IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (03)

Archives nationales, J 1028, n°22

Enquête

[1]

Syndici, nomine quo supra, repetitis protestationibus superius a se factis, dixerunt et protestasi .... per prefatos dominos Petrum de Lateliaco et Radulphum de Bruli.

Item protestantur quod per ea quod dicunt vel dicent non intendunt respondere propositis ex quo ad ea pro non responso haberi si ad illa per eos responsio subsequatur et generaliter.

Quas omnes protestationes volunt pro repetitis toties haberi quotiens per dominos Petrum et Radulphum vel eorum alterum, vel eorum nomine per alium in hac causa vel circa hanc fuerit aliquid protestatum.

... quod, de quantitate pecunie in primo articulo contenta, Raimundus Durandi et Symonetus Pisshalo habuerunt 120 l.t. a consulibus qui nunc sunt et tunc erant Fanojove et in victualibus usque ad valorem 50 s.tol. Residuum vero habuerunt particulariter et minutatim ita quod est difficile declarari servientes quorum nomina infra secuntur, quos Raimundum et Symonetum et dictos servientes vocari super hiis per vos, dominos P. et ad respondendum compelli.

Nomina vero dictorum servientum sunt hec videlicet noms sur 4 colonnes.

Clemens de LoreneGuillelmus del MasJohannes SarraceniArnaldus del Ma

Johannes de Sancto GordGuillelmus ComproaPetrus de LeoneRadulphus de Roan

Stephanus CrespiSicardus AlamanhiGirmanus Durandi notariiGuilotus de Roan

Johannes de CrespiRainaldus de LavantaPetrus Daideti notariiAmatus de Borrel

Johannes de FrenoyThomas del BoscJohannes VeireriiAlodetus

Guillelmus de CamboRainaldus de CrespiGuilotus de CastelloJohannes de Don Marti

Johannes del MaistreGregoriusPetrus AlamanhPetrus Goan

Guillelmus d'OrleisBrisetusAnceletusRobinus de Bossa

Rainaldus de MontanhiGeletus le FalconierJohannes DaidierPetrus de Sant Trivier

Robinus de MoeusPetrus BarraCuret de ParisColinus Saihs Espeia

Gaufridus de DonhiDurandus de MezeracRichardus GuirautStephanus de Anoy

Gaufridus CardoJacobus VinadaArnaldus de DominariumGuilotus Ruel

OdinusPetrus RibeiraRainerius Le PetitJohannes Falconerii

Arnols de Don MartiCuretusGuilotus de StampisPetrus Estelati

Johannes DaidiRadols de RotomagoBernardus StephaniPetrus Coste

Guilotus de RotomagoGuillelmus PelegriniGuillelmus d'Albi.

Folquetus.

Item ad id quod petunt, declarari personas captas et inductas ad componendum, declarant quod arrestati fuerunt predicta, videlicet Petrus Garini, Sicardus de Carvecia, Arnaldus Auterii, Petrus Arnaldi, Guillelmus Bels et Arnaldus Grimal, Guillelmus Guarini deffunctus et Guillelmus Johannis, juvenis, insuper dictam consuetudinem seu usum de quibus in eodem art fit mentio, neg prout ibi ponuntur illud etiam quod dicunt dicti domini in eodem articulo, quod si unquam ceperunt aliquem de Fano Jove, quod hoc fecerunt ratione queste sibi inposite ... dicti syndici quod non credunt et illa negant ut ponuntur.

Item, in eo quod dicunt quod Scicardus de Carvecia et Petrus Guarini, consules et syndici de Fanojove, habentes potestatem componendi, de consulibus et hominibus dicte ville, non citati venerunt Tholose ad tranctandum cum eis de compositione super articulis super quibus composuerunt [cum] dictis Petro et Radulpho et postmodum tractaverunt de compositione cum dictis Petro et Radulpho, qua compositione tractata cum eis resesserunt versus Fanum Jovem pro habendo consilio cum aliis hominibus dicti loci, si expediebat eis dicta compositio, et postmodum redierunt Tholose et habito consilio et deliberatione cum universitate dicti loci gratis et sponte composuerunt ad 15 milia l.t. domino regi solvenda et [7 ou 8 lettres] tradiderunt ... sibi concedi. Respondent dicti syndici et neguant prout proponitur, ymo dicunt quod compositionem de qua in suplicatione faciunt mentionem, coacti fecerunt.

in eo quod dicunt et proponunt dicti domini quod, statim dicta compositione facta, dicti consules inpetraverunt litteras a dicto Petro et Radulpho ut executores questarum cessarent a levatione earundem, eo quia fecerant compositionem predictam, qua littera visa per executores questarum ... leti fuerunt homines dicti loci quia compositio predicta erat facta et placuit eis. Respondent dicti sindici et negant ut ponuntur. Dicunt tamen quod quandam litteram a domino Radulpho inpetraverunt ut removeretur garnisio per quam ad dictam conpositionem inducti fuerant vel compulsi1.

Item in eo quod, facta dicta conpositione, ut prius est dictum, magister R. Vita, publicus notarius domini regis ad scribendum dictas conpositiones ... tibus dictis consulibus et volentibus dictam conpositionem in registris domini regis, negant prout proponitur2.

Item in eo quod dicunt quod, bene post duos menses et ultra, post dictam conpositionem factam, dictis consulibus continue perseverantibus dictus magister Petrus iret in Franciam Petrus Garini, consul et sindicus, Petrus Arnaldi, consul ; Guillelmus Johannis junior et quidam alii dictum magistrum P. usque ad Villam Murum et ibidem rogaverunt eum et dictum dominum Radulphum, tunc ibi presentes, quod articulos ... pro villa Fani Jovis traditos corrigerent et concordarent, et tunc dicti P. et R. sedentes in hospicio ... articulos in presentia plurium bonorum officialium domini regis et aliorum legerunt et articulatim correxerunt, et eisdem consentientibus concorde dem, magistro Raimundo Vita, notario predicto, tradiderunt ad faciendum inde litteram compositionis. Respondent dicti sindici et negant pro tamen in dicto castro de Villamuro dictum dominum Petrum legisse articulos dictam conpositionem tangentes, presentibus dictis ... Guillelmo Johannis juniore, qui ad locum predictum iverant ad supplicandum eisdem ut removerent garnisionem ...

... quod dicunt quod occasione dicte conpositionis m ulti de villa impetraverunt litteras quod non procederetur ... homines dicte ville et gavisi fuerunt tam consules quam alii habitantes libertatibus concessis in compositione supradicta, negant ut ponitur.

IX. Item ad hoc dicunt ad probandum et hostendendum ratificationem predicte compositionis et quod dicti consules confitendo se d[ebere] am solutionem dicte conpositionis et terminum jam elapsum et quod obligaverunt se aliqui consules et plures de dicta villa niam debitam pro prima solutione in domo the saurariorum Tholose sub certa forma, et quod, nisi dominus rex remitteret endo gratiam, dictam pecuniam infra Assencionem Domini preteritam, quod cederet in solutum pro dicta compositione ... ctis continetur, que instrumenta predicta producunt dicti domini P. et R. pro jure regio conservando et ponunt ...

Predictis dicunt se dicti syndici non posse respondere cum instrumenta predicta non viderent ; sed parati sunt copiam, respondere. (rayé)

In eo quod proponunt quod si aliquid dampnum sustinuerunt, hoc fuit culpa eorum in mora etc. ...

In eo quod dicunt questas positas per senescallum Tholose etc. negant prout proponitur.

In eo quod dicunt ad proponendum ad sui deffentionem ut supra, negant eam ut ponitur.

tera que sequntur negant quatenus faciunt contra ipsos.

nt quod nunquam dictam compositionem ratificaverunt nisi coacti et inviti et ea obligatione si ... ab invitis et coactis executa.

Jacobus de Jassenis Petrus Henaperii. Robertus de Monte Duplici.

Martis post festum beati Mathei apostoli.

Qua die exhibuerunt Remondus Durandi et Simonetus deffensiones suas ... contra ipsos que deffensiones secuntur.

Protestato in omnibus jure suo, predicti Raimundus Durandi et Symonetus contra quos est suplicatum et specialiter quod per ea que inferius continebuntur non intendunt negare veritatem, ymo semper volunt agnoscere bonam fidem et confiteri veritatem, et quod non intendunt litem contestare super prepositis in dicta suplicatione et aliis subsequentibus si sint inpertinencia vel inepta vel nulla, nec si agatur aliorum quam dictorum dictorum R. et Symoneti contra quos est suplicatum (même texte que pour Laurac)

liquidum est videre. Jacobus de Jassenis, Petrus Henaperii, Robertus de Monte Duplici.

R. Durandi, notarius, et Symonetus de Pisalo, licet non tenerentur respondere articulis illorum de Fano Jove, de quibus fit mentio de eis, cum contra eos proponantur nec contra eos agant, ol reverenciam dominorum.

Respondendo primo articulo gravaminum hominum de Fano Jove, negant dictum articulum ut proponitur, dicunt tamen quod, cum ipsi fuissent missi apud Fanum Jovem per dictos dominos P. de Latilhiaco et Radulphum de Brulliaco et per litteras senescalli pro levandis questis domini regis inpositis hominibus domini regis de Fano Jove, secundum rotulos sibi traditos, quas solebant solvere, licet fuissent pluries requisiti, propter maliciam notoriam et consuetam hominum dicti loci, et propter minas dictorum hominum qui dicebant quod illi qui irent ibidem reportarent capita rubea, et quia multi mali homines et banniti conversebantur ibi, et quia multi erant debitores dictarum questarum in predicto loco, et quia multi officiales domini regis alias fuerunt male tractati ibidem usque ad magnum numerum, iverunt cum 25 servientibus apud Fanum Jovem et, invitati per consules dicti loci, cum multis sequentibus dictorum consulum comederunt cum eis et expenderunt in universo circa 30 s.t. et non plus, ut credunt, quos dicti consules, ut credunt, solverunt. Melius tamen placuisset eis quod dicti consules cum eis non comedissent et quod nichil de expensis eorum solvissent et quia servientes domini regis qui erant cum dictis R. Durandi et Symoneto non audebant ire, ex quo nox erat, per dictam villam ad querendum cibaria, ne verberarentur vel nimis afficerentur, sustinebant dicti Raimundus et Symonetus quod servientes seu familia consulum irent pro cibariis, et illa nocte cum non invenirent in tota villa lectos in quibus jacere possent, nisi tres culcitras que eis fuerunt acomodate per quendam hominem dicte ville, oportuit quod servientes domini regis, et 4 bajuli domini regis qui cum eis erant, jacerent in solo absque pannis lecti. Et post dictam cenam, bajulus domini regis dicti loci non fuit ausus reverti ad domum suam, quousque 12 servientes, qui erant cum dicto R. Durandi, associaverunt eum, et, dum dicti servientes associassent dictum bajulum et reverterentur, fuerunt sagitatiicum sagitis mortalibus quarum unam habet magister Bernardus Johanini, procurator domini regis. Et, in crastinum, cum vellent incipere exequtionem facere pro questis contra homines dicte ville, illi consules qui remanserant in villa et plures alii de villa rogaverunt eos cum instantissimis precibus et pro grandi munere speciali, quod non facerent aliquas pignorationes nec aliquas inquestas de descendentibus, quia 4 consules de villa et de aliis dicte ville hominibus usque ad 40 erant Tholose pro compositione facienda. Et credebant quod compositio esset jam facta, rogantes eum quod ad sumptus eorum reverterentur usque ad 6 dies. Et licet dictus Raimundus Durandi multum timeret reprehendi a dominis P. et R. si istam sufferenciam concederet, devictus precibus eorum et, quia videbat, per verba illorum de villa, quod placebat eis compositio, et quia plures consules et homines dicte ville erant Tholose pro dicta compositione facienda, supersedit a dicta compulsione usque ad sex dies. Et postea supersedit per alios duos dies, ad eorum requestam. Et tunc, cum nullam litteram a dominis aportarent, timens a dictis dominis reprehendi, precepit servientibus quod pro questis pignorarent et, dum pignorassent aliquos homines dicte ville pro questis, syndicus dicte ville, qui presentavit eidem Raimundo litteram dictorum dominorum P. et R. continentem tenorem qui sequitur : Quia consules Fani Jovis pro se et universitate dicti loci finaverunt nobiscum ad 15 M l.t., ab omnimoda exequtione bonorum suorum penitur desistatur, qua visa omnino destiterunt ab exequtione dictarum questarum. Et quia dicti servientes multa expenderant per villam predictam, receperunt a dictis consulibus 20 l.t. de salario suo, que fuerunt distribute et solute illis quibus debebantur in dicta villa per dictos servientes pro expensis eorum, 11 diebus, eundi et redeundi.

Autre main : Non credunt consules.

Ad secundum articulum in quo continetur quod arestavit eos pro financia facienda, negant ipsum ut ponitur. Dicunt tamen quod illi consules qui erant ibi et plures alii rogaverunt eos quod non pignorarent, et ipsi responderunt quod ymo pignorarent homines domini regis pro questis nisi domini magistri aliiter mandarent eis ut desisterent. Et dicunt et asserunt ut proxime.

Item, respondendo sexto articulo, in quo continetur quod Raimundus Durandi et Symonetus habuerunt ab eis 20 l.t., quantum ad dictas 20 l.t. respondet dictus R. ut supra in primo articulo, scilicet quod dicte 20 l.t. fuerunt solute pro expensis servientum. Et cum hoc fecerunt preconizari cum tuba quod si aliquis serviens qui fuisset in villa deberet aliquid alicui de villa, veniret ad castrum, et statim solveretur ibi, et palam et publice fuit ibi satisfactum quibus debebatur per dictos servientes.

Item, respondendo eidem articulo, ubi dicitur quod receperunt obligationem 187 l. 10 s.t., dicunt quod dum ipsi peterent salarium suum pro se, bajulis, notariis et servientibus, juxta ordinationem 3 d. pro libra, cum in facto dicte ville multum laborassent et cum magnis periculis, consules predicti sponte promiserunt eis solvere dictam summam cum carta. Dictus vero R. et Symonetus promiserunt consulibus, in presentia plurium hominum quod si dicta summa esset

Jassenis. Petrus. R. de Monte Duplici.

nimis magna, parati erant stare modificationi et voluntati dictorum dominorum P. et R., asserentibus dictis consulibus.

Item ad hoc quod dicitur in eodem articulo, quod ipsi receperunt de dicta summa 100 l.t., respondet dictus Raimundus Durandi quod verum est quod, post tres menses post dictam promissionem aliqui homines de dicta villa dixerunt sibi in secreto quod ipsi darent sibi centum l.t. de pecunia ville, si vellet esse amicus eorum et ville, ac fovere agenda eorum, ipseque respondit quod nichil reciperet clam ab eis, set, cum ipsi tenerentur sibi per cartam, pro salario suo et suorum sociorum, si die crastina vel sequenti vellent venire ad grangiam de Venascvila ubi debebat esse dominus Radulphus, ipse tractaret cum eis super dicto salario. Qua die, in ipso loco, quibusdam consulibus et pluribus hominibus dicte ville ibi existentibus, conventum fuit inter eos quod dictus Raimundus haberet dictas 100 l.t. Pro salario suo et labore et sociorum suorum, et illud plus quod continebatur in carta de qua superius est facta mentio, quitabat et remitebat eis faciendo cancellari dictam cartam, promittens etiam eisdem quod, si oporteret ipsum pro dicto neguocio plus laborare, quod nichil plus ratione laboris persone sue, posset petere ab eisdem, licet justum esset ipsum et socios suos plus habere ultra dictas 100 l.t. Cetera et aliter omnia alia contenta in dicto articulo negat ut ponitur.

Item ad octavum articulum, in quo continetur quod dictus R. Durandi misit una vice 33 servientes, qui habuerunt 12 l.t., respondet dictus Raimundus quod, transacta die solutionis primi termini per longum tempus, ipse misit ibi, de mandato domino Radulphi, jam domino Petro Parisius existente, aliquos servientes, circa 12 servientes, pro dicta prima solutione facienda. Et cum dicti servientes nichil possent facere in dicta villa, cum ocultassent bona sua, misit ibi alios plures. Et bene credit quod dicti servientes aliquid receperunt pro expensis suis. Et si nimis receperunt, mandentur dicti servientes et compellentur ad restituendum, cum ille qui mittit servientes non teneatur respondere pro eis, set ipsi, secundum consuetudinem terre.

Item ad nonum articulum, ubi fit mentio de pannis bannitis in nundinis Avinionis, respondet dictus Raimundus quod hoc fecit quia significatum fuit sibi per dictos servientes quod non inveniebant pignora apud Fanum Jovem, quia homines dicti loci occultaverant bona sua, nisi bannirentur panni qui portabantur ad nundinas, quos pannos dicti servientes banniverant, sustinuerunt tamen quod dicti panni portarentur ad dictas nundinas. Qui Raimundus bannivit dictos pannos ratione dicte solutionis primi termini. Quo banno apposito, ad requisitionem consulum Avinionis, ne nundine turbarentur, statim disbannivit, propter quod bannum nullum dampnum passi fuerunt. Dicit tamen quod, pro debito regio, in foro, nundinis et alibi possunt bannitiones fieri, ita quod bona singularium personarum possunt saziri pro debito regio et universitatis et consulum universitatis.

Ad X. articulum, negat contenta in dicto articulo, ut proponuntur. Dicit tamen quod, cum dicti homines Fani Jovis diu perseverassent in sua malicia et plures servientes regis verberassent et vulnerassent, et turba choadunata eisdem quendam malefactorem quem ceperant, qui unum de dictis servientibus letaliter vulneraverat, recusissent, et eosdem servientes de villa viliter expulissent, ita quod dicti servientes ad dictam villam reduci amplius non audebant, dictus Raimundus, adjuncto sibi quodam notario, cum fecisset dictos servientes reverti ad dictam villam, venit ad dictam villam et, convocatis consulibus et pluribus hominibus dicte ville, usque ad 100, et vocato secum ffratre Guillelmo Gauberti, syndico monasterii Prulhiani, obtulit eis quod, si ipsi vellent hostendere ei in domibus suis pignora valencia summam prime solutionis, quod eadam pignora sazita in manu regis dimiteret in domibus eorum, et juraret quod extraheret pignora de domibus eorum, quousque loquti fuissent cum domino Radulpho, et quod omnes servientes amoveret, exceptis duobus vel tribus qui remanerent ibi ad dicta pignora conservanda. Qui dicti consules et alii homines respondebant eidem Raimundo quod faceret ad pejus quam posset, quia ipsi fecerant tantum quod non inveniret ibi aliqua pignora, quia jam trastulerant ea in senescalliam Carcassone, et vellent quod destrueretur villa predicta, quia inveniebant quod dictum castrum debebat destrui. Et in despectu regis et illorum qui faciebant fieri predicta, facerent melius castrum in Araguonia. Credit etiam quod de mandato suo servientes predicti aliqua bona dictorum hominum ocultata in domo capellani dicte ville abstraxerunt de dicta domo, non tamen de ecclesia. Que bona erant modice valoris et ibidem fuerunt restituta dicto capellano qui aportavit ea, et quod licitum erat abstrahere de ecclesia dicta bona si ibi essent, cum essent bona hominum domini regis, et credit quod dicti servientes receperunt pro stipendiis suis aliquam summam pecunie, minus quam deberetur eis. Et si indebite vel plus debito, non habent ratum, sed mandentur dicti servientes et suis factis respondeant. Nec est mirum si dictus Raimundus Durandi noluit eis concedere terminum, cum dominus rex eisdem, licet petissent, non concedere voluit.

Jassenis. Petrus. R. de Monte Duplici.

Ad ultimum articulum dicit dictus Raimundus quod contenta in dicto articulo negat esse vera. Credit tamen quod servientes ibidem missi aliquos homines Fani Jovis, nescit tamen quot, arestaverunt ratione solutionis primi dicti termini, quia pignora non poterant in domibus eorum reperiri, cum ea abscondidissent et alibi transtulissentin senescalliam Carcassone. Et cum dicti homines venirent ad loquendum cum domino Radulpho, de concensu dicti Raimundi per eos rogatus, et quod de dicto aresto amoveret ut veniret ad dictum dominum Radulphum apud Venescvillam, expectaverunt dictum dominum Radulphum apud Avinionem per tres dies. Et postea convenerunt cum dicto domino Radulpho de dicta pecunia deponenda, prout in quodam instrumento publico continetur. Cetera tamen in dictis articulis contenta negat esse vera, petens predictos adversarios compelli ad respondendum ad proposita per eundem, que in facto constituit, protestato de injuriis que falso contra ipsum proponunt, loco et tempore prosequendum, non astringens se ad omnia et singula probanda, set ad ea qui sibi sufficerent de premissis.

Suplicantes vobis, reverendis dominis, predicti Raimundus et Symon quatenus predictas injurias eisdem faciatis competenter emendari.

Protestantes de rationibus suis loco et tempore proponendis quando, sibi visum fuerit expedire ad conservationem honoris sui et juris domini nostri regis.

Suplicantes vobis, dominis predictis, quatenus super injuriis, violenciis, vulneribus et atrocitatibus eisdem et servientibus domini regis, utendo officiis suis, et pro domino nostro rege, ab hominibus dicti castri illatis, emendam condignam eisdem prestari, et dicta maleficia taliter emendari quod credat ceteris in exemplum facientes, si placet vobis, exhiberi inquestas factas per magistrum Bardinum super aliquibus dictorum maleficiorum, ut in eisdem videre possitis qualiter homines dicte ville tractant et tractare consueverant gentes domini regis.

Item protestantur et dicunt quod possint et eis liceat plures deffentiones proponere si eis fuerit opportunum.

Jassenis. Petrus. R. de Monte Duplici.

Die mercurii post festum beati Mathei apostoli exhibuerunt nobis predicti P. et R. responsiones suas contra responsiones et replicationes dictorum sindicorum, prout inferius sequitur.

Responsio facta ad replicationis sindicorum de Fano Jove ex parte magistri P. de Latilliaco et domini R. de Bruilliaco. Negant facta in dictis replicationibus contenta, in quantum faciunt contra eos et in quantum sunt contraria suis et aliis ab eis propositis, et in suis propositis persistunt ut supra.

Die jovis post festum beati Mathei apostoli, continuato ad procedendum in negocio predicto, sindici Fani Jovis contra deffensiones dictorum Raymondi et Simoneti exhibuerunt ea que secuntur.

Responsiones syndicorum Fani Jovis responsionibus R. Durandi, exhibite die jovis post festum beati Mathei apostoli.

Syndici Fanijovis, nomine quo supra, repetitis protestationibus superius a se in sua supplicatione et in aliis inde ... factis, dixerunt et protestati specialiter fuerunt quod protestationibus per predictos Raimundum Durandi et Simonetum de Pishalo non concenciunt easque non admittunt, quatenus de jure fuerint admittende, ymo in illis de contrario protestantur.

Item protestantur quod per ea que dicunt vel non intendunt respondere propositis ex adverso, vel petitis inpertinentibus, ymo volunt quo ad ea pro non responso haberi si ad illas per eos ponsio sub[en]tur et generaliter salvo in omnibus jure eorum et dicte universitatis, quas omnes protestationes et singulis volunt in quolibet ... pro repetitis haberi et etiam tociens quotiens per dictos Raimundum et Symonetum vel eorum alterum nomine per alium in hac causa vel circa hanc fuerit aliquid protestatum.

Et petunt dicti syndici ad omnia contenta que ipsi Raimundus Durandi et Symonetus asserunt et dicunt, respondendo primo articulo, in quantum facit pro dictis syndicis et universitate, concedunt. Alia non credunt, factum contrarium asserentes, quamvis multa sint ibi inpertinentia il ad propositum faciencia.

Dicunt tamen pro innocencia dictorum consulum et universitatis Fani Jovis hostendenda ac etiam manifestanda, quod si aliqua vulnera vel alique injurie facta fuerunt aliquibus servientibus dicti domini regis in dicto castro vel ejus pertinenciis, quod tamen ipsi syndici non credunt, hoc tamen fuit factum aliquarum singularium personarum, sine dolo et culpa universitatis predicte et quod multum gaudent dicti consules et universitas et placeret ipsis quod illi malefactores, qui fuerunt debite et graviter secundum qualiter delicti punirentur, petentes nichilominus dicti syndici quod plenius respondeant dicti R. et Symonetus utrum 20 l. predictas habuerunt aut non, a predictis consulibus.

Item ad illud quod respondent sexto articulo, in quo continetur quod R. Durandi et Symonetus habuerunt ab eis 20 l.t. etc., petunt ut supra proxime plenius responderi, petentes nichilominus quod, cum in dicto articulo dicti syndici proponunt quod dicti R. et Simonetus 100 l. habuerunt a dictis consulibus, et dictus Raimundus Durandi respondeat solus, quod ipse habuit, de dicto Symoneto nulla facta mensione et eidem dictus Symonetus ad hoc respondere compellatur, si una cum predicto R. habuit predictas 100 l.t., cetera in dicta respontione ad sextum articulum contenta, in quantum contra ipsos faciunt, negantes.

Item petunt dicti syndici quod, cum ad octavum articulum, in quo continetur quod dictus R. Durandi misit una vice 33 servientes qui habuerunt 12 l.t. etc., idem Raimundus minus plene respondeat cum non declaret nomina servientum quos misit pro prima solutione facienda, ut dicit, quod nomina servientum exprimat et declaret.

Item quod idem R. dicit respondendo nono articulo, quod pannos banivit in nundinis Avinionis, ratione dicte solutionis primi termini, et subsequenter dicit quod statim disbannivit, et quod nullum dampnum passi fuerunt dicti mercatores etc., dicunt dicti syndici et asserunt dictos pannos fuisse bannitos, quod ipsemet Raimundus confitetur. Cetera vero, quantum ad disbannitionem et ad alia que ibi continentur, negant quatenus faciunt contra ipsos.

Item ad ea que dictus Raimundus respondendo Xo articulo, dicit et asserit in contumeliam et injuriam et obprobrium consulum et tocius universitatis predicte Fani Jovis, videlicet quod homines Fani Jovis in sua malicia perseverant, et quod servientes regis vulneraverunt, verberaverunt, et turba coadunata quendam malefactorem quem ceperant dicti servientes de ipsorum servientum manibus recusserunt ipsosque servientes viliter expulerunt et multa alia enormia et, quod est gravius et durius, adhiciens ipsis hominibus Fani Jovis crimen mathesis, inponendo quod quidam consules et alii homines dicti castri Fani Jovis dixerunt eidem Raimundo quod vellent quod destrueretur villa predicta Fani Jovis, quia inveniebatur quod dictum castrum debebat destrui et in despectu regis et illorum qui faciebant fieri predicta, facerent melius castrum in Aragonia etc., respondent dicti syndici et negant omnino omnia predicta et singula esse vera, quamvis forent respontione indigna, cum sint inpertinencia, et nichil faciencia in presenti, et, nisi fuisset reverentia dictorum presidencium, dicti syndici ad tantam injuriam, diffamationem tot proborum virorum, consulum scilicet universitatis predicte, et quod illico cum dicte injurie in eorum presentia fuerunt expressati (sic) illico ad animum revocarunt et adhuc revocant, protestantes de predicta injuria viriliter prosequenda per viam juris, cum dictis consulibus cum quibus super hoc volunt habere plenam deliberationem, videbitur expedire.

Cetera omnia pertinencia in dicta respontione et aliis respontionibus dicti Raimundi Durandi et Simoneti tam precedentibus quam sequentibus negant in quantum contra ipsos faciunt et facere possunt vel poterunt, factum contrarium asserentes.

Jassenis. Petrus. Robertus.

Die veneris post festum beati Mathei apostoli, Remondus Durandi et Simonetus exhiberunt responsiones que secuntur contra propisitis ex parte syndicorum Fani Jovis contra ipsos

Responsiones Raimundi Durandi et Simoneti super replicato per consules Fani Jovis.

Respondent dicti R. et S., repetitis protestationibus superius a se factis, negant omnia et singula de novo per partem adversam proposita, prout proponuntur, in quantum faciunt et facere possunt contra dictos R. et S. Et dicunt et asserunt dicti R. et S., prout superius dixerunt, et asseruerunt in suis deffencionibus et responsionibus et dicunt sufficienter fuisse declarati que petuntur declarari et sufficienter fuisse responsum per partem adversam.

Jassenis. Petrus. Robertus.

Quibus exhibitis, pars ipsorum sindicorum, de contrariis protestans in suis persistendo propositis et responsis, negat proposita ex parte ipsorum Remondi et Simoneti quatenus contra se faciunt et prestiterunt, dicta die veneris Petrus Garini et Thomas Garini, sindici in dicta causa, de veritate et de calumpnia juramentum dictis P. et R. ac Remondo et Simoneto presentibus.

Notes

1 Il y avait d'abord : ut garnisio per quam compellebantur seu inducerentur ad dictam conpositionem removeretur.

2 Remplace : etc. negant ut proponitur.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur Raoul de Breuilly et Pierre de Latilly (03) (Archives nationales, J 1028, n°22)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete85/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page