IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (04)

Archives nationales, J 1029, n°2

Enquête

[1]

Isti sunt testes producti ex parte dominorum P. de Latilhiaco et Radulphi de Brulhiaco, militis, contra consules de Alta Ripa, jurati in presentia dominorum, partibus presentibus, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, examinati ut sequitur super articulis qui secuntur per magistros Symonen Suavis, cantorem ecclesie Agennensis, et Johannem Antonii, legum doctorem, judicem ordinarium Caturcensem.

Intendunt probare magister P. de Latilhiaco et dominus R. de Brulhiaco contra consules de Alta Ripa quod, licet Raimundus Durandi et Symonetus cum quibusdam aliis servientibus apud Altam Ripam de eorum mandato missi, pro compellendis et pignorandis quibusdam ejusdem loci personis singularibus ad solvendum domino regi questas eisdem de mandato suo inpositas, nullum ibidem propter hoc pignoraverunt, tamen licitum erat et fuit de jure et consuetudine.

Item quod quidam ex consulibus tunc et hominibus dicti loci, non vi, non metu coacti, sed spontanei conposuerunt gratis cum ipsis P. et R. ad tria milia librarum tur. pro casalagiis, homagiis, monetis prohibitis et aliis in dicta conpositione contentis.

Item quod si aliqui ex ipsis fuerunt arrestati, quod arrestati fuerunt ut singulares persone pro questis ante dictam conpositionem, quod licitum fuit de jure et consuetudine.

Item quod dominus rex plures homines in dicta villa habet et habere potest quos de jure et consuetudine pignorare potest pro questis et eas levare et quod multe inqueste in dicta villa pendebant super pluribus excessibus que remissa fuerunt eisdem in conpositione predicta.

I. Magister Raymundus Vite, notarius curie appellationum Tholose, etatis triginta trium annorum, et uxoratus, qui moratur apud Tholosam, juratus in presentia dominorum, die veneris post festum beati Dionisii, et examinatus die dominica post festum beati Martini yemalis, – interrogatus super primo articulo, dixit se audivisse dici quod R. Durandi et Symonetus fuerunt apud Altam Ripam ex comissione sibi facta ad levandum questas ibidem ab hominibus domini regis quibus erat questa inposita sicut aliis hominibus domini regis senescallie Tholose. Audivit tamen dici quod nullum ibi pignoraverunt pro dictis questis nec aliquam excecutionem fecerunt. Dixit tamen quod licitum esset1 domino regi in dicta senescallia excecutiones facere per officiales suos in bonis et personis hominum suorum et debitorum domini regis. Et hoc dixit se scire quia pluries illud vidit, a decem annis citra, observari in dictis hominibus et debitoribus domini regis.

Interrogatus super secundo articulo, dixit se vidisse et audivisse quod post multos tractatus habitos inter dictos dominos P. et R. et consules dicte ville, dicti consules gratis et sponte, sicut sibi videbatur per respectum eorum, finaverunt cum dictis dominis ad tria milia l.t. pro liberatione homagiorum, casalagiorum, feudorum militarium, abusium monetarum, deffectuum exercituum et pro quibusdam inquestis arduis pendentibus contra universitatem dicte ville, scilicet de armorum portatione facta in villa de Brugueria et in villa d'Anianis, et super depopulatione plurium arborum, et pro quibusdam parietibus et edificiis destructis per eos et multis aliis excessibus per eos comissis, ut dicebatur. Quam quidem conpositionem scripsit ipse testis, ut dixit, in libro in quo scribebat alias conpositiones aliarum villarum.

Interrogatus quis promisit solvere dictam summam, dixit quod consules dicte ville qui ibi erant presentes, videlicet Arnaldus Lombardi, carnifex, B. de Appamiis, Berenguarius Textoris, Johannes Barta, quorum nomina scripta sunt in dicta conpositione. Et postea, ad requisitionem dictorum consulum, idem testis, juxta formam quam ei adportaverunt in scriptis, fecit scribi literam dicte conpositionis. Qua facta et correcta tradiderunt eidem testi qui loquitur tres laqueos de serico pro sigillis ibi appendendis.

Interrogatus de loco ubi facta fuit dicta conpositio, dixit quod in capella beati Martini juxta aulam novam.

Interrogatus de tempore, dixit quod inter festum Nativitatis Domini et diem Carniprivii proxime preteriti, de septima vel de die certirus non recolit.

Interrogatus de presentibus, dixit quod dominus R. de Brulhiaco et magister Guilhelmus de Gauderiis et dominus P. de Latilhiaco prout sibi videtur. Nam de ipso P. alias pro certo non recordatur ; item ipse testis qui loquitur et predicti consules et alii de quorum nominibus non recolit.

Interrogatus super tertio articulo, dixit se non recordari quos aliqui dicte ville ante predictam conpositionem fuerint arrestati, et si fuerint arrestati, credit quod pro questis que petebantur ab eis, et quod licitum fuit prout in primo articulo deposuit.

Interrogatus super quarto et ultimo articulo, dixit dictum articulum se credere esse verum pro eo quia ipse vidit nomina plurium hominum dicte ville, ut hominum domini regis, contineri in libris et registris domini regis et ipse testis qui loquitur, bene sunt quatuor anni vel circa, de mandato magistri Guilhelmi de Gauderiis fuit in dicta villa de Alta Ripa ad inquirendum de homagiis ubi plures homines domini regis invenit et descendentes ab eis, et bona eorum, ut hominum domini regis, extimari fecit. Dixit eciam quod multe inqueste pendebant in dicta villa, prout supra deposuit.

Interrogatus super omnibus aliis et singulis in dictis articulis contentis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire nisi prout supra deposuit.

II. Magister Raymundus Durandi, clericus, notarius de Avinione in Tholosano, comorans, uxoratus ibidem, etatis triguinta quinque annorum, ut dixit, juratus in presentia dominorum die veneris post festum beati Dionisii, examinatus die dominica post festum beati Martini yemalis, diligenter interrogatus super primo articulo, dixit dictum articulum veritatem continere, prout in dicto articulo continetur.

Interrogatus qualiter scit quod liceat officialibus domini regis pro debitis regiis ipsos debitores arrestare vel pignorare, dixit quia sic vidit uti in Tholosane in pluribus locis et diversis temporibus et contra plures personas.

Interrogatus super secundo articulo, dixit dictum articulum continere veritatem.

Interrogatus qualiter scit, dixit quia sic vidit et audivit et presens fuit dicte conpositioni, videlicet inter festum Epiphanie Domini et Carniprivium, alias de septimana et de die certius non recolit, in capella beati Martini juxta aulam domini regis Tholose, presentibus predicto domino R., magistro G. de Gauderiis, magistro R. Vita et ipso teste qui loquitur et consilibus dicte ville, inter quos erat unus qui vocabatur, ut credit, R. Barta. De nominibus aliorum non recolit. Et erant inter consules et homines dicte ville usque ad decem.

Interrogatus an dicti homines concenserunt dicte conpositioni, dixit quod sic. Interrogatus qualiter scit, dixit quia predicti consules cum mangna instancia rogaverunt ipsum testem qui loquitur ut ipse procuraret cum dominis P. et R. quod ipsi domini dictos consules homines dicte ville reciperent ad conpositionem trium milium l.t. Naïn gratis et sponte tantum dare volebant, et nichil darent ulterius velle suo, ymmo prius se promitterent pignorari vel eciam suspendi quam darent ulterius aliquid ultra, sicut ipsi dicebant. Hec verba dicto R. Durandi retulit dictis dominis P. et R. Qui domini tunc concordaverunt quod dictos consules et homines reciperent ad dictam conpositionem summe predicte, quia melius erat ipsos recipere ad summam predictam gratis et de voluntate dictorum hominum quam quod aliquid ultra ab eis exigeretur ultra voluntatem eorum. Quibus dictis, dicti domini receperunt dictos et homines ad conpositionem pro summa predicta. Et tunc dicti homines multum regraciati fuerunt dictis dominis, dicentes quod Dominus eisdem retribueret gratiam et meritum que fecerant eisdem, et quod eis maximam graciam faciebant. Et ibidem dixerunt dicti consules et homines dicte ville dictis dominis P. et R. : Domini, ex quo fecistis nobis tantam gratiam, faciatis nobis et quandam aliam, videlicet quod precipiatis magistro Raymundo Durandi, qui hic est, quod ipse tradat nobis in scriptis nomina illorum de villa nostra qui sunt homines domini regis ut, cum faciemus nostras collectas, possimus plus ab eis exigere secundum status et condiciones eorum quam ab aliis qui non ita tenentur. Quod fuit concessum eisdem. Item dixit quod predicti homines gaudebant et ridebant, ex quibus sibi videtur quod gratis et spontanei fecerunt conpositionem predictam.

Interrogatus super tertio articulo, dixit quod ante conpositionem predictam, vel dum tractabatur de conpositione, non vidit quod aliquis de dictis hominibus dicte ville pignoratus fuisset, vel etiam arrestatus.

Interrogatus utrum ab hominibus dicte ville peterentur generaliter queste, ratione, homagiorum vel casalagiorum, vel aliorum que in dictis articulis continentur, dixit quod non, ymmo a quibusdam tantum singulariter.

Interrogatus quare ergo dicti consules et homines moti fuerunt ad faciendum conpositionem generalem pro omnibus, dixit quod hac de causa, prout sibi videtur, quia cum ipse ivisset ad inquirendum de hominibus qui tenebantur ratione casalagiorum vel homagiorum, et de descendentibus de genere eorum, dixerunt dicto R. consules dicte ville et multi alii de dicta villa et eum rogaverunt quod ipse vellet supersedere ab illa inquisitione facienda, timentes forte, prout videbatur testi qui loquitur, quod plures homines illius condicionis invenirentur ibidem quam crederetur, – item alia ratione quia pendebant ibi quedam inqueste super quibusdam arboribus cezis et edificiis destructis et aliis villis circumvicinis invasis per homines dicte ville, que inqueste tangebant generaliter homines universitatis ville predicte. Ex quibus causis credit quod moti fuerunt homines supradicti ad faciendum dictam conpositionem generalem. Et ad rogatum dictorum consulum et quorundam aliorum hominum dicte ville, cessavit testis qui loquitur, prout dixit, ab illa inquisitione facienda et eciam a conpulsione, quia dicebant ei dicti consules et homines quod ipsi venirent Tholosam ad pacificandum et conponendum super omnibus predictis et quibusdam aliis cum dominis P. et R. Et ita fecerunt, ut supra dictum est.

Interrogatus super quarto et ultimo articulo, dixit dictum articulum veritatem habere prout de fine dicti articuli supra deposuit.

Interrogatus si sciat quod dominus rex in dicta villa habeat plures homines quibus posset questas inponere et ab eis easdem levare, dixit quod sic.

Interrogatus qualiter scit, dixit quia semel fuit in villa predicta pro inquirendo qui essent homines domini regis ibidem, jam fuit decem anni vel circiter, et invenit per testes quod dominus rex plures homines habebat ibidem, ratione domine Gentilis de Genciaco, que fuerat domine dicte ville pro parte, et suam partem vendiderat domino Raymundo, condam comiti Tholosano. Hoc idem dixit se vidisse per quandam inquestam quam fecit magister Raymundus Vita super dictis causis et in villa predicta, que inquesta facta fuit per dictum Raymundum jam fuit quatuor anni, vel circa, elapsi.

Interrogatus super omnibus et singulis aliis contentis in dictis articulis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil scire, nisi prout supra deposuit.

III. Frater Johannes de Cabanilis, Ordinis Fratrum Predicatorum, qui moratur in conventu Fratrum Predicatorum Tholose, etatis quinquaginta annorum vel circa, ut dixit, testis juratus in presentia magistrorum Symonis Suavis, cantoris Agennensis, et Johannis Antonii, legum doctoris, judicis ordinarii Caturcensis, in presentia Micaelis Olerii, consulis dicti loci de Alta Ripa, et dictorum dominorum P. et R., dictum testem producentium, virtute comissionis dictis cantori et judici facte per venerabiles viros dominos Egidium, decanum Sancti Martini Turonensis, et Stephanum, archidiaconum Brugensem in ecclesia Tornacensi, et Gaufridum de Vindocinio, militem, destinatos ad partes Tholosanas pro quibusdam negociis domini nostri regis, cujus comissionis tenor inferius est incertus (sic), juratus die lune post festum beati Martini yemalis, et eadem die examinatus, deposuit ut sequitur :

Interrogatus diligenter super omnibus articulis eidem lectis et expositis per ordinem, dixit quod quadam die de qua non recolit, nec eciam de tempore, dixit tamen se credere quod hoc fuit post festum Omnium Sanctorum et ante subsequens Carniprivium, anno preterito, venerunt ad ipsum fratrem, testem qui loquitur, in domo Predicatorum Tholose consules de Alta Ripa, quorum nomina dixit se ignorare et eidem fratri exposuerunt quod multum sibi timebant ne magister Guilhelmus de Gauderiis, qui conversabatur cum dominis P. et R. et eos juvabat in conpositionibus faciendis, que conpositiones tunc temporis fiebant cum pluribus universitatibus villarum de Tholosano, eos gravaret in summa conpositionis quam habebant facere cum dictis dominis P. et R., eo quod dictus magister Guilhelmus erat multum amicus cujusdam militis qui est dominus dicte ville de Alta Ripa, videlicet domini Gilaberti de Monte Alto, pro parte sua. Cum quo domino Guilaberto consules dicte ville pro dicta villa brigam seu controversiam habebant, sicut dicto testi dixerunt consules supradicti, unde dicti consules cum mangna instancia dictum testem rogaverunt ut loqueretur super predictis dicto magistro Guilhelmo de Gauderiis, et ut ipsum rogaret cum mangna diligencia ne dictus magister Guilhelmus dictos consules gravaret seu eis noceret, occasione dicti militis, in conpositione facienda, ymmo eisdem vellet esse favorabilis, amore dicti testis qui loquitur, et intuitu pietatis. Qui testis eorum precibus exauditis, promisit eis quod libenter hoc faceret pro posse suo, dixit que dictus testis quod super dicto negocio loqutus fuit pluries dicto magistro Guilhelmo et ipsum rogavit, in quantum potuit, et cum a dictis consulibus peterentur ex parte dictorum dominorum P. et R. sex milia l.t., nomine conpositionis, ut dicebant dicti consules, et dictus magister de Gauderiis. Tandem, quadam die de qua non recolit, dixit dictus magister G. testi qui loquitur quod predicti consules vel alius, nomine eorundem, obtulerunt nomine conpositionis quatuor milia l.t., quod tamen dicti consules negaverunt testi qui loquitur, quando predicta referebat eisdem. Dixit etiam quod quadam die, finaliter, cum dicti consules loquerentur eum dicto teste de dicta conpositione facienda et inter ipsos fieret mentio de tribus milibus l.t., nomine dicte conpositionis, nescit tamen quis primo dictam summam nominavit, utrum ipse testis an consules, credit tamen pocius quod ipsemet dictam summam nominaverit, querendo ab eis si essent contenti, et eis suficeret, si possent finare pro dictis tribus milibus l.t. Qui consules finaliter responderunt quod multum essent contempti et eis multum placeret si posset fieri financia pro summa predicta, et quod omnia que petebantur ab eisdem et inqueste qui fiebant ibidem super quibusdam invasionibus et violenciis que imponebantur hominibus dicte ville cessarent penitus et desisteretur ab eis. Quibus dictus testis qui loquitur ivit ad magistrum Guilhelmum de Gauderiis et predicta sibi exposuit et rogavit eum ut vellet facere cum dominis P. et R. quod advanceretur conpositio pro summa predicta. Qui magister Guilhelmus illud fieri procuravit, sicut postea retulit testi qui loquitur, dicens ei quod dixerat consulibus supradictis : Domini consules ego non possum evadere preces fratris Johannis de Cabanilis, qui est amicus meus specialis, et amore ipsius et ad preces meas placet domino R. qui presens est hic, quod transseatis pro dictis tribus milibus l.t. Dixit tamen testis qui loquitur se non fuisse presentem quando predicta facta fuerunt nec aliter scit, nisi prout supra dixit, nec vidit super hoc fieri aliquam literam. Dixit tamen quod post predicta dicti consules redierunt ad ipsum testem qui loquitur et regraciati fuerunt ei in quantum poterant, dicentes quod amore ipsius facta fuerat eis maxima gratia et quod Deus ei retribueret, quia transierant amore ipsius pro tribus milibus l.t. promissis in conpositione predicta.

Et super dictis articulis dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

Tenor vero dicte comissionis talis est (voir : J 1033, n° 9).

Tenor vero dicte littere dicti fratris Johannis talis est, videlicet licencie sui prioris Tholose et sigillata sigillo dicti prioris ut prima facie apparebat :

Dilecto sibi in Christo ffratri Johanni de Cabanilis, ffrater Johannes de Prato, Ordinis Fratrum Predicatorum prior in conventu Tholosano, salutem in Domino. Tenore presencium vobis concedo quod apud curiam domini regis in Tholosa possitis prohibere testimonium veritati et jurare, si necesse fuerit, super hiis que vobis certa erunt, et de quibus fueritis requisitus, secundum quod licitum est in talibus, et non aliter, viro religioso testimonium ferre. Datum Tholose, die dominica infra octabas beati Martini, anno Domini MoCCo nonagesimo VIIIo.

IV. Petrus de Tierno, clericus, qui moratur apud Guarric Gaudo, prope Sanctum Felicem, oriundus de Alvernia, etatis triginta sex annorum, juratus in presencia dominorum die veneris post festum beati Dionisii, examinatus die martis in octabis beati Martini yemalis, interrogatus super primo articulo, dixit quod licet de consuetudine pro debitis regiis et pro questis pignorare et arrestare et ita vidit uti comuniter, et ipsemet qui loquitur, tempore illo quo erat bajulus Sancti Felicis, fuit arrestatus pro decem libris quas debebat domino regi pro dicta bajulia.

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod vidit et audivit, quadam die de qua non recolit, sed fuit inter festum Natalis Domini et Carniprivium proximo preteritum, in capella sancti Martini juxta aulam domini regis Tholose, quod cum tractaretur de conpositione consulum et hominum de Alta Ripa cum dominis P. et R., post multas altercationes super hoc habitas inter partes predictas, predicti consules, vel qui pro consulibus se gerebant, quorum nomina dixit se ignorare, et quidam alii de dicta villa, de quorum nominibus similiter non recordatur, sed aliquos illorum bene cognosceret si eos videret, prout dixit ipse testis qui loquitur, qui consules et homines poterant esse ab octo usque ad duodecim, prout sibi videtur, venerunt in predictam capellam coram domino R. de Brulhiaco et, prout sibi videtur, erat ibidem magister P. de Latlhiaco, et flexis genibus rogaverunt dominum R. cum instancia, ut vellet ipsos recipere ad conpositionem trium milium l.t., prout de dicta summa tractatum fuerat inter ipsos et R. Durandi. Et tunc magister Guilhelmus de Gauderiis2 dixit quod majorem summam deberent dare quia comunitas dicte ville multa delicta comiserat extirpendo quasdam arbores, destruendo aliqua edificia et alia faciendo, ex quibus excessibus tenebantur domino regi in majori summa quod esset summa predicta.

Item dixit testis qui loquitur quod ipse viderat et audiverat quod dicti consules et homines dicebant Raymundo Durandi quod si ipsi possent evadere seu afinare cum dominis P. et R. pro summa trium milium l.t. placeret eis et essent multum contempti et rogabant dictum R. ut vellet rogare super hoc dominos supradictos. Item dixit quod post verba superius exposita, finaliter dictus dominus R. recepit eos ad conpositionem predictam, et tunc ipsi consules et homines regratiati fuerunt eidem in quantum potuerunt super dicta conpositione. Item roguaverunt ibidem dicti consules et homines dictum dominum R. ut preciperet Raymundo Durandi ut ipse traderet eis in scriptis nomina illorum qui in villa predicta tenebantur domino regi de casalagiis et homagiis, ut cum ipsi facerent collectam suam nomine dicte conpositionis, possent ab illis hominibus levare majores tallias quam ab aliis qui super hoc non tenerentur domino regi.

Interrogatus an vi vel metu conpulsi fuerunt ad faciendum hujusmodi conpositionem, dixit se nescire quam metum in corde suo gerebant, sed bene scit sicut dixit testis qui loquitur, quod ipsi bonum vultum faciebant, et ridebant, et gaudebant de dicta conpositione, ut prima facie videbatur.

Item dixit se nescire quod ipsi conpulsi fuerint aliquo modo ad faciendum conpositionem predictam.

Interrogatus de loco et tempore, dixit ut supra.

Interrogatus de presentibus, dixit quod ipse qui loquitur et R. Durandi et R. Vita qui predictam conpositionem scripsit, ut dixit ; item dominus R. de Brulhiaco, dominus P. de Latilhiaco ut sibi videtur, magister Guilhelmus de Gauderiis et consules et homines antedicti et plures alii de quorum nominibus dixit se non recordari.

Interrogatus super tertio articulo, dixit se nescire quod aliqui fuerunt arrestati ante dicta conpositionem.

Interrogatus quare faciebant conpositionem generalem, dixit quod prout sibi videtur, plures inqueste pendebant contra homines dicte ville que tangebant omnes de uni- versitatis , prout dicebatur, prout supra deposuit.

Interrogatus super quarto et ultimo articulo et super omnibus aliis et singulis contentis in dictis articulis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire nisi prout supra deposuit.

V. Raymundus Grossi, clericus, qui moratur apud Avinionem in Tholosano, etatis quadraginta annorum vel circa, ut dixit, juratus coram nobis, Symone Suavis, cantore ecclesie Agennensis, et Johanne Antonii, legum professore, judice ordinario Caturcensi, die lune post festum beati Martini yemalis, presentibus partibus cirtute comissionis cujus tenor superius est insertus, examinatus die martis in octabis Beati Martini yemalis, interrogatus super primo articulo dixit quod, licet officialibus domini regis de consuetudine, debitores regios pignorare et ita vidit uti in multis personis et eciam in sua propria, videlicet cum semel conposuisset cum abbate de Bella Pertica super servitute seu conditione que inponebatur testi qui loquitur ad summam nonaginta l.t. Cum non solvisset ad plenum, fuit aliquociens pignoratus et guarnisiones fuerunt posite in domo sua, quousque ad plenum satisfecit de summa predicta, et dicto articulo dixit se nichil aliud scire.

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod quadam die de qua non recolit, inter Apparitionem Domini et Carniprivium sequens, anno proxime preterito, cum esset testis qui loquitur Tholose pro quibusdam suis negociis expediendis, ut dixit, vidit et audivit in capella beati Martini juxta aulam domini regis Tholose, quod quidam homines qui se gerebant pro consilibus de Alta Ripa, et quidam alii homines de dicta villa, prout dicebant aliter eos non cognovit nec scivit eorum nomina, venerunt in dictam capellam coram domino R. de Brulhiaco et rogaverunt eum quod pro Deo ipse vellet recipere conpositionem eorum ad summam trium milium l.t. pro casalagiis et homagiis et inquestis et quibusdam aliis que recitata fuerunt ibidem prout dixit testis qui loquitur. Qui dictus dominus R. finaliter recepit ab eis oblationem seu conpositionem predictam.

Interrogatus per quem modum rogabant dictum dominum Radulphum, ut eos admitteret ad conpositionem predictam utrum flexis genibus vel alio, modo, dixit se non recordari3 si aliqui erant flexis genibus vel non, quia quidam eorum stabant et quidam sedebant, nec vidit quod aliqui eorum lacrimarentur, sed, prout prima facie videbatur, satis vultum bonum faciebant conpetenter nec vidit vel audivit quod tunc aliquis eorum reclamaret in aliquo vel contradiceret conpositione predicte, seu eciam appellaret.

Item dixit se nunquam vidisse nec audivisse dici quod ipsi fuissent conpulsi in aliquo ad faciendum conpositionem predictam.

Interrogatus de tempore et loco, dixit ut supra.

Interrogatus de presentibus, dixit quod predicti qui se gerebant pro consulibus et hominibus dicte ville, quorum nomina dixit se ignorare, item dictus dominus R., magister G. de Gauderiis, R. Vita, sed non recolit utrum ibi fuerit magister P. de Latilhiaco vel non ; item ipse testis qui loquitur et plures alii de quorum nominibus non recolit.

Interrogatus super tercio et quarto articulis et super omnibus aliis et sigulis contentis in dictis articulis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

VI. Petrus Dudeti, clericus et notarius et uxoratus, qui moratur apud Villam Francam prope Avinionem in Tholosano, etatis viginti duorum annorum et amplius, ut dixit, juratus in presencia dominorum die veneris post festum beati Dionisii et examinatus die martis in octabis beati Martini yemalis, diligenter interrogatus super primo articulo dixit quod, quadam die de qua non recolit, ed fuit, ut dixit, per quindecim dies ante festum Natalis Domini proximo preteritum, vel circa, ut dixit, quod Raymundus Durandi et Symonetus de Pishalo, cum quibusdam servientibus, venerunt apud Altam Ripam, et ipse testis qui loquitur cum eisdem, ad requisitionem dicti Raymundi Durandi, ut dixit. Qui dicti Raymundus et Symonetus missi fuerant ad dictum locum de mandato dominorum P. et R. ad levandum questas quibusdam hominibus dicte ville inpositas, ut dixit, et prout dixit, contineri in quibusdam rotulis dictis R. Durandi et Symoneto traditis, prout ipse testis dixit se vidisse, per predictos dominos. Qui dicti R. Durandi et Symonetus, in dicta villa existentes, vocatisque coram ipsis quibusdam probis hominibus dicte ville, qui se asserebant fore consules docti loco et quibusdam aliis hominibus dicte ville, exposuerunt eis quod ipsi ibi venerant de mandato sibi literatorie facto per predictos dominos P. et R. pro levandis questis inpositis hominibus dicte ville, pro casalagiis et homagiis et quibusdam aliis in dictis rotulis contentis. Qui dicti consules et homines rogaverunt predictos R. Durandi et Symonetum quod non ipsos non pignorarent sed quod darent eis aliquam certam diem ad veniendum Tholose coram dictis dominis P. et R. ad tractandum cum ipsis de facienda conpositione generali super predictis et quibusdam aliis articulis. Quo concesso dictis consulibus et hominibus dicte ville ibidem existentibus per predictos Raymundum Durandi et Symonetum, ut dixit, dicti consules et homines ibidem existentes, ad monitionem dicti R. Durandi, cum letis faciebus, prout ipsi testi qui loquitur, videtur, ut dixit, juraverunt ad Sancta Dei evangelia se venturos ad aliquam certam diem eisdem prefixam per predictum R. Durandi, de qua, ut dixit, non recolit, coram dictis dominis P. et R., Tholose, ad tractandum cum dictis dominis de facienda conpositione, et de predicta villa non exituros absque licencia dictorum dominorum quousque cum ipsis dominis conposuerint vel afinaverint quoquo modo.

Item dixit quod, ad instanciam consulum et hominum predictorum, dicti R. et Symonetus dimiserunt in dicto loco levare dictas questas et in dicta villa pignorare pro eisdem questis predictis.

Interrogatus de die et pore, dixit ut supra.

Interrogatus de loco, dixit quod apud Altam Ripam in quadam domo ubi dictus R. Durandi et Symonetus ospitati erant.

Interrogatus de presentibus, dixit quod ipse qui loquitur et predicti R. Durandi et Symonetus, et quidam servientes qui cum eis venerant, et predicti consules et homines vocati per ipsos R. et Symonetus, ut dixit, et plures alii, de quorum nominibus non recordatur.

Interrogatus de nominibus dictorum juratorum, dixit se nichil scire quia non cognoscit eos.

Interrogatus an dicti consules et homines conpulsi fuerint per dictos R. et Simonetum vel alios ad prestandum hujusmodi sacramentum, dixit quod non, quod ipse sciat.

Interrogatus super secundo articulo, dixit dictum articulum veritatem continere. Interrogatus qualiter scit, dixit quia ipse vidit et audivit et presens fuit in dicta conpositione facienda, et dixit quod facta fuit dicta conpositio in capella beati Martini juxta aulam domini regis Tholose, quadam die de qua non recolit, fuit tamen inter Apparitionem Domini et Carniprivium ultimo preteritum, ut dixit, presentibus domino R. de Brulhiaco, magistro Guillelmo de Gauderiis, R. Vita, R. Durandi et predictis hominibus dicte ville de Alta Ripa. – Interrogatus qualiter scit quod gratis et spontanei fecerint dictam conpositionem, dixit quod in tractu ipsius conpositionis dicti homines rogaverunt cum magna instancia dominum R. quod pro dicta conpositione vellet recipere ab eis tria milia l.t. Qui dominus R., eorum precibus, dictam conpositionem admisit pro dicta summa. Et tunc predicti homines reddiderunt grates predicto domino R., in vultu gaudentes et ylares de predicta conpositione, ut dicto testi qui loquitur videbatur, nec scit nec scivit quod aliqua cohertio vel arrestatio facta fuerit eisdem pro dicta conpositione facienda, nisi prout in articulo precedente deposuit.

Interrogatus super tertio articulo, dixit se nescire quod aliquis dictorum hominum ante predictam conpositionem fuerit arrestatus. Dixit eciam quod officiales regis regios debitores arrestare possunt si in termino competenti non solverunt, de consuetudine Tholosana et sic dixit se vidisse uti a quinque annis citra in pluribus negociis et personis.

Interrogatus super quarto et ultimo articulo, dixit quod credit dominum regem habere plures homines in dicta villa de Alta Ripa et quod ibidem eos habere potest prout in aliis villis regni sui, et dixit se vidisse rotulos in quibus continebatur quod aliqui de dicta villa ad questas tenebantur ratione homagiorum et casalagiorum, vel eorum alterius, pro propriis personis suis vel quia erant de gradu descendenti ab illis qui ad casalagia vel homagia tenebatur, vel ratione afinitatis. Non tamen scit, ut dixit, quod alique certe persone dicte ville ad predictas questas teneantur. Dixit eciam quod predicti homines dicebant in dicta conpositione facienda quod volebant quod in dicta conpositione includerentur inqueste que pendebant in dicta villa super pluribus excessibus qui inponebantur communitati dicte ville, et ut cessaretur a predictis inquestis et ab aliis questionibus que sibi fiebant super casalagiis et homagiis et quibusdam aliis articulis in dicta conpositione contentis, moti fuerunt dicti homines dicte ville ad faciendum conpositionem generalem. Et hoc dixit se audivisse dici a predictis hominibus in tractatu conpositionis predicte.

Interrogatus de loco, tempore et presentibus, dixit ut supra deposuit.

Interrogatus super omnibus et singulis aliis in dictis articulis contentis et sibi diligenter expositis, dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

VII. Guilhelmus Bastardi, qui dixit se esse de Vauro Tholosani, clericus uxoratus, etatis triginta quinque annorum vel circa, ut dixit, juratus in presentia dominorum, die veneris post festum beati Dionisii, examinatus die mercurii post octabas beati Martini yemalis, diligenter interrogatus, super primo articulo, dixit se nichil scire, hoc excepto quod dixit quod ministri domini regis vel ejus officiales possunt arrestare et pignorare debitores regios propter deffectum solutionis que debuerat fieri. Et sic dixit se vidisse uti in pluribus negociis et personis, a viginti annis citra et ipse qui loquitur fuit pignoratus, ut dixit, multociens, pro hiis que debebat domino regi.

Interrogatus super secundo articulo, dixit se vidisse et audivisse quadam die de qua non recolit, sed fuit inter Apparitionem Domini et Carniprivium, anno proxime preterito, quod consules et homines de Alta Ripa, vel vel qui pro consulibus et hominibus dicte ville se gerebant, aliter nescit, quia non cognoscebat, nec eciam post modum eos cognovit, requirebant cum instancia in capella beati Martini juxta aulam domini regis Tholose et rogabant dominum R. de Brulhiaco ut amore Dei vellet eos recipere ad conpositionem pro tribus milibus l.t. super hiis que petebantur ab hominibus dicte ville, et dixit se audivisse testis qui loquitur, presens ibidem quod magister Guilhelmus de Gauderiis dixit : Isti homines petunt se admitti ad conpositionem pro tribus milibus l.t., et ipsi bene tenentur domino pro quibusdam arboribus cezis et quibusdam aliis excessibus comissis per homines universitatis dicte ville in duabus milibus l.t. vel amplius absque casalagiis et homagiis in quibus tenentur domino regi, et pluribus aliis causis. Item dixit quod post aliqua verba hinc inde proposita, dictus dominus R. recepit eos ad conpositionem predictam.

Interrogatus si fuerant conpulsi ad dictam conpositionem faciendam, dixit se nescire, quia nec scivit nec audivit quod aliquo modo conpulsi fuissent, ymmo (sic) ad dictam conpositionem faciendam, ymmo, prout sibi videtur et prima facie apparebat gratis et spontanei conponebant. Nam cum dominus R. eos recepit ad conpositionem pro summa predicta, ipsi multum fuerunt ei regraciati, ut dixit se vidisse et audivisse, et petierunt ibidem a dicto domino R. quod ipse perciperet Raimundo Durandi ut daret eis in scriptis nomina illorum dicte ville qui tenebantur domino regi de casalagiis et homagiis vel qualibet alia condicione ut eis tallias possent imponere secundum statum conditionis eorum.

Interrogatus de loco et tempore, dixit ut supra.

Interrogatus de presentibus, dixit quod dictus dominus R., magister G. de Gauderiis, Raimundus Durandi, P. Dudeti, W. Calveti de Vauro et ipse qui loquitur et predicti consules et homines et plures alii, de quorum nominibus dixit se non recordari.

Interrogatus super tercio articulo, dixit quod nunquam scivit quod aliquis de dictis hominibus fuerit arrestatus et quod licet arrestare pro debitis regiis, ut supra deposuit in primo articulo.

Interrogatus super quarto et ultimo articulo, dixit se nichil aliud scire, nisi quod audivit dici magistro G. de Gauderiis quod multe inqueste pendebant in dicta villa super pluribus excessibus inpositis hominibus dicte ville, que remisse fuerunt eisdem in conpositione predicta, prout audivit hoc promitti in contractu dicte conpositionis et quod dominus R. predictus mandavit et4 precepit Raimundo Durandi quod a predictis inquestis cessaretur, et hoc vidit et audivit loco et tempore predictis, et presentibus aliis prenominatis supra in secundo articulo.

Interrogatus super omnibus et singulis aliis contentis in dictis articulis et sibi diligenter expositis, dixit nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

VIII. Magister Guilhelmus de Gauderiis, clericus uxoratus ac civis Tholose, etatis quadraginta sex annorum vel circa, ut dixit, juratus coram dominis in presentia parcium die veneris post festum beati Dionisii, examinatus die veneris post octabas beati Martini yemalis, diligenter interrogatus super primo articulo, dixit quod licitum est officialibus domini regis debitores regios conpellere ad solvendum per proprii corporis arrestationem et bonorum captionem, et quod ita vidit uti viginti annis, in pluribus negociis et personis. Cetera contenta in dicto articulo dixit se ignorare.

Interrogatus super secundo articulo, dixit quod quidam qui se dicebant consules Alte Ripe, quorum nomina dixit se ignorare, salvo quod credit quod esset ibi R. de Appamiis, conposuerunt gratis et spontanei ad summam trium milium l.t. pro inquestis pendentibus, videlicet super invasionibus et amorum portationibus, agrorum depopulationibus et aliis excessibus factis ab hominibus dicte ville, tam apud Brugeriam quam apud Villam Rasam quam apud Danias, quam eciam in ipsa villa Alte Ripe et in pertinenciis ejusdem, coadunatis dictis hominibus ad vocem preconis ut dicebatur, et super homagiis, monetis prohibitis et aliis in dicta conpositione contentis.

Interrogatus qualiter scit quod gratis et spontanei conposuissent, dixit quod sepe ipsum qui loquitur rogaverunt quod faceret ab eis recipi tria milia l.t. quas offerebant ex causis predictis, et per aliquos religiosos ipsum qui loquitur rogare fecerunt, et specialiter per fratrem Johannem de Cabanilis, de Ordine Fratrum Predicatorum. Que quidem oblatio dictarum trium milium l.t. fuit admissa ab eis ex causa conpositionis predicte, de qua admissione predicti consules et homines tunc presentes grates multimodas retulerunt domino R. de Brulhiaco, militi. Item, quia vultum bonum et ylarem faciebant et multum gaudentes erant, ut prima facie apparebat.

Interrogatus de tempore, dixit quod fuit in yemme proxime preterita, tamen non recolit de mense neque de die aliter nec de septimana.

Interrogatus de loco, dixit quod fuit in capella beati Martini que est in aula nova domini regis Tholose. – Interrogatus de presentibus, dixit quod dominus R. et ipse qui loquitur et R. Vita, notarius, qui dictam conpositionem scripsit, et consules et homines antedicti, et plures alii, de quorum nominibus dixit se non recordari.

Interrogatus super tercio articulo, dixit se nichil scire, nisi de consuetudine de qua in primo articulo deposuit.

Interrogatus super quarto articulo, dixit quod rex habet plures homines in dicta villa et hoc dixit se scire quia dominus Guilhabertus de Monte Alto, miles, condominus dicte ville, qui multos habebat homines in dicta villa, recepit dominum regem in parciarium in hominibus antedictis et eciam dominus rex de se habebat ibi prius aliquos homines. Interrogatus qualiter scit dictam associationem, dixit quod fuit presens et hoc vidit et audivit et cum ipso qui loquitur dictus miles tractavit eandem et de dicta asociatione fuit receptum publicum instrumentum per Bartholomeum Jacobi, publicum Tholose notarium, sicut credit, presente ipso qui loquitur, et predicto milite, et testibus contentis in predicto instrumento. De aliis presentibus dixit se non recordari.

Super dicto articulo et aliis contentis in predictis articulis dixit se nichil aliud scire, nisi prout supra deposuit.

Notes

1 Le t a été gratté.

2 Au lieu de dictus dominus R. rayé.

3 Au lieu de quod nunquam quod vid , rayé.

4 Ces 2 mots ajoutés en interligne.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (04) (Archives nationales, J 1029, n°2)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete86/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page