IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Discours sur l'autorité du roi sur l'Eglise, les évêques et notamment les évêques de Chartres et Poitiers. 1304

Archives nationales, J 350, n°10

Enquête

note du XIVe s. : Credo quod fuit anno MCCIIIIxxX° quia in hoc scrineo est quedam littera sub sigillo duorum cardinalium revocatorii processus contra officiarios regis factis que est hujus date, vel forte anno MCCXXXV° ut in littera ut in littera hic existente sigillata pluribus sigillis circumcirca.

[1]

Gracie fundamentum ad mundi laqueos evictandos predicatur nobis Philippo, Dei gratia regi Francorum, virtutem humilitatis existere, per quam interdum meritorie et absconse interdum visibiliter omne ipsius humilitatis contrarium superatur.

Venia ergo petita cum de processibus loquamur sacrosancte romane ecclesie matris nostre adgredimur infrascripta non parciali utentes querimonia, inmo penitus filiali. Condolemus enim nos sibi tanquam filius sue matri de processibus infrascriptis.

1 Sequitur primo de stilo curie obmisso contra regem.

In primis quod contra nobilem, decentem, solitum et antiquum suum stilum potestatem dedit episcopo Pictavensi per suas litteras generales, non contra personam nostram specialiter impetratas, quod nostram terram nominatim posset subicere ecclesiastico interdicto, quod tanto amplius ad nostri nominis et honoris gravem offensionem et ignominiam noscitur redundare, quanto diucius per tempora longiora et diucius observatam consuetudinem fuit et est romane curie stilus expediens et antiquus quod, eciam si quis apud eam de aliquo nobili nominatim et specialiter conqueratur et litteras nominatim impetret contra eum, non dicimus inmo minorem satis comite vel barone, illam consuevit apponere clausulam, proviso ne in terram dicti nobilis excommunicationis vel interdicti proferas sententiam absque nostra licencia speciali.

Et quod predicitur sic servatur nisi forsan persone ipsius nobilis esset aliqua tyrannidis manifesta, et tunc ipsa nota criminis per ipsas litteras specialiter nominatur. Sed in nostro casu littere generales contra suos injuriatores dicto episcopo sunt concesse, et non solum nulla talis tyrannidis in persona nostra nominata, inmo nulla qualitas alicujus specialis injurie est expressa, licet de nostris officialibus fecerit mentionem. Et sic quod ipsa mater observat in aliis nobilibus eciam si eis factio injurie personaliter ascribatur, nobis quibus in persona nostra nil opponitur simpliciter est subtractum.

Et ideo dicimus simpliciter quia nulla in ipsis litteris culpa commisse vel condictio committende nostre negligencie est inserta. Que eciam si inserta foret, tamen commune aliorum nobilium non erat nobis stili beneficium sic leviter subtrahendum. Et licet non comparative per alteram ad majora, set ad paria per utranque formam, idest de dampnis et petitorio et possessorio agi possit, nos tamen mandat ex prima percuti et puniri, set in aliis nobilibus etiam vassalis ad nostrum contemptum secunda jussio expectatur. Sed dicet aliquis et opponet quod fuimus requisiti de ipsis gravaminibus revocandis, ad quod respondemus subitam requisitionem et factam nobis in castris vel villis ubi absque nostris consiliariis et magistris qui tales fecerunt processus sumus cum militibus nostris qui non noverunt Codicem vel Digestum et qui rei geste noticiam non habemus2 preter obstensionem alicujus privilegii vel racionis, cum de casibus temporalis jurisdictionis agatur, et preter congruam expectationem nostri responsi3 sufficere non debere. Precipue ut contra aliam partem inauditam debeamus nostros processus et sententias subito revocare, nec est de rescripto apostolico talis contra justitiam interpretatio facienda.

4 Decuit ergo primo aliter nostram negligenciam apparere quam nos in casu temporalis jurisdictionis inimici nostri subici potestati et precipue cum generaliter archiepiscopi, episcopi, abbates, priores et barones nostri regni, si quas de justicia temporali largitates sunt a nostris antecessoribus consecuti et per nostras gentes eis aliquid detrahatur, sua nobis obstendant privilegia, non autem querunt ea Rome vel in Ytalia demonstrare que obstensa eis integre observantur et hoc per tanta tempora est servatum quod de contrario memoria non existit nec per hoc solum secundum innocencium quod obstendit privilegium per quod non debet subesse, se subicere videtur cum extra judicium fieri videatur.

Quo ergo jure cogit nos Romana ecclesia de talium episcopi Pictavensis et Carnotensium (sic) privilegiis divinare.

Vel pro jure pro eorum simplici narratione tanta contra nos et nostros est habita presumptio ut simus ipsius nostri adversarii arbitrio et jurisdictioni submissi et culpabiles reputati, et nostris privilegiis sic leviter spoliati pro eo quod nolumus nostras, quas justas credimus, sententias subito revocare, ac si a pueris et ebriis late essent. Apponit enim romana ecclesia pro quibuscumque rusticis clausulam, si est ita. Sed pro corona Francie est obmissa, nec excusatio expectata, nec oblacio de videndis eciam extra judicium 5 per nos privilegiis et rationibus episcopi Pictavensis per ipsum episcopum acceptata nec prodest quod tacite intelligitur si preces veritate nitantur, cum datus sit inimicus noster judex episcopus Pictavensis. Nam cum duobus episcopis dilectis et fidelibus nostris mandatum esset ut ipsi primo nos monerent et requirerent super istis, quibus episcopis non suspectis poteramus dicere nostram excusationem et voluntatem summo pontifici referendam, dictus Pictavensis episcopus hoc obmittens ad interdictum ponendum prorupit vanam gloriam querens et veritatem spernens ut diceret vulgus et clerus, ecce excellentem ecclesie defensorem6 de quo non solum verecondiam gravis corone Francie est illata, inmo ultra septem milia l.t. incurrit dampna gravia et expensas quas de bursa ipsius taliter precipitantis et prorumpentis nostro fisco sentimus et intelligimus refundendas.

Et adhuc, quod gravissimum reputamus, per ipsas litteras ex eo nostri nominis et corone vilitatem et ignominiam audivimus augmentatam quod cum subjectis nostris et vassallis pares nos fecit, ita videlicet quod sicut eis ita et nobis concessa privilegia et antecessoribus nostris per gratiam talium litterarum factam episcopo Pictavensi perderent vires suas quoad sententiam interdicti licet cappella nostra nobis et consorti nostre fuerit reservata.

Secundo nos condolemus eidem de se ipsa matre nostra quod dum alios filios suos reges in multis novis et antiquis excessibus commissis contra ecclesiasticam libertatem substinet patienter et substinuit per tempora longiora, non dicimus in casibus jurisdictionem contingentibus secularem, prout est in casu nostro, immo in eo quod eciam in personalibus actionibus compellunt coram se clericos respondere.

Quin immo si quis laicus foret rei juste sequens contra unum episcopum vel presbiterum litteras apostolicas impetret compelletur ad non utendum eisdem ut suum jus vel ex toto relinquat vel ipsum in curia regia prosequatur, quod velut patens vicium vice-cancellarius romane curie scriptoribus, bullatoriis, notariis ac ejusdem curie procuratoribus diucius fuit notum.

Cuncta enim per mundum novit ecclesia secundum canonicas sanctiones. Nos non solum sic non substinuit pacienter, inmo ad simplicem requisitionem nostri adversarii, episcopo Pictavensis contra stilum predictum ab ipsa matre nostra optinuit potestatem ut contra nos judex esset et nostram terram subiceret interdicto, et essemus nostris privilegiis et predicti stili beneficio denudati. Et tamen ipsa mater supradictis regibus qui sic agunt non solum sua non aufert privilegia, immo jam data corroborat, innovat et confirmat.

Et si dicat nobis ipsa mater ecclesia Quid ad te si volo aliis grata esse, an occulus tuus nequam est, quia ego bona sum ? respondemus quod si in pretendendo quod dicimus non recte liquamur, ipsa mater nos docuit premissam pretendere rationem, dum statuit quod non est uni facienda remissio, alii vero tribulatio, nisi opponatur causarum differencia hinc inde existens sicut alias de tali differencia contra unum nobilem invenitur fuisse pro rege Francie per summum pontificem Innocencium tertium allegatum vel nisi opponatur inequalitas meritorum, que si opponatur nobis silencio est utendum ne simul cum phariseo notam jactantie incurramus. Hoc enim rerum et casuum evidencie relinquetur.

Set infertur quod multa per pacienciam non deducta contra alios reges in judicio tollerantur, ad quod respondemus quod ad rem in judicium deducendam non semper requiritur carneus accusator immo sufficit talis fama. Nam et in alio casu non Petrus vel Ticius, immo ecclesia Carnotensis fertur et scribitur de nobis querimoniam detulisse, et tamen vox fame et ecclesie non nisi per homines deportatur nec nos, sicut illi in evangelio de bono alterius murmurarunt, volumus murmurare, immo quia sic subito sic festinanter per suum comparativum processum et per consequens odiosum ipsa mater a stilo suo solito nos exclusit et nostra privilegia anullavit.

Nam antequam per nos vel nostros officiales aliquid esse commissum inconveniens probaretur, vel nostra vel nostrorum officialium per ipsam matrem nostram more materno excusatio expectata foret, sumus repente submissi nostri adversarii potestati et nostris privilegiis denudati.

Quin immo, quamvis nulla veritas alicujus injurie vel offensionis subsistat, tamen sola voluntas nostri adversarii episcopi Pictavensis qui contra nos factus est judex noster, nostram terram de facto supposuit interdicto et retinet interdictam, ex quo sequitur nostrorum privilegiorum conservatorum processum justum existere et excommunicationis sententiam ab eis prolatem et bonorum captionem rebellium subsecutam cum illis redditus ecclesiastici merito subtrahantur quibus communio ecclesie denegatur juxta canonicas sanctiones. Et cum suum officium facere recusans sit ad ipsum faciendum strictioribus remediis compellendus, glosa idest, captis pignoribus secundum legitimas sanctiones in hac parte, in sua tamen materia7 cum canonibus concordantes. Tenebantur enim suum officium facere organa resumendo vel excusationem aliquam alegare et probare, non obstante tali interdicto quod nostra privilegia decernunt irritum et inane, cum littera conservatoria ipsius episcopi habeat tacitam in se conditionem, idest si existat condictio nostre culpe que nec existebat nec existere probabatur vere vel presumptive cum ab orriginali questione nostri regni inauditum existat quod tales cause temporalis jurisdictionis per alium judicem quam per nos fuerint terminate. Et precipue cum dictus episcopus sit et esset tempore positi interdicti duplici et notoria excommunicatione ligatus, tam a canone quam ab homine, idest auctoritate concilii Bituricensis pro captione unius presbiteri, litteras apostolicas et acta unius judicis deferentis et ab officiali metropolitano pro captione bonorum eorum qui a sua curia ad curiam metropolitanam propter gravamina appellarant.

Tertio de predicta matre8 nos possumus condolere quia si dictus episcopus antequam dictas litteras optineret nos ipsum gravasse exposuit matri nostre, non erat ipsi tanquam adversario nostro maxime contra nos, sic precipitanter sic leviter fides adhibenda et potestas concedenda quod posset interdicere terram ipsius adversarii extimatione nostra privilegia perderemus quia eo ipso presumendus erat noster existere inimicus. Nam licet multis ut sui ipsius conservatores esse possunt, a sede Apostolica concedatur, tamen quando ante impetrationem vel dum impetrant certum exprimunt adversarium, precipue regem suum, non indiscrete videtur multis quod tunc alia et major esset maturitas adhibenda et maxime quando de tali impetrante et querente se sui conservatorem esse, quanta sit ejus gravitas vel levitas vix potest a romana curia ignorari.

Nam quid de eo dixerit ille qui episcopum ipsum fecit referunt testes vivi.

Item quomodo utatur litteris sic optentis est in regno Francie publicatum quia, licet per eas sint solummodo laicis concessa privilegia juribus vacuata non autem concessa personis exemptis, ipse tamen episcopus eis abutens excommunicat earum auctoritate abbates exemptos et ne taliter a talibus excommunicari possint privilegiatos et quorum abbatum exemptio talis est antiqua et sibi et aliis manifesta, non curans immo spernens doctores et jura quibus cavetur quod Sedes Apostolica tales litteras concedendo prelatis nullam contra exemptos eis tribuit potestatem, cum pocius recommittere quam committere videatur.

Si igitur stilus talis non solum pro aliis regibus, immo eciam pro vassallis nobilibus aliorum regum et nostris alias taliter observatur, et pro nobis totaliter est sublatus, restat quod vilius tractatur corona Francie quam vassalli.

Item si ad nudam nostri adversarii narrationem sumus nostrorum privilegiorum gratia spoliati, item si status nostri regni et corone Francie per casum temporalis jurisdictionis de quo conqueritur est commissus arbitrio nostri adversarii episcopi Pictavensis, vix aliquis zelans et diligens honorem nostre corone patienti animo tantam vilificationem poterit substinere.

Nam dictus episcopus, videns quod contra nos romana ecclesia sibi favet, ad tantam versus nos ignominiam jam prorumpit ut nobis suas scripserit quas recepimus, dicens quod non sumus digni vocari nomine christiano. Licet Petrus apostolus non fuerit contentus dicere. Omnes honorate sed subjunxit specialem post clausulam generalem : Regem honorificate , quamvis dictio omnes ceteros comprehendere videretur. Et notandum quod dixit Honorificate sed primo dixit de aliis simpliciter Honorate . Nos autem tam per nostram matrem romanam ecclesiam quam per ipsum adversarium nostrum estimati sumus minori quam ceteri nobiles et vassalli debere honoris prerogativa gaudere, sed hec non est apostoli sententia nec voluntas.

Et ideo credenda est illorum sapientum forsitan oppinio esse vera qui dicunt tales litteras non esse presumendum de consciencia sanctissimi patris nostris summi pontificis emanasse et sic eas debere utpote contra stilum solitum optentas subrepticias judicari, sed tale judicium non pronunciabit ille qui per eas se dicit quod supra nos et contra nos factus est judex noster. Est ergo expectandum quod ab ipsa nostra matre forte per ipsum decepta tantum inconveniens corrigatur.

Sed dicet aliquis Videtur rex Francie ignorare summum pontificem habere plenitudinem potestatis et quod non aliter cum regibus quam cum aliis sit agendum cum apud eum non debeat esse acceptio personarum.

Qua enim racione dicit ei : Rex Francie, cur ita facis cum ei sit pro racione voluntas ? Ad hec omnia respondemus quod talis ignorancia nos non tenet, sed ex eo movemur et moti sumus quod digna vox est in majestate regnantis ut, licet statutis hominum sit solutus, tamen equalitatem inter chistianos justiciam et equitatem secundum conditionem hominum et temporum debeat observare, precipue secundum antecessorum suorum vestigia et sue curie stilum solitum, ex quibus probatur que differencia personarum, quis modus, que forma in talibus et consideracio sit habenda.

Nec mirum. Nam et ipsa mater nostra non ex jactancia sed ex justicia mota asseruit et statuit suos legatos de latere missos majoris honoris debere prerogativa gaudere et eo ipso majori perfrui potestate. Quod enim dictum est qui major est vestrum fiat sicut minister vester intelligimus quod humilitatem mentis non debet excludere aliquis magistratus, sed circa judicia traditum est jure communi quod se contempni non paciatur quia propter maliciam plebis alia humilitas non recte residet in regentibus regna mundi, et tamen hoc totum cedit ad laudem Dei et justicie complementum.

Hec enim racio novit ipsam matrem ut inter sua statuta non obmitteret quin titulus de majoritate et obbediencia scriberetur. Et hoc in rubro et in nigro subjungens sit honoris ista distinctio.

Nec illam summi pontificis patris nostri oppositionem dimittimus indiscussam qua nobis opponitur quod nos nostrorum antecessorum mores non sequimur, qui se erga ecclesiam gallicanam pacienter sine tali discrimine et humiliter habuerunt, quia quod jura nostri regni unquam fuerint tam gravi percussione percussa, tam gravi vulnere vulnerata quod nostre sentencie late in casibus jurisdictionem contingentibus temporalem per aliquem alium retrac-tentur quam per nos ipsos quociens aliquid opponitur, vel nobis porigitur justa supplicatio contra eas nunquam extat memoria alicujus.

Sed nec illam aliquorum opposi--tionem relinquimus insolutam quod ipsa mater nostra in multis dispensacionibus et graciis extitit nobis larga. Et ideo non sic ardenti querimonia sed temperata et compensativa convenit nobis uti.

Fatemur enim nos et antecessores nostros et natos de domo nostra donationes regnorum, largitiones decimarum et gratias dispensationum multiplices habuisse et de hiis sibi ad devotionem inclinamus mentem et animum usque ad pedum obscula beatorum. Sed tamen circa ista debet recognoscere ipsa mater quod inter causam impulsivam et finalem est differencia prenotanda et quod causa finalis talium largitatem fuit defensio libertatis ipsius matris et catholice fidei quam tenemus et predicat ipsa mater.

Non enim sumus tanta paupertate gravati quod pro regnis acquirendis et decimis optinendis si dicta causa finalis cessaret, vellemus tantam in christianis effusionem sanguinis consentire et nostrorum baronum patrimonia exinanire et gravissimis obligationibus obligari et subdici voragini usurarum et tantis variis et diversis periculis exponere nos et nostros. Et ideo in persona episcopi et ecclesie Pictavensis sive Carnotensis talem compensationem ex hac causa nunquam debemus nec possumus acceptare.

9 Sequitur de variis prejudiciis et primo contra Carnotenses et contra episcopum Pictavensem et demum contra alios prelatos et clericos.

Insuper de variis et intollerabilibus occupationibus nostrorum jurium factis et que fiunt per clerum et ecclesiam gallicanam ita neccessario loqui compellimus sicut desideramus nostrum regnum desinere est regnum. Et in primis contra episcopum et capitulum Carnotensem quod ipsi nostros homines et subjectos sob colore advoacionis vel servicii nobis contra justiciam subtrahere conantur, ita quod eos justiciare non possumus ut debemus, quamvis sint in territorio nostre jurisdictionis manentes et larem et domicilium habentes ibidem. Immo per suas monitiones et excommunicationes injustas et pravam sentenciam interdicti nostros ballivos predictam exercere justiciam impediunt et perturbant, quamvis nec a Deo, nec a jure sapiendi taliter bona nostra habeant potestatem . Immo jure communi talis advoacio est dampnata per quam principes civilibus muneribus defraudantur et talis acquisicio a Deo et mundo prohibita nisi speciali privilegio a largitate principum sit concessa.

Item si quando nobiscum concurrant ut habeant in talibus nostris subjectis aliquem annuum redditum, licet parvum, eo ipso callide ipsos appellant suos homines de corpore qui in civilibus et criminalibus causis nostre sunt ut predicitur jurisdictioni subjecti, et qui liberam in testando, vendendo et contrahendo suorum bonorum administrationem.

Nec glebe sunt astricti, immo libere recedunt quod volunt alibi sine nota alicujus servitutis talis perpetuo moraturi. Et sic talis nominacio falsum habet significatum nec racio patitur ex imposicione nominis vel cognominis posse necessario concludi rei substanciam esse talem, cum imposicio nominis vel cognominis ut moris est, fiat pro arbitrio alicujus, et sepe videmus, ut in presenti casu, ita in aliis plurimis per ipsam rerum naturam et qualitatem, quod discrepat nominatio et substantia nominati, quo casu nomen rei consonum non existit quia Sabinus rei substantiam intuetur.

Item si quando a talibus taliter advocatis subjectis nostris tallias sive fori vel mercati constumas debitas exagamus, ipsi nostros ballivos propter hoc excommunicant et aggravant.

Et si injusta monicione per ipsos ballivos questio referatur vel copia petatur, nituntur et querunt negocium prorogare ut in excommunicationis sentenciam incidatur, et pro duobus vel tribus denariis interdum titulo constume acceptis, facere via interponende appellacionis et prosequende nos expendere mille libras. Et tamen ipsi, ut dicunt, ex officio procedentes rarissime plus apponent quam tantum de carta et encaustro quod bene forte valebunt unum obolum quinquies duplicata. Et interim hoc pendente nostrorum prohicientur ad campos corpora mortuorum quia civitatem et terram statim subicient interdicto.

Virginibus eciam filiabus bonarum matronarum indirecte matrimonia contrahere prohibentes dum interim non permittunt in ecclesiis solitaa banna proponi de impedimentis contrahere volencium revelandis.

Et si absque tali banno contrahunt, petunt graves emendas sic per hoc ex tali causa matrimonia non sine Dei offensa in prompta10 meretricia convertentes in illis videlicet virginibus que continere nolunt et ex impetu juvenili dediderant esse matres. Et si quando eos super tali injusto impedimento ad nostram curiam ex ea videlicet causa facimus evocari, ut actione negatoria ballivus noster contra eos experiatur, in qua actione de proprietate hujusmodi temporalis jurisdictionis utrum ad nos vel ad eos pertineat est querendum, et quam a quocumque clerico vel laico infra fines nostre jurisdictionis possessam affirmamus esse non liberam sed feudalem, ipsosque dicamus largeori modo quam debeant uti re feudali, et talem causam esse de feudo et feudalem nisi nostrorum antecessorum largior concessio obstendatur et cupiamus suas videre rationis defensiones et probaciones et privilegia vel principum largitates si quas habent, per quas in eo et super eo quod pro nobis a jure communi presumitur a nostro ballivo valeant se tueri, allegant quod pares nobis sunt in regno nostro in ipsa justicia temporali et quod nolunt in sibi parem tanquam in judicem consentire.

Non attendentes quod more et ritu vassalli a nobis et de manu nostra, prout superius est pretactum, recipit temporalia bona et eorum possessionem caput sue ecclesie, idest quilibet novus episcopus Carnotensis, et quod feudo ipso vacante, idest temporalitate ipsius ecclesie, interim facimus fructus nostros, justicia et feudali consuetudine suadente, quia non superest persona que nobis nostrum feudum valeat deservire.

Et cum talis persona noviter supervenit, novam a nobis possessionem sive investituram recipit de eadem, et hoc ipsum pretendimus contra omnes et singulos alios, simili contra nos errore et vicio laborantes.

Et sentimus omni justicia suadente quod omnes tales ecclesie et capitula quorum a nobis prelati recipiunt possessionem sive investituram predictam sue talis temporalitatis vel in quibus ecclesiis vacantibus nos habemus et percipimus supradicta vel alia exercemus vel habemus signum nostre superioritatis demonstrancia, debent coram nobis de casibus proprietatis secularis justicie velut feudalis respondere, et in causis appellationum que occasione talis jurisdictionis ab eorum audiencia ad nostram curiam fuerint interjecte, sicut respondent hujusmodi alie ecclesie nostri regni, et nos sine contradicione suum superiorem in talibus recognoscunt, et ex hoc in pace possident jura sua, non obstante si forsan ab aliquibus fidelitatem tantum et non fidelitatis recipimus juramentum, cum juramentum non esse de substancia fidelitatis sit questio terminata11 vel si nulla obbediencie vel fidelitatis promissio nobis fiat cum talis promissio facta per subditos hiis qui presunt non inducat originalem necessitatem obediencie sed augmentet, cum absque ea obbediencia debeatur.

Nec eciam obstat quod bona inter prelatos et capitula sint discreta cum eo ipso quod episcopus confert prebendas et nos vacante ecclesia easdem conferimus, presumitur capitulorum temporalitas ab illo corpore et capite derivata quod nos feudale dicimus et censemus.

Sicut eo ipso aliquem dicimus esse et fuisse ecclesie fundatorem quod ad ipsam vacantem sibi jus competit presentandi.

Et sicut una ecclesia alterius ecclesie matrix efficitur quando in sua parrochia construitur et in sua reformatione ipsius filie vacantis consensus matris ecclesie expectatur, sicut et totum presumitur a patrimonio provenisse quod a filio possidetur et in satisfactionem cadere creditorum, nisi per confectionem inventarii precedentem aditionem hereditatis probetur aliunde provenisse.

Nam alias nisi dicta ratio et causa subesset beneficiorum collacio de jure communi spectat communiter ad utrumque quod ut clarius videatur finge aliquem sic donare : Dono decano et capitulo Parisiensi trecentas libras annui redditus quem percipio tali loco . Ipsosque decanum et capitulum ex hoc redditu constituere tres novas prebendas terre nunquam ad episcopum collacio pertinebit, immo ad ipsarum fundatores si hec statuerint et sic senciunt doctores et jura. Et quia in nostro casu episcopus confert, eo ipso dicimus eas ex bonis temporalibus illius capitis esse fundatas que ut feudalia judicamus, ad quod prestat validum argumentum quod tantum de temporalibus rebus et juribus vassalo vacantibus et non de mere ecclesiasticis facimus supradicta. Unde causarum ecclesiasticarum cognicio et emende inde provenientes nunquam ad nos spectant sed ad alios deveniunt suo jure. Quibus omnibus consideratis constat quod mero jure non autem tantum12 consuetudine exercemus et percipimus supradicta. Nec obstat illa oppositio quod capitula nunquam a nobis sicut prelati investituram hujusmodi receperunt, quia hoc ex defectu nostri minoris juris quam in prelatis habeamus non provenit, immo per accidens naturale quia non sicut unus episcopus vel unus miles vassalus ita unius capituli collegium vel unius civitatis universitas mori potest, et tamen universitati feudum dari posse nunquam jure aliquo prohibetur.

Sed dum caput universitatis et prelatus ipsius ecclesie a nobis hujusmodi positionem vel investituram recipit, et nos ante investituram conferimus prebendas, idest ea que dicimus a totali corpore derivata per consequens possumus concludere quod nobis est feudalis, sua si qua habent jurisdictio temporalis, quemadmodum per condictionis domino servientem eo ipso propter servicium paternum jus in filio retinetur, fugitivo eciam vel absente, juxta legitimas sanctiones.

Si igitur ita est et ita esse presumatur, restat quod ipsius temporalitatis discretio sive particio vel divisio facta inter capitula et prelatos in nostrum de jure non potest prejudicium redundare, ut videamus jus nostrum per suam partitionem in aliqua diversarum parcium perdidisse, quemadmodum si alicujus patrimonium aliquo honere sit affectum, ipsius per multas partes facta divisione non ideo creditoris actio est perempta sed verum est quod in plures tunc quam primo ipsa accio intentatur.

Sicut et alias secundum utriusque juris dispositionem illa sint omnia attendenda que rei de qua queritur sint opciora, item verisimilia, item argumenta quia opportet querentem veritatem cuncta rimari. Nam secundum Philosofum ad pauca respicientes de facili cadunt et sic non est ferendum quod menbra, idest capitula, majori in hiis quam sua capita, idest prelati, gaudeant libertate, cum jurant et doctores dicant ea que conceduntur capiti tanquam digniori extendi ad menbra quod tam de commodo quam de incommodo intelligi debet. Juxta illud, si caput dolet cetera menbra languent. Nam innuit racio civilis et naturalis quod qualitas status menbrorum est a qualitate status capitis regulariter presumenda.

Licet hec bonorum divisio non sit ita sicut inter fratres germanos amaris juribus judicanda, cum in multis multiplex malis eorum gratibus remaneat communio inter eos ut alter sine consensu alterius suam porcionem alienare non possit.

Item episcopus unam prebendam in duas et duas in unam committere poterit macritudine vel pinguedine compensata quod de porcione divisa et fratri assignata nullatenus concludetur, immo quilibet de sua porcione disponet sine consensu alterius pro sue libito voluntatis. Et ideo predictis omnibus consideratis frustra contra nos suorum bonorum discrecio sive particio allegatur.

Nec obstat illa opposicio quod jus prebendarum utpote spirituale feudale esse non potest quia reges, dum conferant talia beneficia, eciam curam habencia animarum, id quod est temporale concedere videntur, sed id quod spirituale est, prout doctores determinant, consequitur quis per aliquem actum et inductionem et sui receptionem que facte a personis ecclesiasticis subsequuntur.

Si igitur ad tales spectat aliqua justicia temporalis hanc esse feudalem concludimus rationibus supradictis.

Quod si forsan in contradicione et negacione persistant dicentes hanc gladii potestatem et jurisdictionem non esse feudalem contra se allegant quia per consequens jure communi eis contradicente convincitur usurpata nisi titulus regalis largitatis esse in medio obstendatur, ad quem tamen obstendendum tanquam male sibi conscii induci non possunt ipsi qui nobis taliter adversantur et ipsum titulum via exceptionis coram nobis obstendere tenentur, qui predicto modo et predictis rationibus et causis in eis jura exercitus et resorti in terra episcopi Pictavensis et aliorum feudalia possidemus et etiam garennam per quam habere ibidem justiciam comprobamur.

Et si talis jurisdictio est usurpata, quomodo ad depredendum suum regem insistunt illi quibus predicandi et detestandi talia officium est commissum. Nam interdum, quando per sapientes nostros sociali et amicabili collacione et colloquio sunt convicti, nesciunt plus quid dicant nisi nostri antecessores per similem rebellionem se aliquando defenderunt excommunicationis et interdicti sententiam promulgando et si nos aliud faceremus dedecus esset nobis.

Sic quia sunt non subtili, immo grossa et ydiotis aperta dyabolica temptatione decepti lucrum et vanam gloriam saluti animarum suarum dampnabiliter proponentes et rapine nostrorum jurium insistentes.

Item dicunt aliquando : Juravimus defendere nostra jura. Sed magis proprie in nostro casu loquerentur si dicerent : Juramento tenemur regem Francie depredare. Propter quod omnes jurisdictiones temporales quas sibi vendicant capitula nostri regni dicimus esse feudales, precipue cum nullo jure presumatur quod circa ista melioris debeant esse condicionis menbra quam capita, id est capitula quam prelati.

Et si forsan contendant se alio titulo possidere et ad ipsos alio titulo pertinere obstendant principum donationes prout tenentur cum jus commune contra eos presumat, et divina institutio que duo luminaria fecit ad harum differentiam potestatum, quibus obstensis integre nostrorum antecessorum pias largitates volumus observare.

titre rubriqué : Sequitur responsio contra consuetudinem et prescriptionem quam allegant.

Et si obstendere recusant quia eas non habent etiam prescriptione contra nos desiderant se juvare, obstat eis appertissime mala fides cum ab originali jure communi nunquam ecclesia gladii, sanguinis et temporalis jurisdictionis acceperit potestatem, quin immo non solum eam non habuit a jure communi nec a predicta institutione divina, immo vetita est habere nisi eam a largitate secularis principis consequatur, et sic statuit romana ecclesia mater nostra dum dixit quod secularibus negociis se clerici non debeant immiscere. Nemo enim Deo militans querit se talibus immiscere.

Nec in hoc debent majori quam sua mater romana ecclesia prerogativa gaudere quod non dedignatur dicere et fateri se a Constantino principe in Beati Petri patrimonio habuisse hanc gladii potestatem.

Quamvis in nostro casu talis prescriptio eciam alio jure de nichilo eis prosit, nec nobis ad quos ipsa civitas Carnotensis noviter est reversa potest obesse talis prescripcio pretextu positionis habite tempore nostri vassalli comitis Carnotensis, quia licet vassallus, sibi dum feudum possidet possit per suam pacienciam vel negligenciam prejudicium generare, suo tamen domino nullum ex hoc prejudicium generatur, si quando ad eum feudum hujusmodi revertatur prout determinat lex feudorum.

Sicut eciam per aliquem contractum vel negligenciam ecclesie exempte nullum romane ecclesie prejudicium generatur sed sibi tantum potest prejudicium generare.

Et est ratio quia per hanc fraudem possent principes graviter defraudari et quia vassallis est feudorum alienacio interdicta.

Et principue ne fiat in ecclesiam sine consensu domini, prout determinat lex feudorum cujus verba sunt hec : Ecclesia nunquam desinit esse heres, et cultrix debet esse justicie cum feudum aliquociens possit esse ad dominum reversurum.

Item non obstat prescriptio alia ratione quia nunquam pacifice possederunt quin semper fuerit interrupta.

Item in occupatis et invasis prescriptio nulla currit secundum doctores et jura.

Item alia ratione quia et si aliquando possederunt hoc modicum possessionis vel talem possessionem timore excommunicationis sententie habuerunt et quod vi metusve causa gestum est ad vigorem juste prescriptionis indebite allegatur.

Precipue cum timor excommunicationis per jura et doctores excusabilis judicetur propter quas raciones dicimus capitula nostri regni et prelatos similia pretendentes non esse contra nos in talibus defendendos nec eciam audiendos.

Si autem volunt contra omnia predicta ut vicini et ut domini temporales de pari nobiscum contendere, non superest nobis talis stulta voluntas quod pro singulis tribus denariis de tallia vel constuma velimus ad suum superiorem recurrere et expendere milla libras quia ad hoc forte non sufficeret fiscus noster.

Immo postquam dicunt se dominos temporales et nobis pares, nobis restat quod, quemadmodum si quis rex, comes vel baro invaderet terram nostram, nos more aliorum regum et dominorum temporalium defensione debita uteremur, sic contra eos regali remedio est utendum.

13 Sequitur responsio ad concilia allegata contra regem et suas gentes.

Et per premissas raciones restat esse responsum ad jura et concilia in contrarium allegata.

Nam paragrafus ille non obstat nostre intentioni cujus verba sunt hec : Debet autem ad archiepiscopos appellari ab episcopis prefate provincie super causis in quibus temporalem jurisdictionem exercent nisi forte de consuetudine aut privilegio aut jure alio speciali sit ad alium appellandum , quia paragrafus iste per ea que excipit et per exceptiones quas signanter ponit jus illorum regum qui de ipsa temporalitate taliter disponunt sive ad quam non aspirat nova superveniens persona antequam talem de manu principis investituram sive possessionem recipiat et cujus ex defectu persone non existentis que principi servire valeat fructus suos facit, in nullo ledit, immo per tales exceptiones quas signantes ponit ipse paragrafus jus talium regum corroborat et confirmat.

Quin immo ea que communiter cotidie apparent probant talem esse ipsius paragrafi intellectum ut verbi gracia ecce officialium episcoporum nomina sunt distincta. Ut illi qui presunt justicie seculari ballivi. illi vero qui presunt jurisdictioni ecclesiastice officiales communiter nuncupantur

Queratur igitur apud se romana ecclesia mater nostra quando de causa sanguinis vel causa mere civili ab audiencia talium ballivorum fuit unquam vel ad ipsam romanam ecclesiam vel ad curiam alicujus archiepiscopi in regno Francie appellatum et tamen in regno nostro cotidie eveniunt isti casus, et certe, sicut credimus, poterunt respondere quod de hoc non extat memoria alicujus.

Pari racione non obstat nobis constitutio concilii Lugdunensis per quam nova submissio et advoacio prohibetur, quia non debet dici nova submissio vel advoacio illa que ut sic fiat causa adveniente racio est antiqua.

Sicut causa deposicionis noviter contingente non contingente non posset rector ecclesie Sancti Petri ad Boves se non esse deponendum contra Parisiensem episcopum allegare ex ea racione quia nunquam Parisiensis episcopus aliquem rectorem deposuit in eadem.

Sicut non dicitur opus novum illud cujus vestigia sive primordia sunt antiqua.

Nam antequam dies cedat nulla currit prescriptio creditori.

14 Sequitur responsio contra id quod opponitur de sentencia canonis.

Et ex premissis constat illam gravem opposicionem esse sublatam que in litteris apostolicis est inserta, videlicet quod a sentencia canonis quominus eam incurrere possimus non sumus per nostra privilegia liberati, si forsan absolutiones excommunicationum per nostram violenciam impendant vel ad novas submissiones aliquos compellamus, sive contra alios canones veniamus latam sententiam continentes quia ad hoc nostra intencio non procedit immo ex ea sola causa movemur ad sua bona capienda quia super hiis que premissa sunt recusant in nostra curia contumaciter respondere.

Quod ex eo evidencius hoc apparet, quia si millesies tales sententias relaxarent et nos alias in nostris juribus taliter molestarent, vel respondere, ut predicitur, contumaciter recusarent, non possent sua bona, eciam data absolucione tali, de manu regia liberare. Et sic talis opposicio ad finem ad quem proponitur non procedit quoniam istud propter quod unumquodque et illud magis semper fuit validum argumentum. Et ideo oppositionem de sentencia canonicis veraciter evitamus cum non ad violentam absolutionem vel novam et indebitam submissionem taliter obtinendam, immo ad nostrorum jurium defensionem principaliter intendamus.

Et hec est racio quare quisquam sentencia canonis non ligatur ad tutelam suarum rerum vel sui corporis clericum violentis manibus cum moderamine propulsando quia juste defensionis, non autem temerarie offensionis, videtur propositum habuisse.

Nam voluntate et proposito, non autem simplici actu maleficia distinguntur, prout tradit in suis constitutionibus ipsa mater. Non enim procaces sumus ad injuriam inferendam, immo dicunt ceteri christiani et pro veritate dicere compelluntur quod aliud regnum preter nostrum tanta pace, tanta observatione justicie, tanta prosperitate, tanta felicitate habundans, est inter christianos impossibile inveniri.

Nam nostri regni barones licet confines habeant suas jurisdictiones et jura, tamen sicut fratres invicem se honorant et ex hac diligenti observatione justicie provenit habundancia nostre pacis, et ex pace sequitur rerum habundancia et ex rerum et diviciarum copia prodiit quasi ex adipe eorum superbia qui nobis non desinunt adversari, et qui nituntur sue pacis destruere fundamentum et in tantum transierunt in affectum cordis ut pari ratione sicut in aliis regnis clerici non possunt defendere que sunt sua, ita in nostro regno, nos et nostri subditi non possumus ab eis defendere que sunt nostra, inter se eciam sine fine et numero litigia assumentes.

Nam sepius in nostro regno quam in aliis canonici a divinis contra suos episcopos cessant, monachi contra suos abbates appellant, et ex hoc cadunt in fecem dissolutionis et voraginis usurarum quam plurima monasteria nostri regni, de quo Deus sua in eis debita laude fraudatur, pauperes suo cibo et eciam intencio fundatorum, clerici contra laïcos litteras impetrant ad judices qui predam participant cum eisdem, monent, citant, et excommunicant ut extorqueant. Monent interdum quadraginta participantes et tandem excommunicati compelluntur se redimere quasi servi.

Item impetrant callide contra socios et amicos et tandem multitudinem citari faciunt ad testimonium perhibendum, illas videlicet bonas matronas et divites homines qui neque locum noverunt ad quem citantur et non cognoscunt judicem neque partem, et tandem excommunicati se redimere compelluntur. Et hoc maxime contingit quia judices habent pro libito voluntatis quibus nos resistere non audemus nec illi timore nostre justicie quibus tales injurie inferuntur.

Illa tamen omnia sunt in pace que possunt sub nostra justicia comprehendi, ibi refrenatur noxius appetitus, ibi agnus pascitur juxta lupum.

Et hic supersedemus et querimus in quo regno christianorum hoc est et sit per tanta tempora observatum, ad hanc questionem non invenimus respondentem, sed deliberet et respondeat quicumque voluerit christianus et cujuscumque condictionis aut dignitatis existat, et si fidelis fuerit homo, responderit : nescio.

Non igitur sic repente, non sic facile, non sic viliter videtur talis regis jurisdictio laceranda sub quo nil quantum ad justiciam inordinatum existit nisi id quod non potest sub sua justicia comprehendi.

Et hiis notoriis et evidentibus iniquitatibus nostri subjecti non sine gravi injuria nostra ac bona ecclesiarum continuo devorantur, et illa per tot litigia accipiunt alieni et usurarii que deberent pauperibus erogari.

Et an verum dicamus ista videlicet iniqua in nostro pocius regno versari, saltem racione multitudinis causarum in curia romana existencium que tamen nulli debet justiciam denegare.

Et multitudinis litterarum que ibidem impetrantur plus quam de aliis regnis mundi, advocati de curia, scriptores, notarii et procuratores possunt prohibere testimonium veritati.

Sed queritur cur in nostro regno plus quam in aliis tanta iniqua et inconveniencia perpetrantur, respondetur primo quia de jure non consistunt sub nostra justicia corrigenda.

Secundo hoc evenit et contingit ex habundanti et debita observatione immunitatis ecclesiastice libertatis quia justa racione rex Francie resistere non potest hiis que sunt per ecclesiam corrigenda. Non sic, non sic alibi, immo in aliis partibus mundi grangie ecclesiarum triduo a dominis terrarum et a guerrantibus militibus vacuantur que victum anni integri continebant, ville ecclesiarum ardentur, animalia capiuntur, pro dolor immo ipsi episcopi capiuntur et interdum occiduntur, ut de capcione in Vienne partibus et in Alamannia, et de occasione in Romaniola et Tuscia palam constat esse modernis temporibus perpetratum.

Et ideo digna animi turbacione movemur quod per nostram matrem et nostros prelatos plus quam alicui alteri regi tam viliter detrahatur, cui videretur esse potius deferendum, et tamen suam et nostram querunt pacem infringere et turbare per multiplices usurpationes et varias et diversas ac per diffamationem dicentes nos malos habere consiliarios et quod juvenis existamus. Sed hoc homo improperat et non Deus. Ipse enim Deus considerat quod ex studiis suis puer intellgitur (sic) quas esse vel non esse et tamen per talem diffamationem eis contra nos ita leviter creditur ac si evangelium cantarent. Et ex hac sic adhibita leviter credulitate sunt animi audiencium ita contra nos et nostros consiliatios informati, ut diligens potius ad improperandum quam ad exaudiendum nobis audiencia concedatur et contra nos reportant litteras quales volunt ut supra nos et contra nos sit adversarius noster judex episcopus Pictavensis.

Sed iterum opponitur quod talia ad excusationem proponere non convenit justo regi, immo disconvenit quia multiplicare inconveniencia non est solvere questionem, sed erat qui sic opponit quia dicimus et diximus quod a nobis inconveniens non procedit nec in substancia rei geste nec dum conquerimur nos tam viliter pertractari. Non enim procedunt opera ab illa juventute quam improperant Carnotenses.

Quomodo enim dum adhuc in carne sumus et ad gubernandum nostrum regnum honore regio indigemus de tanta vilitate et inequalitate possumus non dolere15.

16 Sequitur contra omnes

Ex eo enim nostrum clamorem adhuc compellimur iterare quia nostri prelati propter nostram habundantem mansuetudinem non solum in faciendo, immo in faciendo et obmittendo jura corone Francie destruere non verentur. Obmittunt enim ad gravem nostram injuriam juris preceptum et sui officii debitum exercere, quia cum clericos publicos negociatores et se turpibus questibus involventes monere teneantur ut ab hiis desistant et eos ex tunc non defendere quominus munera civilia recognoscant hoc facere totaliter pretermittunt.

Hoc ipsum et amplius de mercatoribus ytalicis et aliis extraneis obmittentes qui tam uxorati quam non uxorati publice mercatores et feneratores coronas falsas deferant et habitum clericalem ad Dei et cleri ignominiam, quantum in eis est sacra misteria deridentes et nos in nostris juribus defraudentes.

Quamvis hujusmodi falsitatis et abusionis testis sit ipse mundus et Deus et fama continua et continuata proveniens eciam a religiosis sue patrie et honestis aliis personis affirmantibus quod in tota Ytalia vix possent quatuor reperiri publici mercatores uxores habentes vel non habentes qui portant coronam et habitum clericalem, et tamen de Ytalia et aliis partibus remotis credimus posse in regno nostro fere viginti milia talium abutencium inveniri.

Quin immo ut ab eis delinquentibus pingues et magnas emendas habeant nostri prelati quas et tallias super eos nos habere deberemus et que supra LX milia librarum creduntur adscendere annuatim, uno anno cum alio compensato, eos ad nostram et Dei gravem injuriam substinent et defendunt. Nam feneratores de jure communi ad tallias tenentur etiam si nullas possessiones habent in territorio in quo morantur. Quos abusores non alius episcopus facit clericos quam ingressus in nostrum regnum ab eodem caracterem malicie assumendo, et eos dum recedunt deponit egressus ab abitu sic suscepto, quia vile sic eos esse in sua patria reputatur.

Et ita circa istos sicut erga primos jam dictos obmittunt exequi juris preceptum quo tenentur ipsi prelati ex suo officio inquirere et punire de tanta Dei offensa et nostra, de eo quod tantus clamor innuit et diffamatio manifestat.

Nos autem sicut dolenter ita humiliter hec omnia jacula substinemus quibus nulli reges de mundo tam graviter feriuntur.

Quamvis videamus quod illa auctoritas : Reddite que sunt Dei Deo et que sunt Cesaris Cesari per ipsos prelatos est totaliter vilipensa.

Sed si quis reperiatur scriptum quod per longam narrationem et obscuram conclusionem quoquomodo contra nos facere videatur unum iota non peribit, celum et terra transibunt, sed hoc non poterit preterire. Et tamen jura scripta et evangelistarum et apostolorum tradiciones nobis et corone nostre apud prelatos nostros et clericos nichil prosunt.

Et per talium abusorum defensionem et hujusmodi pessime defensionis exemplo jam fere tercia pars hominum nostri regni ad tam falsi presidii subsidium et conversa, ut fabri, pelliparii, tabernarii, sartores, draparii et usurarii publici per dampnatam assumptionem hujusmodi corone gaudeant privilegio clericali quantumcumque clamet et deploret sua incommoda noster fiscus.

Sicque continua rapina et avaricia privamur ex nostra mansuetudine et paciencia juribus et personis.

Et in tantum hec abusio in hiis et aliis casibus non facile numerandis crevit et cotidie crescit quod nisi brevi tempore nostro regno celeri remedio succurratur, erit ille princeps rex Scacorum qui pre aliis consuevit catholice fidei et defensionis sancte matris ecclesie brachium solidum reputari.

Fatemur tamen quod a quadam nota culpe nos non possumus excusare, illa videlicet quia non est alia racio quare in nostro regno et non in aliis talia pocius committuntur, nisi quia sub nostra et nostrorum baronum securiori protectione consistunt et nostra jura per tales perdere cum paciencia substinemus.

Et sic ex tali protectione et paciencia culpe participium contrahimus cum eisdem qui vitam inhonestam taliter ducunt contra canonicas sanctiones se turpibus questibus involventes, et cum illis qui per falsitatem et abusionem hujusmodi Deum et nos decipiunt sacra, prout premittitur, misteria deridentes.

A quibus dampnatis participiis in futurum precavere proponimus secundum Deum et justiciam de consilio sapientum quod aliter per nos facere non possumus nisi illa que a nobis procedit causa de medio auferatur, idest ut in regno nostro sub sua fortuna vivant de nostra vel nostrorum baronum dum talia egerit defensione sive protectione nullatenus confidentes.

Speramus enim quod per hanc nostram Deo gratam provisionem ecclesia et princeps accipientque sua sunt si quisque eorum tali irregularitate vivendi dimissa ad rectam vivendi, secundum statum suum, regulam revertatur.

Illud autem non duximus obmittendum quod in aliqua parte nostri regni prelati aliquam certam partem sibi vendicant de bonis eorum qui decesserint intestati quam extorsionem trahere nituntur ab hereditates pupillorum non sine magna cupiditate cum illi de tali improvisione redargui non possint qui nullam facere potuerunt testamentum.

Nec hiis omnibus contenti nobis circa omnia ista subtrahunt quantum possunt consilia sapientum, inferentes contra omnes qui audacter et intepide pro nostrorum jurium defensione loquantur eciam coram nedum in nostro regno quod sunt persecutores ecclesiastice libertatis.

Et per hoc prelati et clerici de nostro consilio existentes vix ausi sunt pro nobis loqui, et si interdum loquantur aut in illorum adversariorum nostrorum absencia loquuntur quasi in secreto aut coram eis ita tepide et remisse quod suum bonum conceptum dimidiant defensioni nostre partem incongruam tribuendo.

Timent enim ne ad romanam ecclesiam ac viros venerabiles cardinales in ipsis ecclesiis beneficia optinentes rumores referantur, quod sint ut predicitur persecutores ecclesiastice libertatis, sic nudi quia vilificati et consiliarios habere libere non possumus contra eos et tamen contra nos ipsi libere habent et non solum ipsi, immo directe contra nos et regno nostro judei et vetule et burgenses.

Et ideo istis austuciis ac timore excommunicationis quam summa devocione timent homines nostri regni inducunt contra nos patronum sue pacis et tranquilitates exactiones et consuetudines irrationabiles prout volunt.

Attendat igitur pia mater et consideret diligenter fore neccessarium quod per veritatem et auctoritatem ecclesia timeatur, et si tantum secundum remaneat, idest auctoritas et non veritas ut timore excommunicationis sententie ipsorum prelatorum de nostro regno et aliorum obmissa veritate justicie divina dispositio offendatur. Licet nos filius obbediencie debite existere cupiamus, tamen ex hoc scandala sunt in prontu, quia nec Deus nec populus christianus tantam iniquitatem poterit substinere.

17 Sequitur conclusio super premissis et oblati et declaratio intentionis regis circa omnia premissa.

Circa ista omnia sic narrata et ad ipsius sancte matris nostre prout optamus noticiam deducenda, ecce quod nos de premissis contingentibus modo predicto temporalem jurisdictionem parati sumus reddere in nostra curia omnibus justicie complementum.

Super aliis vero ipsam matrem nostram humiliter deprecamur ut sua benignitate curet illa remedia adhibere per que nostris juribus non fraudemur per eos quos et sua jura in tanta pace fovemus quod pinguedo proveniens ex habundancia nostre pacis et salubris regalis regiminis effunditur per universum orbem et usque ad gremium nostre matris.

Clerici, laici, judei, saraceni et cujuslibet nacionis que sub celo est fructum ampliorem de nostra prosperitate reportant quam de aliis regnis mundi, quod totum pervenit ex matura observatione justicie ex qua observatione Deo summa grata provenit habundancia nostre pacis. Quod si forsan in premissis non Deus sed homo nobis voluerit adversari, nos et regnum nostrum supponimus curie ecclesie triunfantis cujus judicium nec fallit nec fallitur sed semper inititur veritati, sed humanum fallere contingit et falli secundum canonicas sanctiones.

Quare te sic supponis respondemus quia in hac valle tua nobis, Domine, dispositio nichil prodest, qua traditur quod eterni tribunal judicis illum reum non habet quem judex injuste condempnat quia addicio facta est in terris ut injusta ligetur sententia qui contempnit. Si ergo contempnimus, hoc ipso asserunt nos ligatos, si contempnere non velimus, rapiunt bona nostra, de quibus circa fidem et ecclesie libertatem defendimus causam tuam. Superest ergo ut tu, Domine, judices causam nostram quam dicimus esse tuam.

Nam et si radicitus inimicos ecclesie tue extirpare non possumus, quia non vis omnia corrigere in terris, tu Dominus ulcionum vitam magis quam mortem interdum diligens peccatorum18. Nam non semper vis tu summa sapiencia ut tui amici tuos totaliter superent inimicos ne ex hoc aliquando superbientes dicant : manus nostra excelsa et non Deus fecit hec omnia. Nullus tamen christianus negare potest quin eis frenum terribile et aridum existamus, quo mediante non prevalent usquequaque porte Inferni contra eam. De quo freno Domine non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.

Tu videlicet qui propter hec verisimiliter crederis nostrum regnum et brachium seculare habundancia tante felicitatis singulari privilegio stabilisse, quesumus ergo ut tu ipse sis ipsius tui privilegii conservator.

Notes

1 Titre rubriqué.

2 et factam... habemus , ajouté en marge.

3 Depuis et en interligne.

4 Ajouté en marge.

5 Ces 3 mots en interligne.

6 Fin de la phrase en marge.

7 Ces 4 mots en interligne.

8 Matre en interligne.

9 Titre rubriqué.

10 Mot déplacé, était d'abord avant matrimonia , où il est rayé.

11 Fin de la phrase en marge.

12 tantum déplacé, rayé avant - exercemus .

13 Titre rubriqué.

14 Titre rubriqué.

15 Ms : dolore.

16 rubriqué.

17 Titre rubriqué.

18 Rayé depuis : vitam. Phrase inachevée.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Discours sur l'autorité du roi sur l'Eglise, les évêques et notamment les évêques de Chartres et Poitiers. 1304 (Archives nationales, J 350, n°10)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete26/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page