IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Entreprises de l'archevesque de Tours et de son chapitre au prejudice de la justice royalle et de l'authorité du roy (titre de Harlay)

Archives nationales, J 350, n°7

Enquête

[1]

Hec sunt gravamina illata per archiepiscopum et capitulum Turonensis et gentes suas gentibus domini regis ballivie Turonensis in prejudicium jurisdictionis domini regis et in enervationem et diminutionem juris et honoris domini regis.

Primo quidam homo murtrum fecit in fossatis civitatis Turonensis cui civitatem circumiunt in quibus dominus rex habet altam et bassam justitiam, gentes thesaurarie ecclesie majoris Turonensis ceperunt murtrarium, Dyonisius de Peredo tunc ballivus petiit murtrarium sibi reddi vice regis, quem reddere noluerunt, propter que temporale thesaurarii qui tunc erat captum fuit in manu regis per triennium, et, adveniente quodam ballivo novo colloquium fuit super hoc inter ipsum ballivum et magistrum Johannem Papini qui olim fuerit clericus ballivorum Turonensium, et illo tempore adheserit ecclesie Turonensi ut esset canonicus dicte ecclesie et ita dormivit negocium, ita quod temporale thesaurarie fuit liberatum, et sic de homicidio illo et de murtro ad regem pertinente, ecclesie Turonensi qui preest, archiepiscopus, temere cognovit.

II. Item contra capitulum Turonense quidam subjectus Andreas dictus Ruellam coram capitulo Turonensi accusatus in foro ipsorum seculari, quemdam fratrem occidisse, cum non esset in facto hujusmodi reprehensus, allegabat, secundum patrie consuetudinem, suam deffensionem habere debere, et cum judicatum esset contra ipsum in curia seculari dicti capituli, ipsum super hoc audiri non debere, ad curiam regis Turonensem appellavit a tenente locum ballivi Turonensis fuit admissa et persona ipsius appellantis tradita custodie regis et gentibus suis vice capitali in foro seculari predicto in habitum, ne contra ipsum appelantem procederetur quoquomodo, sed ipso capitulo, quod regis judicium et examen subire recusat, coram ballivo comparere nolente, fuit collusum inter illos qui vices regis et capituli gerebant hoc modo quod capitulo predicto, nec aliquo alio comparente, de causa appellationis hujusmodi nondum cognito, et negocio habito pro extincto, Philippus Bernardi, laicus, allocatus tunc temporis dicti capituli, ipsum appellantem fecit furca patenti suspendi.

III. Item nullus inferior rege excepto suo ballivo Turonensi postquam applegiamentum super litteris domini regis inter partes est exortum, potest cognoscere nec causam hujusmodi terminare, unde sic accidit Johannes Arraudi, civis Turonensis, super contentis in litteris regiis contra Bartholomeum et Bernardum Fesmaudi qui e as litteras contra ipsum Johannem exequi petebant, se applegiavit, et ipsi Bartholomeus et Bernardus contraplegiaverunt se in foro seculari archiepiscopi predicti, Hugo Le Jaininel tunc tenens locum ballivi Turonensis presens in assisia archiepiscopi predicti, ubi causam hujusmodi agitare videbat, cum de hoc ad forum archiepiscopi predicti seculare cognitio non spectaret, inhibuit partibus et senescallo illius archiepiscopi ne de hoc cognosceretur preterquam in foro regis, ad quod forum hoc recognitio pertinebat. Propter quo ille locum tenens ballivi, procurantibus hoc gentibus archiepiscopi, per forum ecclesie fuit excommunicatus publice nominatus (?) et cum ballivus qui erat tunc temporis cum gentibus archiepiscopi litigare non vellet, fuit idem locum tenens ballivi absolutus, et in ejus absolutione insertum quod quicquid fecerat ex parte regis revocabat.

IIII. Item contra capitulum Turonense accidit de novo, et diu est, alias dicitur accidisse gentes regis propter subsidium subventionum centesimi et quinquagesimi domino regi debiti, bona hominum laicorum capitulo Turonensi temporaliter subjectorum ceperunt et firmaverunt et sigillaverunt et Petro de Vindocinio, canonico Turonensi, procurante, per quosdam clericos ignotos, fuerunt sigilla gentis (sic) regis avulsa et in lutum projecta et cum pedibus conculcata in grande domini regis prejudicium pariter et contemptum, super quibus adhuc domino regi non est in aliquo satisfactum.

V. Item Johannes de Baceyo, serviens dicti domini regis apud Turones, quemdam judeum in manu et custodia domini regis accepit, ne clerici, advocati aut notarii curie Turonensis male tractarent eundem, tunc Robertus Vigerii et alii plures curie archiepiscopi Turonensis, in ipsum servientem irruentes et percutientes, et non absque manuum violenti injectione, ipsum servientem ad terram prosternere presumpserunt et cum pedibus suis conculcarunt, cucufamque capitis sui frustratim dilaniaverunt in domini regis prejudicium, dispendium et gravamen, super quibus nulla domino regi est facta emenda congrua aut satisfactio de premissis.

VI. Item magister Robertus Vigerii, administrator domus Dei de Lochis, domino regi temporaliter subjecte, nomine archiepiscopi utendo jurisdictione ecclesie, unum hominem laicum, senem et valetudinarium apud Lochas in chimino regis in strata publica instalavit et in scalam posuit et installatum tenuit publice, jurisdictionem temporalem in ipso loco, que ad dominum regem competit, taliter usurpando in domini regis grave dispendium et contemptum, que usque ad hec tempora remanent imunita.

VII. Item quidam sacerdos occisus fuit in strata publica domini regis ante ecclesiam Sancti Petri de Corporibus, qui Andreas Larcher presbyter vocabatur. Occisores vero capti fuerunt per allocatos fori secularis capituli Turonensis ad quos de hoc nulla cognitio pertinebat, sed ad regem. Et fuit inhibitum ex parte prepositi Turonensis, qui tunc erat, ne ipsos occisores seu malefactores executioni traderent, cum ad dominum regem ratione chimini seu strate publice jurisdictio in casu hujusmodi pertineret, his non obstantibus hujusmodi malefactores, ut per hoc appareret in chimino regis ibidem altam justitiam obtinere vel merum imperium, cum ad regem pertineret, fecerunt furca patenti suspendi quod est notorium, ita quod non potest tergiversatione celari, que inquisitores domini regis sub dissimulatione et ex causa transierunt, que omnia ad domini regis incommodum pertinere noscuntur.

VIII. Item archiepiscopus cepit vel capi fecit Gauffridum de Ultra Ligerim, servientem domini regis, pro florenis falsis captis per dictum Gauffridum a duobus mallefactoribus in terra dicti archiepiscopi, quos florenos et malefactores dictus serviens acceperat, et in manu regis captos detinebat, quia ad dominum regem punitio pertinet sue false monete, ipsemet archiepiscopus dictos florenos de manu dicti servientis abstulit, dicto serviente invito et contradicente, dictumque servientem imprisionavit.

IX. Item Guillelmus de Valesia, serviens domini regis, monitus per magistrum Ivonem Guichart vice et nomine officialis Turonensis fuit ut ipse infra diem jovis reddat et restituat Robino dicto Moreau retia et harcas de herons et de hergretes, que retia per bannum sunt prohibita, dicta monitione facta ad penam centum librarum, et dicto Morello arrestato per servientes armorum nichilominus a villa recessit, dicta arrestatione contempta.

X. Item Johannes dictus de Chaumont, clericus archiepiscopi, inhibuit servientibus domini regis ex parte domini Guillelmi de Plesiano, missis ad domum Mathei de Sancto Petro, laici, et proclamati ad bannum domini regis pro delictis per eum commissis contra ecclesiam Sancti Martini ad penam 1000 l. pro qualibet, ne manum in bonis dicti Mathei apponerent, et quod si dicti servientes dictum clericum in dicta domo includerent, ostia dicte domus grangent, et tunc recesserunt.

XI. Item officialis cepit seu capi fecit Lionetum dictum Le Bote, judeum regis, propter quemdam librum quem deferebat ad vendendum, et eum imprisionavit per unam diem et unam noctem cum idem judeus pertineretur, et compulerit ad reddendum 20 s.

XII. Item serviens archiepiscopi in via publica et in chimino domini regis quemdam burgensem domini regis cepit et in prisionem archiepiscopi eum detrusit, et antequam rehaberi posset, juravit ad sacrosancta Dei evangelia se stari juri coram archiepiscopo vel suis gentibus.

XIII. Item officialis fecit moneri pedagiarium de Lochis quod quoddam vadium quod acceperat a quodam mercatore publico justiciabili archiepiscopi redderet, alioquin dictum pedagiarium excommunicaret, magistro Sanctio, procuratore domini regis, hoc contradicente, in dictum pedagiarium, burgensem dicti archiepiscopi, nullam habuit libertatem.

XIIII. Item archiepiscopus vel mandatum ejus pluries asportaverunt vel asportari fecerunt tombas seu monumenta de cimiterio judeorum quod est in jurisdictione domini regis, penes archiepiscopum supradictum.

XV. Item ex precepto Jaquelini Trousseau, ballivi tunc temporis, Johannes Lespeignol, serviens domini regis, pro subventione decimali cepit bona quondam Johannis Papin et domini Petri de Vindocino et domini Petri de Nuchariis, et propter hoc excommunicatus fuit ex parte officialis Turonensis ad justiciam dictorum canonicorum, a qua sententia ad Sedem Apostolicam appellavit et multa damna gravia et enormia propter hoc sustinuit.

XVI. Item dictus serviens monitus fuit et excommunicatus ex parte officialis propter portas de Vernoto quas fecerat frigi (sic) magister Petrus Maingon qui ex precepto domini regis venerat ad temporalitatem archiepiscopi capiendum, ex eo quod archiepiscopus contra inhibitionem et prohibitionem domini regis regnum exiverat.

XVII. Item archiepiscopus predictus manu propria Guillelmum de Dom[n]o Maria, tunc temporis domini regis servientem, expulit de domo sua de Vernoto et minas ei intulit, qui quidem serviens erat in dicta domo de mandato magistri Petri Mangon ad custodiendum bona dicti archiepiscopi propter inobedientiam antedictam.

XVIII. Item amonet et excommunicat ballivum et subballivum ; prepositum et servientes ut judeos regis, excommunicatos, ad instanciam christianorum faciat venir ad emandum.

XIX. Item servientes archiepiscopi pignora penes judeos regis accipiunt et eos vollunt compellere ad excubiam in terra archiepiscopi faciend. contra jus et justitiam, qui quidem al. h. non fecerunt licet dicti judei sint et fuerint mansionarii in terra dicti archiepiscopi.

XX. Item de litteris regalibus et plegiamentis et contra plegiamentis factis super eis, archiepiscopus in terra sua vult cognoscere, licet nullus baro vel prelatus in terra sua in Turonensi cognitionem habeat, si solus dominus rex gentes regias prohibet per bragium spirituale ne de predictis cognoscant.

XXI. Item laucos de viduis, mercatores conjugatos, et alios clericos habitum clericalem non habentes et se notorie laicis gerentes, justiciare nititur, et cum gentes regis eos justiciant prout possunt et debent secundum canonicas seu ones, dictus archiepiscopus per monitiones et excommunicationes et per vim brachii spiritualis ad desistendum easdem gentes regis compellit et in domini regis prejudicium easdem gentes agravat atque vexat.

XXII. Item ab uxore deffuncti Bartholomei Le Cordoannier, servientis regis, habuit archiepiscopus 200 l. propter hoc quod jussu subballivi dictus serviens temporale Sancti Juliani ad manum domini regis ceperat et monitus fuit ab archiepiscopo ut exiret, et exire noluit et propter hoc excommunicatus fuerit, et cum fuit mortuus non sustinuit archiepiscopus quod traderetur ecclesiastice sepulture donec heredes sui ad voluntatem suam eidem archiepiscopo gagiaverunt emendem (sic).

XXIII. Item de Guillelmo Boileve, serviente domini regis apud Caydonem (sic) ex jussu ballivi tunc tinporis fuit prepositus ad custodiendum temporalitatem apud dictum locum quia custodiendo bona predicta expensas fecerat usque ad 20 l. de bonis dicti archiepiscopi que sibi ministrabantur, per manus gentium suarum et tantum vexavit dictus archiepiscopus dictum servientem per monitiones quod opportuit quod idem serviens redderet dicto archiepiscopo 20 l.

XXIIII. Item de presbytero beati Petri de Vallo qui emerat quandam domum in censiva regis, prepositus tunc tinporis posuerat dictam domum in manu regis propter vendas, monitus fuit ut amoveret manum, noluit amovere, allegabat procurator regis nomine regio quod non debebat respondere coram officiali, dictum prepositum excommunicavit.

XXV. Item multos ex burgensibus castri novi Turonensis accusatos de multis insultibus, aggressibus, violenciis, incendiis, sacrilegiis et aliis criminibus commissis in ecclesiam decanum et capitulum Sancti Martini qui coram commissariis ad hec per dominum regem deputatis se presentaverunt, litemncontestari fuerunt et arresto regio positi existebant, quorum alii erant laici et tinpore delicti pro laicis se gerebant et notorie pro laicis habebantur et ab arresto predicto affugerant. Dictus archiepiscopus et gentes sue receperunt et processum dictorum commissariorum per dies multos impediverunt, nec eos dictus archiepiscopus requisitus restinere voluit, eo non obstante quod procurator regius offerret se statim paratum eum informare de predictis et quod ipsi non debebant gaudere privilegio clericali.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Entreprises de l'archevesque de Tours et de son chapitre au prejudice de la justice royalle et de l'authorité du roy (titre de Harlay) (Archives nationales, J 350, n°7)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete25/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page