IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur le grau de Salces

Archives nationales, J 321, n°66

Enquête

[1]

au recto : Informatio facta per locum tenentem domini vicarii Terminesii et Fenolhedesii super juribus que dominus rex habet in gradu de Salcis.

Anno Domini MoCCCoVIIIo, nobilis vir dominus Johannes de Alneto, miles domini regis, senescallus Carcassone et Biterris, scripsit domino vicario Fenolhedesii et Terminesii ejusdem domini regis per suas litteras sub hiis verbis :

Johannes de Alneto, miles domini regis, senescallus Carcassone et Biterris, discreto viro vicario Fenolhedesii vel ejus locum tenenti, salutem et dilectionem. Mandamus et commitimus vobis quatinus de et super facto gradus de Salsis et eis que in eo facta sunt per gentes domini regis Majoricarum vel alios vos informetis diligenter, vocatis qui fuerint evocandi, et illa que in dicto gradu facta inveniretis indebite et contra dominum regem ad statum debitum et pristinum reducatis, et non sustineatis jus domini regis deperiri in premissis. Damus enim tenore presentium in mandatis castellano de Lauchata quod de predictis vos informet, ut melius poterit, juxta veritatem, ceterisque subditis domini regis, ut vobis pareant efficaciter et intendant. Datum Carcassone, VIIIo kalendas octobris, anno Domini MoCCCoVIIIo.

Quibus litteris receptis per discretum virum dominum Stephanum Bergondi, tenentem locum domini vicarii Fenolhedesii et Terminesii domini regis, die lune ante festum Omnium Sanctorum, idem locum tenens volens hobedire et complere mandatum in ipsis litteris contentum et informationem facere de contentis in libris memoratis, accessit personaliter apud Lauchatam et scripsit nobili viro Raimundo Durbanni per suas litteras ut sequitur :

Stephanus Bergondi, tenens locum domini vicarii Fenolhedesii et Terminesii domini regis, nobili viro Raimundo Durbanni, domicello, salutem et synceram dilectionem ex parte domini regis et nostra. Vobis mandamus quatinus, die crastina infra terciam, apud Lauchatam personaliter veniatis, paratus nos informare de jure quod dominus rex habet et habere debet in gradu vocato de Salsis, ratione castri de Laucata, ducentes et portantes vobiscum testes et instrumenta et probationes et munimenta alia que habetis ad informandum nos de jure predicto, utilia et necessaria. Datum apud Fulanum die lune ante festum Omnium Sanctorum, anno Domini MoCCCo octavo.

Item jussit citari ad diem crastinam videlicet

Quo crastino predicti citati coram dicto domino locum tenente, necnon et Franciscus Nigri, locum tenens castellani de Laucata, pro hostendendo jure regio, comparuerunt et, jurati ad sancta Dei evangelia super contentis in dictis litteris domini senescalli, deposuerunt, prout in eorum depositionibus inferius continentur.

Dictus vero locum tenens castellani, ad informandum et docendum de jure regio quod habet et habere debet in gradu vocato de Salsis et insula que est subtus dictum gradum, inter mare et stagnum proposuit ut sequitur :

Ad informandum vos, discretum virum Stephanum Bergondyonis, tenentem locum domini vicarii Fenolhedesii, comissarium per dominum senescallum ad hoc deputatum proponit Franciscus Nigri, locum tenens castellani de Lhauchata domini regis, quod dominus Bernardus Durbanni et Gaubertus de Laucata, fratres, condomini castri de Lhaucata quondam, ratione dominationis castri predicti de Lauchata, et jure suo habebant, tenebant et possidebant et habere consueverunt acthenus ab antiquo medietatem leude que percipiebatur et percipi debebat in gradu predicto de Salsis, quod est de mare ad stagnum, pacifice et quiete donec, a modico tempore citra dominus rex Majoricarum et ejus gentes per sui potentiam et in prejudicium dictorum dominorum dictam medietatem dicte leude usurpaverunt et per violenciam ipsis dominis eam abstulerunt et sibi appropriaverunt indebite et injuste.

Item quod quando et quocienscumque dictus gradus claudebatur, ipsa clausura fiebat de communi assensu et voluntate et fieri consuevit tam dictorum dominorum de Laucata quam vicarii Rossilionis domini regis Majoricarum.

Item quod dicti domini de Lauchata et eorum predecessores et successores in insula predicta usque ad dictum gradum percipiunt et percipere consueverunt et debent donationes piscium, census et usatica sepiarum, ut domini de Lauchata, et ratione dominationis sue et jurisdictionis castri de Lauchata.

Item quod quando aliquociens accidebat aliquos piscatores terre Rossilionis piscarias vel cabanas hedificare juxta gradum predicatum et inlinsula versus Lauchatam usque ad dictum gradum, ipsi domini de Lauchata dominationis et usagii piscium accipiebant et accipere consueverunt, alias ipsi domini in contrarium facientes pignorabant et retia eorum accipiebant et cabanas ipsas amovebant, amovere et diruere acthenus consueverunt, necnon et de excessibus ibidem perpetratis et commissis congnoscere et punire delinquentes.

Item quod predicta sunt vera et de ipsis est fama.

Item quod ratione excambii facti inter dictum dominum Bernardum de Durbanno et Gaubertum de Lauchata cum domino rege seu ejus procuratore totum jus quod ipsi habebant et habere debebant in dicto gradu et insula et castri de Lauchata et ejus terminis in dominum regem est translatum.

Quibus propositis, dictus locum tenens castellani ad informandum ipsum dominum comissarium de premissis exhibuit et produxit quoddam publicum instrumentum, cujus tenor talis est :

In anno Domini MoCCoLVIIIo, regnante rege Ludovico, quarto kalendas octobris, noverint universi pariter et futuri quod dominus Raimundus de Poupiano, vicarius Rossilionis pro illustrissimo domino Jacobo, Dei gratia rege Aragonie, Majoricarum et Valentie, tenens castrum de Sancto Laurentio pro eodem domino rege, accessit ad locum qui vocatur Ad mors de Sets in terminis castri de Lauchata, ad litus stagni ejusdem, ad quem locum venerunt, vocati et rogati per eundem dominum vicarium, dominus B ernardus et Gaubertus de Durbanno, fratres, domicelli, domini castri de Lauchata, quos dominus vicarius predictus rogavit instantissime modis quibus potuit et etiam ex parte predicti domini regis quod ipsi domini Bernardus et Gaubertus permitterent et sustinerent claudere gradum qui vocatur de Salsis sine dampno, prejudicio et gravamine, et sine juris lesione et detrimento eorundem, promittens dictus vicarius per firmam bonam fidem et validam stipulationem predictis Bernardo et Gauberto de Durbanno, fratribus, quod per preces quas faciebat non intendebat in aliquo juri eorundem fratrum derogare, ymo omnia jura que habebant seu habere poterant aut aliquo casu in predicto gradu seu insula seu leuda ejusdem quam habent et recipiunt in predicto gradu essent predictis fratribus plenius retenta atque salva omni tempore sine dampno eorundem, promittendo insuper quod per clausuram seu clausuras que modo fient seu deinceps subsequentur dicti gradus nullum fieret prejudicium fratribus sepedictis. Et ita, in hunc modum predicti dominus Bernardus et Gaubertus de Durbanno, fratres, dictas preces amore et gratia predicti domini regis et obtentu precum dicti vicarii admiserunt premissa, protestatione quod non intendunt nec intendebant per istas preces juri suo in aliquo derogare nec renunciare, ymo in omnibus et per omnia pocius perpetuo conservare atque sibi retinere asserunt et affirmant. Actum fuit hoc ad Mors de Sets ad litus stagni in presentia et testimonio domini Gaucerandi de Cereto, militis, Raimundi de Castello de Perpiniano, Petri Comitis de Sancto Laurentio, Jordani de Cabareto, Petri Rotgerii domicellorum Berengarii Morgolhoni, Petri Guerre, Raimundi Pictavini, Petri Comitis, de Lauchata, et mei Petri Morgoloni, publici domini archiepiscopi Narbone notarii, qui rogatus a partibus hoc scripsi et in publicam formam redegi et suprascripsi dm (?)

Depositiones testium super premissis receptorum.

I. G. Fitor de Lauchata, testis juratus et interrogatus super contentis in capitulis supradictis, dixit quod 60 anni sunt elapsi et amplius quod ipse morabatur apud Sanctum Laurentium, terre Rossilionis, unde est oriundus, et tunc vidit quod dominus Bernardus Durbanni et dominus Gaubertus de Lauchata, fratres, condomini castri de Lauchata, et post ipsos, eorum heredes, habebant, tenebant et percipiebant medietatem leude que percipiebatur in gradu predicto de Salcis, quod est de mare ad stagnum, et leudarios sive collectores dicte leude ibidem constituebant et illud idem vidit, bene a 40 vel 50 annis citra quod mutavit domicilium suum apud Lauchatam donec a viginti annis proxime preteritis quod dominus rex Majoricarum, ut audivit dici, seu ejus gentes, a dictis 20 annis citra, per sui potentiam dictam medietatem dicte leude dictis dominis abstulit et sibi ipsam leudam appropriavit.

Item dixit se vidisse quod predicti domini, a dicto tempore citra, in insula usque ad gradum predictum percipiebant et percipere consueverunt in mari dominationes piscium et usagia tipiarum a piscantibus ibidem et quod piscantes in dicto mari et stagno usque ad gradum predictum versus Lauchatam quos piscando sine eorum licentia inveniebant ipsi domini, pignorabant et eorum retia capiebant et secum ducebant, necnon et cabanas et piscayrias quas ibi faciebant ipsi domini amovebant et amoveri faciebant quia et quando sine eorum licencia facta inveniebant.

Item dixit se audivisse dici auod dicti domini aliquociens salseyras, ligna et aparamenta alia que gentes terre Rossilionis portabant ad dictum gradum claudendum quando sine licencia ipsorum dominorum hoc faciebant, ipsi domini ipsa ligna seu paramenta comburi faciebant propter quod per magnum tempus usque nunc dictus gradus non fuit clausus.

Item dixit famam esse de predictis que dixit et aliis in dictis capitulis contentis in dicto loco de Lauchata et locis circumvicinis. Plus non dixit.

II. Guillelmus Textoris de Laucata, testis juratus et diligenter interrogatus, dixit se nichil aliud scire de contentis in dictis capitulis, hoc excepto quod triginta annis sunt elapsi quod ipse de Castro Maura, de quo fuit oriundus, venit causa morandi apud Lauchatam, et a dictis 30 annis citra vidit pluries quod dicti domini de Lauchata ducebant homines quosdam de Laucata versus gradum predictum ad pignorandum piscatores qui ibi piscabantur sine eorum licentia, et vidit pluries quod retia et pices dictorum piscatorum apud Laucatam ducebant.

Item vidit quod ipsi domini in mari et insula usque ad gradum predictum usagia cipiarum tam ab ipso qui loquitur quam ab aliis hominibus de Lauchata qui ibi piscabantur percipiebant et percipere consueverunt sine contradictione quacumque super aliis in dictis cedula et littera contentis. Dixit se nichil aliud scire, cum diligentia requisitus.

III. Johannes Fitor, major diebus, testis juratus et diligenter interrogatus super contentis in littera et capitulis supradictis, dixit se vidisse et audivisse, 50 anni sunt elapsi, quod dixit esse sue memorie, quod dominus Bernardus de Durbanno et Gaubertus, fratres, domini tunc castri de Lauchata, usque ad tempus 25 vel 30 annorum proxime elapsum, per se vel eorum recipiebant et recipere consueverunt medietatem leude gradus predicti de Salsis, et collectores pro dicta medietate ipsius leude constituebant et vidit quod ipsam medietatem leude pro ipsis dominis colligebant et recipiebant unus post alium successorem ; videlicet Johannes Benedicti et post ipsum Arnaldus et Petrus Jolparii de Sancto Laurentio, terre Rossilionis, et post ipsos Bonaventura de Torrellis, dicte terre Rossilionis, ipsam medietatem leude recipiebant pro dictis dominis dici quod domini de Laucata predicti aparamenta quedam et fustam que gentes terre Rossilionis ad claudendum gradum predictum ibidem portaverant, quia sine licencia ipsorum dominorum fecerant ipsi domini ipsam fustam et alia apparamenta clausure dicti gradus comburi fecerunt.

Item dixit se vidisse a dicto tempore citra pluries quod domini predicti de Lauchata portabant et portari faciebant apud Lauchatam retia que, ut dicebantur, ceperant pro pignore a quibusdam piscatoribus qui, sine ipsorum dominorum licentia, piscando inventi fuerunt in mari et stagno a dicto gradu de Salcis citra, versus Lhaucatam.

Item dixit quod dicti domini de Laucata percipiunt et percipere consueverunt acthenus in dicta insula usque ad dictum gradum in mari dominationes picium, census et usagia cipiarum ab hominibus de Lauchata piscantibus ibidem. Super aliis in dictis littera et cedula superius contentis dixit se nichil scire cum diligentia requisitus.

III. Bernardus Fabrezani de Lauchata, testis juratus et diligenter interrogatus super contentis in littera et capitulis supradictis, dixit quod 50 vel 60 anni sunt elapsi, quod tempus dixit esse sue memorie, ipse vidit dominus Bernardus de Durbanno et dominus Gaubertus, ejus frater, tenebant et possidebant medietatem leude gradus predicti de Salsis et collectores suos sive receptores dicte leude habebant et levabant ibidem.

Item dixit se vidisse quod dicti domini mandabant homines de Lauchata pluries quod cum eis irent ad gradum predictum ad concremandum salssoyras, ligna et aparamenta alia que homines terre Rossilionis ad claudendum ipsum gradum portaverunt, et audivit dici quod ipsa ligna et alia aparamenta comburabant, quia sine eorum licentia predictam clausuram facere volebant. Et vidit et presens interfuit quod predicti domini ipsi qui loquitur et pluribus aliis hominibus de Lauchata predictum quod et fecerunt et ad mandatum ipsorum, ipsis dominis presentibus, quosdam bordigolos, quos quidam homines de Frontinhane fecerant, destruxerunt propter quod, ut audivit dici, idem dominus rex Majoricarum dictam medietatem leude ipsius dominis de Leuchata abstulit.

Item dixit se vidisse, a predicto tempore citra, quod domini de Lauchata dominationes piscium et usagia cipiarum que capiebantur per homines de Lauchata, tam in mari quam in stagno a gradu predicto citra versus Leuchatam, habebant et recipiebant et recipere consueverunt usque nunc. Super aliis interrogatus, dixit se nichil scire.

V. Guillelmus Pictavini, juratus et interrogatus super contentis in littera et capitulis supradictis, dixit se vidisse, 50 vel 60 anni sunt elapsi, et a dicto tempore citra, quod dicti domini de Lauchata perceperunt et percipere consueverunt medietatem leude in gradu predicto de Salsis. Et vidit quod dicti domini collectores nomine sue medietatis dicte leude constituebant et tenebant, videlicet Olivarium de Sancto Laurentio et quosdam alios quorum nomina ignorat, qui medietatem dicte leude pro eis recipiebant ; qui quidem collectores ipsam medietatem dicte leude receperunt, usque ad 25 annos proxime preteritos a quibus citra audivit dici quod idem dominus rex Majoricarum et gentes sue ipsam clausuram gradus sine licentia gentium dominum predictorum, pro eo quia idem domini de Lauchato quosdam bordigols sive apparamenta piscandi que quidem homines de Frontinhano fecerunt juxta grandum predictum ipsi domini destruxerunt et amoverunt, ipse dominus rex Majoricarum medietatem leude predicte ad manum suam cepit et sibi appropriavit.

Item dixit se vidisse a dicto tempore citra pluries et sepissime quod dicti domini recipiebant dominationes piscium et usagia cipiarum a quibuscumque in dicto gradu et ab ipso citra versus Lhaucatam piscantibus, tam in mari quam in stagno, et quod a piscatoribus sive piscantibus ibidem sine eorum licentia infra gradum predictum versus Laucatam tam mari quam stagno retia, pisces et res alias quas habebant ab eis capiebant et apud Lauchatam secum asportabant. Super aliis contentis in dicta littera et cedula supradictis plus pertinens non dixit cum diligenter interrogatus.

VI. Bernardus Cerquamons de Lauchata, juratus et diligenter interrogatus super contentis in dicta littera et capitulis supradictis, dixit se nichil scire nisi de auditu alieno. Dixit tamen se pluries audivisse dici contenta in articulis supradictis, aliter non pro certo nescit de contentis in eis.

VII. Pontius Pagesii de Lauchata, juratus et diligenter interrogatus super contentis in dicta littera et cedula supradictis, dixit quod ipse vidit et audivit, 50 anni sunt et amplius elapsi, et ab illo tempore citra, descentive (sic) usque ad 20 annos proxime preteritos, quod domini Bernardus de Durbanno et Gaubertus, ejus frater, habebant et percipiebant in gradu de Salsis predicto medietatem leude predicte que ibidem recipi est consueta et leudarios ad recipiendum et levandum ipsam mediam leudam tenebant et constituebant, necnon et in boligia seu piscayria dicti gradus similiter medietatem habebant et, circa 20 anni sunt elapsi, vidit quod quidam piscatores de Frontinhano et quorumdam aliorum locorum bordigolos et quedam alia paramenta ad capiendum pices fecerant in stagno juxta gradum predictum, et quod domini de Laucata predicti dicta paramenta, bordigolos et retia dictorum piscatorum ad manum suam receperunt et inde amoverunt et secum adduxerunt necnon et salssoyras et fustam ad claudendum dictum gradum per homines terre Rossilionis ibidem ductam et paratum concremaverunt, propterque, circa 20 anni sunt elapsi, idem dominus rex Majoricarum et gentes sue ipsam medietatem leude dictorum dominorum de Lauchata sibi apparuit et abstulit eisdem.

Item dixit se vidisse quod dicti domini in mari usque ad gradum predictum dominationes et usagia piscium ab hominibus de Lauchata et aliis piscantibus in mari et stagno usque ad gradum predictum habebant et recipiebant. Et de predictis que dixit est vox et fama in villa de Lauchata et locis circumvicinis. Plus pertinens non dixit cum diligentia requisitus.

VIII. Ermengaudus Martini de Lauchata, testis juratus et interrogatus diligenter, super contentis in littera et capitulis supradictis, dixit quod tempus sua memorie est 80 annorum et amplius et a dicto tempore citra usque ad 20 annos proxime preteritos domini predicti de Lauchata per se et gentes suas recipiebant et percipiebant medietatem leude predicte gradus de Salsis, et unum bolegium et medietatem piscayrie dicti gradus habebant et percipiebant et leudarios suos ad recipiendum dictam leudam et piscayriam constituebant. Et hec dixit se vidisse tempore quo Simo terram Rossilionis tenebat et post ipsum, tempore domini Poncii Hugonis, tenentis castrum de Sancto Laurentio, et tempore domini regis Majoricarum qui nunc est.

Item vidit, ut dixit, aliquosciens quod cum gentes terre Roucilionis ad claudendum gradum predictum salssoyras et fustam aliam ad gradum predictum portaverant et ipsum claudere volebant absque licentia ipsorum dominorum de Lauchata, ipsi domini ipsas fustas et clausuras, ipso qui loquitur presente, comburebant et comburere consueverunt nec aliquis dictum gradum claudere audebat vel poterat sine ipsorum dominorum de Lauchata licentia speciali.

Item dixit se vidisse et presens interfuisse pluries quod predicti domini de Laucata omnes piscatores, quicumque essent, piscantes tam in mari quam in stagno, citra gradum predictum, versus Lauchatam, sine ipsorum dominorum licentia et voluntate, pignorabant et pignorare faciebant, et eorum retia et piscationes apud Laucatam ducebant. Et vidit quod cum quidam homines de Frontinhano, Magalonensis dyocesis, quoddam bordigolos juxta gradum predictum in stagno, in loco vocato Codoleria, fecissent sine licentia ipsorum dominorum de Lauchata ipsi domini et ipse qui loquitur cum eis dictos bordigolos et alia paramenta quia in prejudicium ipsorum dominorum facta esse dicebantur, ex quibus idem dominus rex Majoricarum motus, ipsam mediam leudam dicti gradus per sui potentiam accepit et sibi appropriavit, 20 anni sunt elapsi.

Item dixit se vidisse quod dicti domini de Laucata perceperunt et percipere consueverunt dominationes et usagia piscium et cipiarum in insula et mari versus Lauchatam usque gradum predictorum. Et de predictis omnibus et singulis que supra dixit et deposuit, dixit esse famam publicam tam in villa de Lauchata et aliis locis circumvicinis. Plus pertinens non dixit cum diligenter requisitus.

IX. Bernardus Sicardi de Laucata, testis juratus et diligenter interrogatus super contentis in littera et capitulis supradictis, dixit se vidisse, 40 anni vel circa sunt elapsi, quod, cum aliqui homines terre Rossilionis portassent fustam et ligna ad gradum predictum claudendum, quia dictam clausuram facere volebant sine licentia dominorum Bernardi Durbanni et Gauberti, fratris ejus, dominorum de Lauchata, tunc ipsi domini, ipso teste presente, dicta ligna et fustam comburerunt et concremari fecerunt. Et illud idem vidit fieri quadam alia vice, circa 30 anni sunt elapsi.

Item dixit se vidisse a tempore sue memorie citra quod predicti domini de Lauchata percipiebant medietatem leude in gradu predicto de Salsis et mediatatem piscarie ipsius gradus et unum bolegium tenebant in ipso gradu. Et Poncius de Verneto, tunc tenens castrum de Tralis, aliam medietatem et alium bolegium in dicto gradu tenebat, et hec vidit usque ad viginti annos proxime preteritos quod dominus rex Majoricarum seu ejus gentes per sui potentiam usurpavit et sibi apparuit dictum gradum et leudam et piscayriam predictam.

Item dixit se vidisse quod predicti domini de Leucata usque ad gradum predictum versus Laucatam habebant et percipiebant in mari et in stagno dominationes piscium, necnon et usagia cipiarum. Et quadam vice vidit quod cum duo homines de Sancto Laurentio terre Rossilionis, quorum unus vocabatur Mola et alius Rubens piscassent in mari juxta gradum predictum, et contradixissent dare donationem piscium Ermengaudo Guasaudi, tunc bajulo de Laucata dictorum dominorum, quod ipsi domini dictos homines ceperunt et captos duxerunt et tenuerunt apud Laucatam et vidit, ut dixit, quod ipsi homines solverunt, pro dominatione dictorum piscium, dictis dominis, 10 cipias.

Item dixit quod de predictis que supra deposuit est vox et fama apud Lauchatam et locis circumvicinis.

Item dixit se vidisse quod cum aliqui homines de Frontinhiano, Magalonensis dyocesis, de licentia gentium domini regis Majoricarum, juxta gradum predictum fecissent bordigolos sine licentia dominorum de Lauchata ad capiendum pisces in stagno juxta gradum predictum, quod ipsi domini dictos bordigolos et alia paramenta que ibi fecerant dicti homines inde amoverunt et ea totaliter destruxerunt, propter quod, ut audivit dici, dominus rex Majoricarum motus fuit et medietatem dicte leude occupavit et abstulit dictis dominis, et adhuc occupatam tenet.

Item dixit se vidisse quod dicti domini leudarium tenebant in dicto gradu qui medietatem dicte leude pro ipsis dominis recipiebat. Plus pertinens non dixit cum diligentia requisitus.

X. Julianus Radulphi de Fitorio, testis juratus et diligenter interrogatus super contentis in littera et capitulis supradictis, dixit se vidisse quod dicti domini de Lauchata per totam insulam usque ad gradum predictum recipiebant pasquerium et ipse et plures alios (sic) homines de Fitoro animalia sua grossa et minuta ad pascua dicte Insule tenebant et tenere consueverunt pacifice et pasquerium ipsorum animalium solvebant ipsis dominis de Laucato et audivit dici a tempore sue memorie citra quod dixit esse 40 annorum et amplius quod dicti domini medietatem habebant in dicto gradu in leuda et piscayria gradus predicti et dominationibus aliis. Plus pertinens non dixit.

XI. Raimundus Durbanni, domicellus, filius quondam domini Bernardi de Durbanno, militis, domini pro medietate castri de Leucata condam, testis juratus et diligenter interrogatus super contentis in littera domini senescalli et capitulis supradictis, dixit se audivisse dici a domino patre suo et suis predecessoribus quod ipsi antiquitus usque ad 25 annos proxime preteritos recipiebant medietatem leude in dicto gradu, ratione dominationis et juridictionis castri de Lauchata et ipsam leudam habebant et percipiebant donec accidit, 25 anni sunt elapsi, quod quidam homines de Frontinhano fecerunt bordigalos juxta gradum predictum sine licentia ipsorum dominorum de Leucato, quos bordigalos ipsi domini de Laucata destruxerunt et amoverunt, propter quod, ut audivit dici, dominus rex Majoricarum et gentes ejusdem per sui potentiam dictam mediam leudam occupavit et occupatam tenet.

Item dixit se vidisse a dictis viginti quinque annis citra quod tam ipse qui loquitur quam dictus pater ejus et Gaubertus, ejus consobrinus, tenentes castrum predictum de Laucata, dominationes piscium recipiebant et recipere consueverunt et vendere piscatoribus extraneis et privatis piscationes tam in mari quam in stagno usque ad gradum predictum, necnon et usagia cipiarum et erbagium insule que est inter mare et stagnum usque ad gradum predictum vendere, et pasquerium habere a quibuscumque imittentibus animalia sine eorum licentia in insula predicta, videlicet a quodam homine de Sancto Ypolito cujus nomen ignorat, qui inmiserat gregem ovium suarum in dicta insula, habuerunt 30 mutones pro pena.

Item vidit quod Guillelmus de Melauiduno, vicarius Fenolhedesii et Terminesii domini regis, de mandato domini senescalli Carcassone, et ipse testis cum eo, et plures alii usque ad gradum predictum plures cabanas piscatorum terre Rossilionis, quas ibidem fecerunt, destruxerunt et igne concremarunt quia sine licentia ipsorum dominorum eas fecerant, ut dixit.

Item dixit se vidisse pluries a dicto tempore citra quod tam ipse quam alii domini de Laucata tartanas et retia et testuras alias piscium quas et que inveniebant positas per quoscumque tam in mari quam in stagno usque ad gradum predictum sine eorum licentia capiebant et secum asportabant apud Lauchatam.

Item dixit se vidisse quoddam instrumentum publicum in quo inter alia continebatur quod dominus Ponpinianus, vicarius tunc terre Rossilionis pro rege Aragonum, venit apud Laucatam vel juxta, et petiit licentiam domino Bernardo de Durbanno, patri ipsius qui loquitur, et Gauberto, ejus fratri, claudendi gradum predictum de Salsis, quod ipsi domini concesserunt salvo et protestato per eosdem quod nullum dampnum eisdem vel eorum successoribus in predictis posset in aliquo generari. Plus pertinens non dixit cum diligentia requisitus.

XII. Bernardus Auruffi de Fitor, testis juratus et diligenter interrogatus super contentis in dictis litteris domini senescalli et capitulis supradictis, dixit se nichil scire de contentis in littera et capitulis supradictis nisi de auditu alieno, hoc exepto quod ipse et plures alii homines de Fitorio animalia sua bovina imitebant in dicta insula causa depascendi ibidem et pasquerium sive erbagium dominis de Lauchata persolvebant vel eorum bajulo. Plus pertinens non dixit.

XIII. Guillelmus Ysarni de Fitorio, [cf XII]

XIIII. Guillelmus Barravi de Fitorio, id.

XV. P. Gaucelmi de Fitorio, id.

XVI. Bernardus Pictavini de Laucata, juratus et diligenter interrogatus super contentis in littera et capitulis supradictis, dixit se vidisse et scire a tempore quo dominus rex Francie condam, sanctus Ludovicus, transfretavit apud Domatam, quod dixit esse 50 annorum et amplius, et a dicto tempore citra usque ad 20 annos proxime preteritos quod domini de Lauchata recipiebant per se et leudarios quos ibi constituebant medietatem leude gradus et in gradu predicto de Salsis et medietatem piscayrie ipsius gradus, videlicet ipsi domini unum bolum et gentes regis Majoricarum alium. Super aliis plus pertinens non dixit cum diligentia requisitus.

XVII. Raimundus Pictavini, juratus et diligenter interrogatus super contentis in dicta littera et capitulis supradictis, dixit quod 70 anni sunt elapsi vel circa et a dicto tempore citra usque ad tempus 20 annorum proxime preteritorum quod ipse vidit et audivit et, ipso presente et vidente domini de Lauchata, dominus Bernardus Durbanni et Gaubertus, ejus frater, et eorum successores decenssive usque ad dictum tempus 20 annorum percipiebant per se et leudarios suos medietatem leude gradus predicti de Salsis necnon et medietatem piscarrie ipsius gradus. Et dominus Poncius de Verneto, tunc tenens castrum de Traellis, et post ipsum gentes domini regis Majoricarum aliam medietatem leude et piscayrie recipiebant.

Item dixit se vidisse tempore predicto, sue memorie a principio, quod domini qui tunc erant de Lauchata, videlicet dominus Bernardus Durbanni et Gaubertus, ejus frater, contradicebant quod nullus dictum gradum de Salsis clauderet sine eorum licentia et vidit semel et secundario quod gentes terre Rossilionis portaverunt ad dictum gradum claudendum et paraverant ibidem fustam et ligna alia quam fustam et ligna dicti domini, ipso teste presente et juvante, combusserunt et concremaverunt et juvante, combusserunt et concremaverunt quia sine eorum voluntate et licentia faciebant. Et vidit quod propter deffensum et contradictionem ipsorum dominorum dictus gradus clausus non fuit usque a modico tempore (sic) citra, quod, ut audivit dici, quedam gentes Roussilionis ipsum gradum clauserunt.

Item post predicta dixit se vidisse 15 anni vel circa sunt elapsi, quod quidam vicarius terre Roussilionis qui vocabatur Perpinianus venit cum quadam barcha armata apud Lauchatam ad locum vocatum Mors de Sets, et ad eum venerunt ad locum predictum dominus Bernardus Durbanni et Gaubertus ejus frater, et vidit et audivit quod conventum et expresse tractatum fuit inter eos post plures tractatus et conventiones habitas inter eos quod dictus vicarius cum ipsorum dominorum licen--tia illa vice posset claudere et claudi facere gradum predictum et quod ex tunc idem vicarius vel quicumque alius ipsum gradum claudere non posset sine licentia et voluntate ipsorum dominorum et de ipsis conventionibus magister Petrus Morgolhoni, tunc notarius, instrumentum publicum recepit, et super istis pactis et conditionibus predicti domini voluerunt et concesserunt quod idem vicarius claudere posset gradum supradictum.

Item dixit se vidisse quod predicti domini de Lauchata dominationes piscium recipiebant et recipere consueverunt in ipso gradu et unum bolegium ibi habebant et ab ipso gradu versus Laucatam tam in mari quam in stagno recipiebant nec non et usagia cipiarum per gentes cum quidam homines de Frontinhano, qui vocabatur (sic) Johannes Salandini, et alii de quibus nominibus non recordatur, ut dicebatur, cum voluntate gentium terre Rossilionis sine tamen licentia ipsorum dominorum de Laucata bordigolos in loco vocato Codoleria in stagno fecissent ipsi domini, ipso teste qui loquitur presente et juvante, penitus amoverunt et penitus destruxerunt, et pluries vidit quod quotienscumque ipsi domini inveniebant aliquos homines privatos vel extraneos piscantes in mari vel insula citra gradum predictum, versus Laucatam, ipsi domini pisces et retia ipsorum piscatorum capiebant et secum ducebant apud Laucatam, propter quam remotionem bordigolorum et pignorationes predictas dictus dominus rex Majoricarum et gentes sue propter sui potentiam, ut intellexit, dictam medietatem leude de piscatione ipsius gradus usurpavit et sibi appropriavit a dictis viginti annis citra in prejudicium ipsorum dominorum et domini regis, ut sibi videtur.

Item dixit se audivisse dici a dicto tempore sue memorie quod domini de Lauchata habebant et percipiebant, habere et percipere consueverunt, in insula, a gradu predicto, versus Lauchatam citra, inter mare et stagnum, pascua et pasqueria et erbagia loci predicti vendere quibuscumque tam dicte terre Rossilionis quam aliunde sine contradictione quacumque, inter quos vidit quod Arnaldus Traverii de Sancto Ypolito, equeos (sic) suas seu jumenta in dicta insula ponebat et quod erbagio sive pasquerio excutebat blada cum dictis equabus que habebant apud Lauchatam ipsi domini et pluribus et pluribus aliis quorum nominibus non recordatur.

Item dixit de omnibus et singulis que supra deposuit famam esse in villa de Lauchata et locis aliis circumvicinis. Plus pertinens non dixit cum diligentia requisitus.

XVIII. Berengarius Ferralis,... dixit se vidisse, circa 40 anni sunt elapsi vel amplius, quod domini de Laucata qui tunc erant recipiebant et recipi per suas gentes faciebant leudam seu partem leude in gradu predicto de Salsis et vidit quod ipsi domini de Lauchata tenebant ibi leudarios vel receptores leude predicte, videlicet Arnaldum de Jolia et Petrum d'en Jolia, de Sancto Laurentio, et post ipsos quendam qui vocabatur Bonaventura de Truellis, qui leudam ipsam pro ipsis dominis recipiebant. Et ipse qui loquitur, ut dixit, pluries fuit missus per dominam Alamandam, matrem domini Bernardi et Gauberti (sic), ad predictores collectores quod portarent eidem domine Alamande id quod receperant de leuda predicta quod et hoc faciebant et pluries et plures quantitates pecunie ratione dicte leude eidem domine cum qua pro nuncio morabatur ipse testis, portavit.

Super aliis in dicta littera et capitulis contentis, dixit nichil plus scire.

XIX. Gaubertus Gasaudi,..., dixit se nichil aliud scire, nisi quod 20 anni sunt elapsi et amplius, quod dominus Bernardus de Durbanno et Gaubertus, ejus frater, mandaverunt ipsi qui loquitur et quibusdam aliis hominibus de Lauchata quod eos sequeretur ad gradum de Salsis predictum quod et fecerunt et ad mandatum ipsorum dominorum quosdam bordigolos, pancunas et retia que quidam homines de Frontinhano fecerant in stagno juxta gradum predictum amoverunt et penitus destruxerunt quia posita et constructa ibi fuerant de mandato, ut dicebatur, gentium domini regis Majoricarum et sine licentia ipsorum dominorum et dixit famam esse in dicto loco de Chaucata et locis circumvicinis de hiis que supra deposuit et aliis que in littera continetur.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur le grau de Salces (Archives nationales, J 321, n°66)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete20/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page