IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête menée par Gilbert Alboini sur des attaques contre le prieuré de Tauriac (Lot?)

Archives nationales, J 1034, n°63

Enquête

[1]

Memoriale quod inquisitio que sequitur fuit incoata de mandato curie domini regis Francie, die martis in vigilia appostolorum Symonis et Jude, per dominum Girbertum Alboini, militem, ad hoc deputatum, juxta articulos qui secuntur qui tales sunt :

Inquiri debet ex officio curie per dominum Girbertum Alboini, militem, si Johannes Vicaris et Geraldus La Fregieira et G. Logadiers, Fulco de Bana, P. Tondustz, Stephanus Drapiers et Johannes d'Asnhac vel eorum aliquis vel aliqui sunt culpabiles vel suspecti de maleficiis et dampnis datis, ut dicitur, de nocte, priori et fratribus de Tauriaco in combustione torcuralis sui dal Potz, facta condam in vinea dicta dal Potz.

Item et (in perforacione) de levatione et amotione bunde stagni sui de Podio Bruni.

Item et de riquacione (?) seu deligatione et amotione catenarum quibus tenebatur molendinum suum d'Asal.

Item de combustione fuste quam habebant fratres predicti in rupe de Gradrato.

Item et de furto palorum quos prior et fratres de Tauriaco habebant in ripa Dornonie prope molendinum de Salvetat.

Item si Fulco de Bana et G. Logadiers fuerunt citati per Johannem de Talhabort et Rainaldum Bonal, servientes senescalli, vel eorum alterum in crastinum Nativitatis beate Marie virginis ad asisziam de Martello coram domino senescallo vel ejus curia ad querelas prioris predicti.

Item si sequenti nocte proxima post citationem fuit commissum maleficium torcuralis.

Item si Fulco de Bana et Geraldus Logadiers vel eorum alter intulerant minas dicto priori vel bonis suis de Tauriaco an1 combustionem torcuralis predicti et aliorum maleficiorum.

Item si dictus Fulco de Bana et G. Logadiers vel eorum aliquis vel alter habebant odio dictum priorem et fratres de Tauriaco ante maleficia predicta.

Item si tine vel vasa alia erant in dicto torcurali vel bona alia tempore combustionis dicti torcuralis.

Item si consilio, auxilio, seu precepto aut sucgestione aliquorum dicta maleficia vel eorum aliqua fuerint conmissa.

Item de fama, die et loco et aliis factum tangentibus.

I Raynaldus Bonalli, serviens domini senescalli, testis juratus, diligenter interrogatus super articulis traditis, dixit [6] quod ipse qui loquitur et Johannes de Talhaborst citaverunt Fulconem de Bana et G. Logadier ad asisziam de Martello, die crastina post Nativitatem Beate Marie, pro querelis prioris et fratrum domus de Tauriaco coram domino senescallo Petragoricensi. [7] Et sequenti nocte torcural de quo agitur et alia que erant intus fuerunt combusta.

Interrogatus si dicti citati posuerunt ignem in dicto torcurali, dixit se nescire.

Interrogatus de credulitate, dixit quod magis credit quod dictum incendium fecerunt quam contrarium pro eo quod cum alias dictus serviens citavisset dictum Fulconem et precepisset ei, ex parte domini senescalli, quod redderet priori pignora que ceperat ab hominibus dicti prioris, ipse Fulco respondit testi qui loquitur quod non redderet pignora, immo inferret dicto priori et domui dampna que posset et alia plura pignora caperet.

Item interrogatus quomodo scit quod dicta nocte dictum torcural fuit combustum, dixit pro eo quia duo clerici vel tres et plures de vicinia retulerunt hoc ei die sequenti, et fuit fama in vicinia.

Item interrogatus si Fulco de Bana et G. Logadiers predicti habebant odio priorem et fratres de Tauriaco ante commissa maleficia, dixit quod sic. Interrogatus quomodo scit, dixit quod pro eo quia prior et fratres acerebant, ipso teste audiente, quod ipsi inferebant sibi et domui de Tauriaco omnia mala que poterant, et Fulco de Bana asscerebat similiter quod prior et fratres predicti inferebant sibi mala que poterant. Item dixit quod hec audivit dici et credit verum esse pro eo quod hec habent vicinia quod tine que erant in torcurali tempore incendii fuerunt combuste.

Interrogatus de fama et aliis articulis diligenter, dixit se nescire plura.

II. Laurencius Archambaldi t.ju. et diligenter interrogatus, dixit super omnibus articulis se nichil scire.

III. Geraldus La Fregieira, id.

IV. Petrus Aydemari, id.

V. Ramundus Bos, id.

VI. Petrus La Bardia, id.

VII. Guillelmus Benasis, id.

VIII. Dominus P. d'Artensa, miles, id., hoc adjecto quod dixit quod bene scit quod Fulco de Bana et G. Logadiers habent dictum priorem odio.

IX. Dominus Guillelmus de Bosco, miles, cf VIII.

X. Geraldus la Castania, ... dixit super omnibus articulis se nichil scire.

XI. Petrus Benasis, ... cf VIII.

XII. Petrus d'Archa, id.

XIII. Ramundus de Mol ... se nichil scire.

XIV. Aymericus de Tilio, ... dixit quod audivit dici a Petro de Tilio quod filius domini Guillelmi de Bosco, clericus, posuerat ignem in torculari, et ipse testis qui loquitur credit hoc verum esse plus quam de aliquo alio pro eo quod dicitur quod dictus prior percussit dictum clericum ante incendium torcuralis.

Interrogatus de odio, cf VIII.

Interrogatus si tine erant in torcurali dum ardebat, dixit quod sic et vidit tineas ardentes.

Super aliis articulis, dixit se nichil scire.

XV. Dominus Geraldus Guillelmi, ... dixit super omnibus articulis se nichil scire, hoc adicto quod credit quod Fulco de Bana et G. Logadiers habeant dictum priorem odio quia inter se habuerunt mala verba.

XVI. Dominus B. La Roqueta, miles, ... dixit super omnibus articulis se nichil scire.

XVII. Guiraldus Celerarii, id., hoc excepto quod credit quod Fulco de Bana et G. Logadiers conbuscerunt dictum torcural. Interrogatus quare credit, dicit quod pro eo quia sunt inimici dicti prioris et habent se odio ad invicem. Item dixit quod tine et alia ornamenta erant in torcurali tempore incendii.

XVIII. Gaubertus de Caminata, ... dixit quod super omnibus articulis credit dictos Fulconem de Bana et G. Logadier esse reos et culpabiles pro eo quod sunt inimici dicti prioris et domus et ipso presente dixerunt dicto priori convicia et minas intulerunt eidem, dicendo quod, quamdiu essent in vicinia, non gauderet prior de ipsis.

XIX. G. La Fregeira, juratus, recognovit2 quod ipse fuit in captione palorum sed non credebat quod essent prioris quia G. Logadiers dixerat ei quod pali erant d'en Calviac.

XX. P. La Bardia, ... dixit idem quod proximus sed non dixit de Calviac sed de hominibus de Caren.

XXI Johannes La Fon ... cf XVIII et adjessit quod G. Logadiers intulit minas dicto priori, ipso presente et audiente, dicendo quod omnia dampna que posset inferre sibi et rebus suis inferret. Et Fulco de Bana et G. Logadiers alias et ibidem dixerunt audiente ipso teste et presente, absente tamen dicto priore quod quecumque mala que possent facere dicto priori et rebus suis facerent ea.

Item dixit quod de conbustione fuste de Gratrac non habent conciantiam contra aliquem specialiter

[3e peau]

XXII. P. la Boria, ...

... Dixit se credere quod Hugo de Bosco, clericus, posuerit ignem in torcurali. Requisitus quare credit, dixit quod ideo quia ante apositionem ignis per septem dies dictus clericus nisus fuit auferre sibi bladum dicti prioris. Et tunc venit prior et frater Guillelmus de Bonavalle et habuerunt verba contumeliosa prior predictus et clericus inter se et clericus dixit ibidem : Prior, sciatis quod ego si possem obessem vobis et dampna inferrem.

... dixit quod dicti G. Logadiers, P. La Bardia et Johannes Vicaris fecerunt transitum ante stancnum de Podio Bruni, et P. La Bardia predictus petiit ab ipso teste qui loquitur, tunc presente ibidem, si erat picis in eo stancno et ipse testis respondit ei quod parum erat ibidem de picibus. Item idem P. petiit ab ipso teste quantum erat ibi de aqua et ipse respondit ei quod bene erat ibi de aqua statura ipsius qui loquitur. Et post hec in nocte fuit levata bunda de dicto stancno et fluxit aqua cum picibus et propter hoc ipse credit quod predicti tres homines fecerint dampnum dicti stancni.

dixit se credere reos esse et culpabiles amotionis catenarum et conbustionis fuste Petrum Tondut, Stephanum Drapier et Johannem Darnat et hoc ideo quia inimici sunt prioris et domus de Tauriaco et minas intulerunt eidem de tenendo dampnum sibi. [6] Item dixit quod Johannes de Talhaborc et Rainaldus Bonalli, servientes domini senescalli, fuerunt requisiti per priorem quod citarent Fulconem de Bana et G. Logadier, die crastina post Nativitatem Beate Marie ad asisziam de Martello ad querelas ipsius prioris. Et Fulco de Bana dixit postea testi qui loquitur hec verba : Et jam fecit me et G. Logadier citari prior de Tauriaco. [7] Et, nocte sequenti post citationem, ignis fuit appositus in torcurali dicto dal Poust et ornamenta torcuralis fuerunt ibidem conbusta, quia ipse viderat ea ibidem per diem ante. [8] Item dixit quod audivit Fulconem de Bana dicentem quod bene placeret ei si fierent mala dicto priori.

XXIII. Johannes de Caminata, ..., [1] dixit quod credit quod G. Logadiers apposuerit ignem in torcurali et hoc ideo quia inimicus est prior et domui de Tauriaco, et de hoc est fama in vicinia contra ipsum. [2] Item de levatione bunde stancni predicti et conbustione fuste et tinarum torcuralis, dixit idem quod P. La Boria. [3] Item dixit de delegatione catenarum molendini de Sal quod credit esse reos dictum Tondut, Stephanum Drapier et Johannem Darnat et Salguetas pro eo quod sunt inimici dicti prioris.

XXIV. Item B. de Sancto Floro – dixit se nichil scire.

XXV. Item Guillelminus dictus lo Bergonous, id.

XXVI. Item Hugonetus lo Berguonous, id.

XXVII. Item Petrus Armanni, id.

XXVIII. Martinus La Garda, ..., [1-2] credit esse reos Fulconem de Bana et G. Logadier. Interrogatus quomodo credit, dixit quod ideo quia sunt inimici dicti prioris et domus, et ipse qui loquitur audivit ipsos dicentes quod bene vellent quod veniret infortunium priori et domui de Tauriaco. Super aliis articulis dixit se nichil scire.

XXIX. Item Helias de Caminata, ..., [1-4] dixit se credere reos esse et culpabiles ... Fulconem de Bana et G. Logadier. Requisitus quare credit specialiter de istis, dixit quia sunt inimici prioris et domus de Tauriaco et ipse qui loquitur vidit et presens interfuit in portu de Mol, hoc anno, circa inicium messium, quod G. Logadier cepit per pedem dictum priorem iritto animo et minabatur ei quod projiceret ipsum in aquam et vocabat eum tafurum, villanum monacum.

Requisitus de circumstantibus ibidem, dixit quod B. Forniers et plures alii. Item dixit quod audivit dici quod dictum torcural cum tinis fuit conbustum in crastinum Nativitatis beate Marie

XXIX Et sciendum est quod exposita fuerunt capitula de quibus agitur Geraldo Logadier et aliis qui dicebantur suspecti de conmissis maleficiis priori et domui de Tauriaco illatis. Qui dictus G., ... [1-4] ... dixit se nichil scire. [5] De furto palorum dicit quod ipse indigebat palis ad refectionem paiscerie sue et cepit palos contentos in articulo et innorabat cujus erant. Et dixit idem quod ante asisiam de Martello in qua fuit denunciatum curie quod dicti pali fuerunt amoti seu furati dicto priori, idem G. qui loquitur dixerat sacristo et priori post asisiam de Tausiaco quod ipse ceperat dictos palos et staret de eis voluntati sue et quod prior dederat ei palos.

Item interrogatus si Johannes de Talhaborc et R. Bonalli vel eorum alter citaverunt ipsum ad asisziam de Martello tunc sequentem ad querelam dicti prioris et hominum suorum, dixit quod non.

Item dixit se credere quod in crastinum dicte Nativitatis beate Marie fuit conbustum dictum torcural.

Item dixit quod non intulit sibi minas nisi quod quadam die, cum dictus prior inmisisset boves cujusdam hominis sui in terra hominum de Castronovo, ipse qui loquitur dixit priori : Ista non faceretis nisi Johannes de Talhaborco esset hic, immo descenderemus vos de equitatura3 a parte caude. Item dixit quod alia vice dixit priori quod amoveret navem suam de portu de Sal quia non facitis in portu illud quod debetis facere, de Castro Novo alias nos frangeremus vel amoveremus dictam navem de magna die. [9] dixit quod ipse non habebat odio priorem et domum de Tauriaco nec prior ipsum, ut credit. Credit tamen quod Fulco de Bana habet priorem et domum odio quia dictus prior faciebat ipsum excommunicari. [10-12] ..., dixit se nichil scire. Item requisitus fuit dictus G. et Fulco de Bana per dictum militem si volebant interesse negocio inquisitionis ad videndum jurare testes. Dixerunt quod non.

XXX. Item Fulco de Bana ... [1-4] ..., dixit se nichil scire.

... Item dixit quod credit se citatum fuisse per dictos servientes in crastinum dicte Nativitatis, sed non credit incendium torcularis fuisse appositum in nocte sequenti. [9] Item dixit quod ipse qui loquitur non habebat odio priorem vel fratres ad hoc ut dampna fierent eis.

Item dixit quod credit quod tine et alia ornamenta erant in torculari tempore incendii. Interrogatus quomodo credit, dixit quia audivit dici a quibusdam.

XXXI. Johannes Vicaris, ..., dixit super omnibus articulis se nichil scire, hoc salvo quod credit quod tine et alia ornamenta erant in torculari tempore incendii.

XXXII. Item Johannes d'Arnac, ... dixit se nichil scire, hoc adjecto quia habet dictum priorem et fratres odio pro eo quia verberaverunt ipsum, ut dixit. Item dixit eis quod si inveniebat aliquem vel aliquos de illis qui percusserunt ipsum, ipsos verberaret. Et plura nescit.

XXXIII. Item magister Guillelmus, carnifex, – dixit se nichil scire.

XXXIV. Item Geraldus de Salgas ... [1] ... dixit se credere quod Ramondus et G. Logadiers fecerunt incendium torcuralis. Requisitus quare credit de istis magis quam aliis, dixit quod ideo credit de Ramondo quia fuerat antea cum priore de Tauriaco et male recessit ab eo et postea venit in servicium Guarini de Castro Novo et adhuc est. Et G. Logadiers est inimicus dicti prioris, ut dixit quia fama est in vicina. Super aliis dixit se nichil scire.

XXXV. Stephanus Drapiers ..., dixit super omnibus articulis se nichil scire.

XXXVI. Item Guillelmus Laval ... dixit [1-3] ... Dixit se credere ... culpabiles et reos G. Logadier et dictum Fulconem de Bana pro eo quia sunt inimici prioris et domus de Tauriaco et assidue inferunt mala eisdem et est fama publica in vicinia de premissis contra eos. [4-12] ... dixit se nichil scire.

XXXVII. Item Durandus La Genesta ... [1-4] cf XXIII. Requisitus de causa credulitatis sue, dixit quod ideo quia inimici sunt priori et hominibus suis et inferunt dampna eisdem, Et ipse qui loquitur audivit dictum Fulconem dicentem quod nisi egritudo ejus vel infirmitas affuisset talia commissa contra quod mater et filia lacrimarentur inde. Et ipse qui loquitur habuerat verba cum dicto Fulcone de dicto priore et minabatur priori tunc absenti. Et post hec dicta maleficia fuerunt commissa. Et inter eos est fama de commissis maleficiis contra eos et plura nescit.

XXXVIII. Item Bernardus del Chauser, ... [1] ... dixit ... se credere quod Johannes Darnac posuerit ignem in torcurali. Requisitus quare credit, dixit quia audivit dictum Johannem dicentem quod si aliquis ponebat dictis fratribus vel rebus suis ignem, quod dicerant (sic) quod ipse fecerat.

Interrogatus quo loco hoc fuit dictum, dixit in solo mansi La Brasso, presentibus fratre Guillelmo Argenti et fratre Johanne La Costa et Petro La Boria, et quibusdam aliis. [2-3] ... dixit se credere esse reum et culpabilem G. Logadier. Requisitus quare credit, dixit quia inimicus est priori et domui et de hoc est fama in vicinia. Requisitus de tempore hujus dicti, dixit quod in proximis messibus preteritis, fuit annus elapsus. [4-12] dixit se nichil scire nisi quod tine fuerunt in torcurali conbuste.

XXXIX. Item Petrus Granet, ... [1] Dixit ... se credere reos esse conbustionis torcuralis filios domini Guillelmi de Bosco, militis, et G. Logadier pro eo quia sunt inimici dicti prioris et domus et inferunt mala eisdem. Et audivit dictum Logadier dicentem quod benediceretur ille qui conbussit fustam que erat in rupe de Guitrac. Dixit etiam quod nolebat celare quod infra breve tempus fierent priori et domui alia plura mala. Requisitus de loco ubi ista fuerunt dicta ab ipso G., dixit quod in Podio Bruni, in domo de la Valadieira, ipsa presente et audiente et Geralda de Chavarocha et ejus matre et Johanne Vicarii. Requisitus de tempore, dixit quod circa festum sancti Petri ad Vicula. Et post hec fuerunt commissa maleficia de quibus inquiritur. Item dixit se credere quod omnia mala que inferuntur priori et domui de Tauriaco fient ad sucgestionem et induxcionem Fulconis de Bana. Et hoc ideo credit quia audivit dictum Fulconem dicentem quod ipse procuraret domui de Tauriaco omnia mala que posset. Requisitus ubi audivit ista, dixit quod in domo de Tauriaco in Podio Bruni, presente Johanne Vicarii et aliis. [9] ... Dixit quod tempore incendii erant tine in torcurali. Et plura nescit

XL. Petrus Cortat dixit super omnibus articulis se nichil scire.

XLI. Petrus Praderii [1-3] ... dixit se credere ... quod G. Logadier, Fulco de Bana et Hugo de Bosco, clericus, sunt rei commissorum malorum et hoc ideo quia sunt inimici prioris et domus de Tauriaco. Requisitus quomodo scit, dixit quia de hoc est fama in vicinia.

Interrogatus de torcurali conbusto et tinis conbustis, dixit quod fuerunt conbusta in crastinum Nativitatis Beate Marie. Et plura nescit.

XLII. Johannes de Talhaborc, serviens domini senescalli ... [8] dixit quod ipse audivit et presens fuit in portu de Mol quod G. Logadiers intulit minas priori de Tauriaco ibidem presenti, et dixit ei quod si testis qui loquitur esset absens, ipse G. descenderet dictum priorem de equitatura quam equitabat a parte caude. Dixit etiam quod infortunium veniret dicto priori nisi desisteret a tediis domini sui. Et post hec verba, omnia mala contenta in articulis facta priori citra aquam evenerunt. Et credit propter istas minas quod ipse Logadiers intulerit priori dampna predicta magis quam de alio. Item dixit quod ipse audivit et presens fuit quando Fulco de Bana et4 et G. Logadiers dicerunt (sic) in portu de Tauriaco quod dominus nunquam daret pacem inter dominum suum et dictum priorem de Tauriaco. Requisitus de die hujus dicti, dixit quod die veneris circa festum Pentecostum. [6] Item dixit quod ipse et Rainaldus Bonalli citaverunt in crastinum Nativitatis Beate Marie Fulconem de Bana ad asisziam de Martello ad querelas prioris de Tauriaco et hominum suorum. Et precepit dicto Fulconi quod eandam diem et locum diceret G. Logadier pro querelis dicti prioris ; [7] Et sequenti die proxima audivit dici apud Bellum Locum quod predictum torcural erat conbustum in nocte precedenti.

XLIII. Johannes, serviens Johannis de Talhaborc, ... dixit quod ipse vidit et audivit quod G. Gudiers (sic) dixit priori in portu de Mol multa verba contumeliosa et quod, nisi predictus J. esset presens, ipse descenderet eum de equo suo a parte caude et propter hoc credit quod ipse G. fecit priori vel fieri fecit mala de quibus queritur. Item de citatione [6] cf XLII.

Item dixit quod dictus G. dixit priori quod infortunium sibi accideret nisi desisteret ab hiis que faciebat domino suo, et plura nescit.

XLIV. Bernardus Chabros, ..., dixit quod ante per biduum vel triduum quod dictum torcural comburaretur ipse qui loquitur viderat G. Logadier transeuntem juxta dictum torcural cum quodem (sic) alio cujus nomen innorat et credit magis de ipso G. quam de aliquo alio quod fecerit incendium dicti torcularis. Interrogatus quare credit hoc, dixit quod ideo quia audivit ipsum G. jectentem quod bene faceret, procuraret quod illi de grangia non facerent bonum suum, et quod ipsi habebant loca que taliter parerentur quod poterit ibi fieri ad rudellam.

Item audivit dictum Fulconem de Bana dicentem quod, quamdiu dictus prior teneret ipsum excommunicatum, dampnificaret eum et domum in quinquaginta libras annis singulis.

Item dixit quod ipse credit ex causis predictis quod dictus G. sit reus stancni aperti et molendini de Sal. Et credit quod Fulco de Bana sit concius dictorum delictorum. Super aliis interrogatus dixit se nichil scire.

XLV. Item Gaubertus La Val, ... dixit quod ipse audivit et presens fuit quando Fulco de Bana dixit ipsi testi qui loquitur quod ipse dixcerat domino abbati d'Alon quod prior et ipse Fulco facerent expendi ipsum abbatem decem milia solidorum. Et propter hoc magis credit quod dictus Fulco fecerit vel fieri fecerit incendium torcularis quam de aliquo alio.

Item interrogatus ubi audivit hec verba, dixit quod in domo dicti Fulconis et ante incendium ibidem apositum in jam preterito estivo tempore. Item audivit a pluribus hominibus de vicinia subjectis grangie de Tauriaco quod Fulco de Bana et G. Logadier minabantur ipsis hominibus et priori et grangie predicte. Et est fama in vicinia contra istos duos de commissis maleficiis in rebus dicte grangie. Et ob hoc credit ipsos esse reos incendii inpositi et stancni aperti et molendini de Sal deligati. Et vidit quod ornamenta torcularis fuerunt ibi conbusta et plura nescit.

XLVI. Stephanus de Podio ... cf XLIV excepto quod non vidit G. Logadier tranceuntem ante dictum torcular per biduum vel triduum antequam comburaretur. Item, excepto quod ipse non audivit minas de quibus testis predictus locutus est, sed a pluribus de vicinia audivit dici quod G. Logadier et Fulco de Bana fuerunt minati pluries priori et grangie de Tauriaco et est fama in vicinia contra eos de commissis delictis in bonis et rebus dicte grangie. Et plura nescit.

XLVII. Item Martialis de Laia, ... dixit quod ipse credit G. Logadier et Fulconem de Bana reos incendii dicti torcularis et stancni aperti dicti molendini pro eo quod odiunt priorem et grangiam de Tauriaco et boves et animalia hominum dicti prioris capiunt et ad redemptionem conpellunt. Et de bubulco testis qui loquitur, qui est homo dicti prioris, habuit dictus G. per injuriam et injuste unum supertunicale quo spoliavit dictum bubulcum, et contra inhibitionem dicti testis factam ab ipso dicto bubulco redemit dictus bubulcus dictum supertunicale et alias idem G. austulit idem bubulco aliud supertunicale quod adhuc habet, ut credit. Item de tempore harum ablationum, dixit quod ante festum beati Micaelis proximo preteritum. Item de loco, quod fuit dicta ablatio dictorum supertunicalium, dixit quod in via publica in turita (?) B. Sancti Amancii, domicelli. Dixit quod tine et alia vasa erant in torculari combusta.

XLVIII. Item Stephanus Gualhars, ..., [1-3] dixit ... esse reos G. Logadier et hoc ideo quia ipse audiverat quod minas intulit eidem testi, qui est homo dicti prioris et audivit a pluribus et de hoc est fama. Et dixit quod alias minatus est hominibus dicti prioris. [10] Item dixit quod tempore incendii dicti torcularis erant tine et alia ornamenta erant in torculari. Interrogatus quomodo scit, dixit quod ipse viderat ea in dicto torculari ante dictum incendium apositum ante festum beati Micaelis proximo preteritum et plura nescit.

XLIX. Geraldus La Rua, testis juratus, dixit quod credit G. Logadier esse reum et culpabilem combustionis dicti torcularis et ideo quia minatur hominibus dicti prioris et eos percutit et ipsum testem qui loquitur, qui est homo dicti prioris, spoliavit vestibus suis quibus erat indutus et habuit ab eo injuste tres solidos propter redemptionem. Super aliis articulis, dixit se nichil scire.

L. Geraldus de Ventol, ... [1] dixit quod ipse credit Hugonem de Bosco, clericum, esse reum incendii torcularis, pro eo quia, ut audivit dici, minatus est antea priori predicto. [2] Item de apertione stancni dixit se credere quod vicarius sit reus et hoc ideo credit quia piscator est. [3] Item de molendino de Lal deligato, dixit se credere fore reos Fulconem de Bana et G. Logadier pro eo quod homines dicti prioris percutiunt et ad redemptiones indebitas compellunt. [9] Item dixit quod tine et alia ornamenta erant in torculari quando fuit combustum et hoc vidit. Et plura nescit.

LI. Item Bernardus de Fonte, ... [1-4] dixit se credere ... esse reos Fulconem de Bana et G. Logadier. Requisitus quare credit, dixit quod pro eo quia inimici sunt dicti prioris et jactant se, ipso teste audiente, quod mala evenirent sibi si ipsi possent. Item dixit quod ipse qui loquitur audivit in presentia Johannis de Talhaborsc quod dictus G. Logadier dixit dicto priori quod nisi esset presens Johannes de Talhaborc ipse G. descenderet dictum priorem de equitatura sua a parte caude. Item dixit quod dictus G. Logadier ceperat tunc ibidem boves ipsius testis et cavillam ferream sui aratri et longe projescit et digitum manus sue conatus fuit frangere, et boves suos volebat deducere secum, et dictus Johannes manulevavit dicto testi dictos boves. Requisitus de tempore, dixit quod tempore estivo jam preterito et ante incendium predictum. De loco, dixit quod in portu de Mol. Item dixit quod audivit dici quod quinque tine fuerunt conbuste in dicto torculari et plura nescit.

LII. Item Petrus Barestz, ..., dixit supra dictis articulis se nichil scire, excepto quod dixit se credere quod Fulco de Bana et G. Logadiers minabantur hominibus dicti prioris.

LIII. Bernardus de Podio, ... [1-3] dixit se credere quod G. Logadiers, consensu Fulconis de Bana, sit reus incendii torcularis et stancni aperti et molendini de Sal deligati et lignorum de Gantrac conbustorum et hoc ideo credit quia sunt inimici dicti prioris et grancie, sicut audivit dici a pluribus. Et de hoc est fama in vicinia. [9] Item credit quod tine erant tempore incendii in torculari quia anno ante viderat ibi tinas quando faciebat exprimi vindemiam suam. Et plura nescit.

LIV. Item Petrus de Linairac, testis juratus, dixit se credere esse reos torcularis combusti Hugonem de Bosco et G. Logadier. Et hoc ideo credit de dicto Hugone quia audivit dici quod mala verba habuerat cum dicto priore. Et dictus G. Logadiers cepit pignora hominum dicti prioris et cogit eos ad redemptionem, de concientia et ascensu Fulconis de Bana. Interrogatus si vidit aliquem cogi, dixit ipse vidit et scivit quod Fulco de Bana extorsit quinque solidos caturcenses a Petro de la Garda et a Geraldo del Perier pro eo quod boves suos duxcerant ad adaquandum in fluvio Dordonie ad portum dictum de Mol. [9] Item dixit quod ipse viderat tinas in dicto torculari, tempore incendii. Requisitus de tempore, dixit quod tempore videmiarum proximo preteritarum. Et plura nescit.

LV. Item Petrus La Vinha, testis juratus, dixit quod ipse credit esse reos incendii torcularis et stancni aperti et molendini deligati Fulconem de Bana et G. Logadier pro eo quia, ut dicitur et est fama, quod inimici sunt dicti prioris et hominum suorum et ipsos homines verberant et pignorant. Interrogatus si vidit aliquem pignorari, dixit quod Fulco et G. Logadiers predicti spoliaverunt Heliam, fratrem suum, et B. La Crosilha et Johannem et Geraldum La Rocha vestibus suis, capuciis et corigiis et inde habuerunt redemptionem. Interrogatus de loco, dixit quod in feoudo domini vicecomitatis de Turenna. In estivo jam preterito. Item de tinis dixit quod vidit ipsas conburi in dicto torculari tempore incendii et plura nescit.

LVI. Item Bernardus La Croshilha, ..., [1-4] dixit se credere esse reos Fulconem de Bana et G. Logadier pro eo quia sunt inimici dicti prioris et ipse qui loquitur audivit ipsos dicentes in porta dicte domus quod omnia mala que possent sibi inferre sibi facerent et minas intulerunt eidem ante factum incendium. [9] Item dixit quod tempore incendii ipse qui loquitur viderat quinque tinas in torculari quas vidit ibi conburi, et plura nescit.

LVII. Item Bertrandus de Alto Forte, [1-3] dixit quod credit esse reos ... Fulconem de Bana et G. Logadier pro eo quod audivit dici quod sunt inimici prioris et grangie predicte et de hoc est fama. [9] Et tine erant in dicto torculari tempore conbustionis. Et plura nescit.

LVIII. Item Petrus Mal Motiers, testis juratus, dixit quod ipse credit quidam monachi qui exiverant de domo de Dalho sint rei incendii dicti torcularis. Requisitus quare credit, dixit quia audivit dici a quibusdam et plura nescit.

LIX. Item dominus Eblo de Cabra, miles, ... dixit de omnibus articulis se nichil scire, hoc excepto quod relicta Bernardi Sancti dixit sibi quod G. Logadiers miserat apud Rinhacum de picibus, ut credebat, stancni aperti de Tauriaco per Petrum Benasis, hominem de Castro Novo. Et ipse qui loquitur petiit a dicta relicta cujusmodi piscis erat. Que dixit quod piscis erat cum scasma. Et plura nescit.

LX. Item Guiraldus La Rocha, ... cf LVII.

LXI. Item Guiraldus de Lobeo, ... dixit super omnibus articulis se nichil scire.

LXII. Item Johannes de Nohalas, ..., cf LX Bertrandus La Crosilha, hoc excepto quod non dicit quod ante portam intulisse dicto priori minas, set alibi. Et plura nescit.

LXIII. Item Rainaldus5 de Ventol, ... , [1 et 3] dixit de facto incendii torcularis et de molendino deligato se credere esse reos Hugonem de Bosco, clericum, quia audivit dici quod verba mala habuerat dictus Hugo cum priore et sibi minatus fuerat ante commissa delicta. Et G. Logadiers est et erat in dicti prioris et ejus homines assidue percutit et mala infert. Et hoc a a pluribus hominibus de vicinia.

Item dixit quod quinque tine erant in torculari tempore incendii in dicto torculari appositi. Et plur.

LXIV. Stephanus de Vairac, testis juratus, dixit super omnibus articulis se nichil scire.

LXV. Item Bernardus Cosirastz, ... cf LVII. et adjecit quod ipse audivit et presens interfuit in domibus de Tauriaco quando Fulco de Bana et G. Logadiers inimici fuerunt abbati d'Alon. tunc presenti, et priori, et dixcerunt quod mala procurarent sibi dignia fieri. Et plura nescit.

LXVI. Austorgia relicta condam Bernardi Sancti dixit se nichil scire.

Notes

1 Corr. de : de.

2 Dixit, aj. en interligne.

3 Remplace mulo rayé.

4 Ces 4 mots rayés

5 Corr. de : Bernardus.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête menée par Gilbert Alboini sur des attaques contre le prieuré de Tauriac (Lot?) (Archives nationales, J 1034, n°63)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete74/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page