IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur les obligations de la comtesse de Foix. 1288

Archives nationales, J 332, n°12

Enquête

[1]

Depositiones duorum testium receptorum super obligatione comitisse Fuxensis.

Anno Domini MoCCoLXXXo octavo, die lune post festum beatorum apostolorum Petri et Pauli, dominus P. Radimundi, major, Berengarius de Proliano, judices Carcassone et P. de Sancto Dyonisio requisiverunt fratrem Raimundum do Jeeu, gardyanum Fratrum Minorum Tholose, ex parte domini regis et domini senescalli Carcassone, si illa debita que repetebant quidam mercatores Biarnenses et quorundam aliorum locorum a domino comite Fuxensi et quibusdam militibus et domicellis pro ipso obligatis predictis mercatoribus, et apparet, per quedam instrumenta super hoc confecta essent vera debita seu fictiva vel in fraudem facta. Respondit dictus gardianus quod illa debita credebat esse vera et non ficta nec aliqua fraude facta. Interrogatus quomodo scit, dixit quod dominus Gasto de Biarno, diu antequam fieret illa obligatio debitorum, sibi locutus fuit de ista materia et in diversis locis, dixit ei in castro quod dicitur Castello, in terra uxoris sue, quando dictus gardianus veniebat de consilio generali, quod ex quo filia sua primogenita nullamodo volebat contrahere et non habebat ipsa heredem de corpore suo, quod volebat dominam Margaritam, secundo genitam, comitissam Fuxensem, secundum consuetudines Bearni, genti sue, ipso vivente ostendere et substituere sibi in heredem ne non sua post ejus obitum esset in briga propter dubium heredis, circa festum beati Johannis Baptiste fuerunt 3 anni.

Item hoc idem dixit eidem gardiano quod Mazerias in terra ipsius comitis Fuxensis, quando veniebat de terra uxoris sue, circa festum Epiphanie ultimo transactum, fuerunt duo anni.

Item hoc idem dixit sibi apud Gavairetum in quodam castro dicti domini Gastonis in Vasconia circa festum Purificationis, fuerunt duo anni, ubi dictus gardianus invenit dictum dominum Gastonem et dominam Constanciam et dominam Margaritam, filias suas, et comitem Fuxensem, virum dicte domine Margarite, et ibi in presentia dicti gardiani, omnia ista fueruntvordinata et conventa et pacta intervenerunt, set secreto, scilicet quod dominus Gasto constitueret dominam Margaritam, filiam suam, comitissam Fuxensem, si domina Constancia, filia sua primogenita, non haberet heredem de corpore suo, heredem terre Bearni cum multis condicionibus ex pactis scilicet quod dominus Gasto posset satisfacere creditoribus suis et querelantibus et facere et condere testamentum suum pro salute anime sue, et remunerare servientes suos et vendere et distrahere, si sibi esset necessarium, exceptis locis principalibus, et retinuit sibi usum fructum. Fuit etiam ordinatum et pactum inter eos, licet secure, quod dictus comes Fuxensis expediret sibi et illis quibus vellet 20000 l.t. Et ibidem dictus gardianus dixit dicto domino Gastoni : Domine, quomodo creditis habere pecuniam a comite Fuxensi, quia ita paupen est sicuti et vos estis. Et respondit dominus Gasto : Gardiane, non reputo magnum si comes Fuxensis distrahat aliqua loca sua de quibus non habet magnum honorem nec utilitatem ad hoc, ut dominus Bearni possit esse, et hoc ego volo quod ipse faciat quia in meis neccessitatibus me de meo volo juvare. Fuit etiam ibi ordinatum quod curia Bearni, die assignata vacaretur, et quod omnia ista in presentia curie consummare[n]tur, et de dictis denariis habendis a dictis comite et comitissa fecerat prius dictus dominus Gasto dicto gardiano apud Castello et Mazerias mentionem.

Et tunc dictus gardianus recessit itatus (sic) in Franciam et Angliam et postquam reversus fuit de Francia et Anglia, invenit apud Morlanum in Biarnio dominum Gastonem et comitem Fuxi et dominam Constanciam, primogenitam domini Gastonis, et dominam M. comitissam Fuxi et comitissam Armeniessensem et dominam Guillelmam, filias dicti domini Gastonis, et curiales Biarni omnes ad predicta consumanda congregatos, et ibidem, presente domino gardyano, omnia predicta sunt tractata, ordinata et etiam consummata, et curia Bearni intravit dicte domine Margarite, si domina Constancia decederet sine heredibus, dicta domina Constancia presente et non contradicente et tunc dictus dominus Gasto dixit comiti Fuxi quibus mercatoribus et personis ipse comes satisfaceret de illis 20000 l. et dictus comes, cum domino Jordano de Insula juniori et aliis militibus et personis, ad compellendum predicta se obligavit, et videtur sibi consonum rationem cum esset factum comitisse proprium quod ipsa se pro predictis obligavit, tamen non bene recolit. Et tunc dictus dominus Gasto et dicti creditores voluerunt omnino quod dictus comes cum domino Jordano de Insula et aliis multis in curia domini vicarii Tholose se obligarent ad hoc ut predicta recuperare valerent sine briga, quod et fecerunt, ipso gardyano presente, circa festum Penthecostes, fuerunt duo anni, et de istis obligationibus fecit instrumenta publica G. de Gauderiis, notarius publicus Tholose. De ista etiam summa pecunie dixit idem gardianus quod ipse fecit recipi pro dicto domino Gastone circa duo milia librarum et etiam mercatores, ipso sciente, de dicta pecunia eis debita et assignata aliquam partem recuperaverunt, dictus etiam comes Fuxi dictum gardianum aliquotiens pro dilacione habenda erga dictum Gastonem et creditores rogavit, et ipsos creditores, dicto gardiano sciente, et dictus comes rogavit et fecit rogari, et etiam quibusdam ex eis pro dilacionibus habendis aliquas curialitates fecit propter quod non videtur sibi esse fraus necque dolus in premissis.

Dominus Arnaldus Novelli, officialis Tholosanus, juratus, dicit in legalitate et scientia sua quod, in mense madii proxime preterito, vel circa, fuerunt duo anni, quod, ipso presente, vidente et audiente, nobilis vir dominus Gasto de Biarno fecit apud Morlanos quasdam ordinationes post mortem suam in dominam Margaritam, ejus filiam, comitissam Fuxensem, et dominum comitem Fuxensem qui nunc est ejus successores de terra Bearnii sub certis pactionibus et condicionibus de quibus non recordatur ad plenum set in instrumentis inde confectis per magistrum Brunum, notarium de Morlanis, continetur.

Item dixit quod tunc fuit actum quod comes predictus illa de causa solveret quedam debita quod ipse dominus Gasto dicebat se debere domino regi Francie et aliis quibusdam creditoribus quorum aliqui ibi erant presentes, aliqui absentes usque ad summam 20000 l.t. vel circa, et quod super hoc daret ydoneos fidejussores Tholose.

Item dixit quod idem comes obligavit se apud Morlanos ex causa predicta illa debita se certis temporiius soluturum.

Item dixit quod postmodum, in presentia vicarii Tholose seu ejus curie, idem comes, ut principalis, et multi alii milites et domicelli, ad instanciam ejusdem comitis, ut fidejussores obligaverunt se ad predictam pecuniam exsolvendam et preceptum curie de solvendo suis temporibus sollempnitate que in talibus preceptis adhiberi Tholose consuevit, adhibita, in se suceperunt in curia ipsius viccarii ap. acta.

Item dixit quod non est certus nec recordatur si domina comitissa Fuxensis predicta promisit se soluturam dictam pecuniam vel fidejussores promisit servare indempnes a fidejussione et obligatione predicta.

Item dixit quod predictis ordinationibus de terra domini Gastonis necnon obligationibus domini comitis Fuxi de debitis predictis que facte fuerunt apud Morlanos presentes fuerunt idem qui loquitur, comes, comitissa uxor ejus predicti, dominus Gasto, domina Constancia, ejus primogenita, magister R. de Rosergue jurisperitus, Raimundus de Marcafabba, domicellus, B. Pontonerii, notarius Savarduni, dominus Arnaldus Raimundi de Aspello, miles, frater Raimundus, gardianus Fratrum Minorum Tholose, magister Raimundus Guillelmi, procurator domini Gastonis et plures alii de quorum nominibus non recordatur ad presens. In obligatione vero comitis et fidejusorum facta coram vicario Tholose seu ejus curia presentes fuerunt idem qui loquitur et predicti comes et fidejusores et aliqui ex creditoribus de quorum nominibus minime recordatur, magister Fortanerius de Morlanis et alii plures. Super aliis vero dixit se non recordari nisi instrumenta inde confecta videret.

Item dixit predicta debita esse vero nec ficticia prout firmissime credebat et quod nec fraus nec dolus intervenerat in predictis.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur les obligations de la comtesse de Foix. 1288 (Archives nationales, J 332, n°12)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete22/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page