto, dixit quod, prout audivit dici a consulibus dicte ville, quia juraverant dicti consules et homines sic detenti quod irent Tholosam et componeret cum dominis P. et R., aliter nescit.

Interrogatus an interfuerit quando facta fuit conpositio de qua hic agitur, respondit quod non et nichil aliud scit de dicta conpositione, nisi quod audivit dici illam factam fuisse per dictos consules usque ad summam quindecim milium l.t., ut in articulo.

Interrogatus utrum sciat quod alia conpulsio vel violencia facta fuerit consulibus et hominibus dicte ville pro predicta conpositione facienda alio modo quo supra dixerit, dixit quod non, excepto hoc quod vidit firmari hostium domus Petri Ayo, ut sibi videtur, cum quodam ferro equino, per quendam servientem cujus nomen dixit se ignorare.

Interrogatus quare dicti consules et homines moti fuerunt ad faciendum conpositionem generalem pro omnibus hominibus dicte ville, dixit se nichil scire.

Interrogatus super tertio articulo, dixit se nescire dicere pro certo quanta vel qualia dampna data fuerint hominibus dicte ville occasione dicte conpositionis, sed bene scit quod non audebant dicti homines facere opera solita nec texere pannos nec similia facere propter timorem dicti R. Durandi et suorum servientum.

Item dixit quod vidit et audivit in nundinis de Avinione quod panni dictorum hominum ibidem banniti fuerunt nec audebant dicti homines dictos pannos vendere, et ex causis predictis fuerunt dicti homines multum dampnificati, nescit tamen in quantum, prout supra deposuit. Sed bene scit testis qui loquitur, prout dixit, quod ipsemet fuit dampnificatus ex causis predictis usque ad summam quinquaginta s.thol.

Interrogatus an universitas dicti loci sit in possessione libertatis et gaudeat statu ingenuitatis, dixit quod sic, quia non vidit alias vel audivit quod tales queste peterentur ab hominibus dicte ville.

Interrogatus si sit fama quod consules et homines dicti ville conpulsi fuerint per violenciam ad faciendum conpositionem predictam, dixit quod sic. Interrogatus qualiter scit, dixit quia pluries audivit dici et ita comuniter dicitur in dicta villa et in locis circumvicinis.

Interrogatus super universis et singulis aliis contentis in dictis articulis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

Notes

1 Remplace questa , rayé.

2 Ms : aula.

3 au lieu de vel plures , rayé.

4 En marge, une petite tête.

5 Corr. de : audivit dici.

6 et in cessando... pignorationum : ajouté en interligne.

7 Au lieu de vidit , rayé.

8 Ms : prestentes.

9 Ms : – entur.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (Testes consulum et syndicorum Fani Jovis contra dominos P. et R.) (Archives nationales, J 1032, n°17 bis)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete90/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page