IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Procès d'Amanieu d'Albret contre les hommes qui l'ont attaqué. 1312.

Bibliothèque nationale de France, Doat 180, fol. 70

Enquête

[1]

... dantes et concedentes predictis excusatoribus et eorum cuilibet insolidum, plenam et liberam potestatem et speciale mandatum dictas excusationes, propter quas, dictis die et loco comparere non audent propter timorem et periculum suorum corporum proponendi et allegandi, ipsasque excu--sationes per ipsos seu alterum ipsorum proponendas et allegandas in animas dictorum constituentium et cujuslibet eorum jurandi, fore veras nec appellationem seu appellationes prosequendi et omnia alia et singula prestare, que veri et certi possunt et debent facere excusatores, promittentes se ratum et firmum perpetuo habiturum quidquid per dictos excusatores seu alterum ipsorum actum, gestum, excusatum, vel etiam ordinatum fuerit in premissis et quolibet premissorum. Et quod omnia et singula significant, dicti constituentes omnibus quibus significandum est, per hoc publicum instrumentum.

Actum Baione, prima die mensis octobris, anno Domini millesimo trecentesimo duodecimo, regnante Philippo, rege Francorum, Edoardo rege Anglie et duce Aquitanie, Petro de Maritima, episcopo Baione, supradicto, Petro Sancii, majore.

Testes sunt hujus rei magister Bernardus de Regula, Arnaldus de Rabastancs, dominus Descuzi, clerici, Petrus Arnaldi, faber de Sancto Leone in Avorta, Arnaldus Daner et Raymundus de Saubin de Monte Martiani, P. Arnaldi de Sancto Laurentio de terra Juzan, et ego Dominicus de Pradeto, publicus notarius Baione, et totius ducatus Aquitanie, qui requisitus hoc presens instrumentum scripsi et signo meo signavi.

Qua die lune, que fuit nona dies a principio mensis octobris, comparuerunt, coram nobis commissario predicto, apud Bazatum, nobilis vir dominus Amaneus de Lebreto, appelans, ut dixit, pro se et adherentibus suis, et Petrus de Castaneis, procurator, ut asseruit, Arnaldi Raymundi vicecomitis de Avorta, appellantis, et procuratorio nomine ejusdem, cavens, cum mandatum non ostenderet de procuratione super premissis rem ratam haberi et judicatum solvi, per Arnaldum de Noalhano, domicellum, ibidem presentem. Qui videlicet tam dictus Petrus quam Arnaldus super presmissis se et sua solemniter obligarunt sub juris et facti renuntiatione qualibet et cautela, Bernardo Stephani, notario, stipulanti ex officio suo, prout ejusdem interest et interesse potest. Comparuit etiam ut adherens ut dixit, nobilis vir vicecomes de Maritima.

Item comparuit et procuratorie nomine nobilis viri Ayqyelini domini Sparre, appellantis pro se et etiam adherentis dicti domini de Lebreto, ut dixit, procurator predictus, procuratione sua per quoddam publicum instrumentum confectum per magistrum de Sancta Elena, notarium, cujus tenor inferius sequitur. Comparuit etiam Fortanerius de Valle pro se et ut adherens dicti domini de Lebreto, ex una parte. Et ex alia comparuit dictus procurator dicte domine comitisse Fuxensis, ut supra comparuerat, et cum protestationibus quibus supra, et dictus excusator majoris et juratorum de Baiona, ceteris, qui die precedenti comparuerunt, non comparentibus, nec aliquo pro eisdem, qua re fuerunt positi per nos in defectu. Et ibidem dictus Amanevus denuntiationem suam in scriptis tradidit, in quadam papiri sedula, cujus tenor dignoscitur esse talis :

Vobis venerabili et discreto viro Guillelmo de Aqua, armorum domini nostri regis Francie, inquisitori seu commissario a domino rege Francie ad infrascripta, denuntiando significat et demonstrat nobilis vir Amanevus de Lebreto, miles, quod cum ipse appellasset legitime ad illustrem dominum nostrum regem Francie, pro se et suis adherentibus et adherere volentibus, a multis et diversis gravaminibus sibi ac predictis et aliis suis subditis illatis, seu inferendis, et etiam comminatis per Johannem de Ferrariis, senescallum quondam ducatus Aquitanie, et pretextu appellationis predicte, dictus dominus noster rex Francie ipsum dominum Amanevum et ejus bona et ejus terram et sibi adherentes et adherere volentes et subditos et eorum bona et sua recepisset gardia speciali, quamvis antea idem dominus Amanevus terra et gentes sue essent exempti et in gardia speciali, gardiatorem seu gardiatores specialiter deputando Johannes de Ferrariis, quondam senescallus ducatus Aquitanie, seu qui gerebat se pro senescallo ducis Aquitanie, cum suis complicibus quorum nomina sunt hec : Oddo de Lados, Arnaldus de Barberiis, dictus Ferran, Arnaldus de Castronovo, Guillelmus Arnaldi de Sestas, alias dictus Lodurat, et omnes inferius nominati, more hostili, cum multitudine armatorum equitum et peditum, usque ad quatuor millia hominum et ultra, vexillis extensis, terram ipsius domini Amanevi et vicecomitis de Avova, vicecomitis Maretime et domini de Bessanac et Fortanerii de Batz, ibi adherentium et adherere volentium, in appellatione predicta, et subditorum suorum malitiose invaserunt et intraverunt, ponendo ibi incendia, rapiendo, vulnerando, ac occidendo multos homines nobilis et innobiles, et mulieres violando, ecclesias ornamentis ecclesiasticis et aliis bonis spoliando, cumburando castra et loca obsidendo et expugnando, capiendo, diruendo, comburendo et multa bona rapiendo et capiendo et secum adducendo, et asportando, et capiendo personas hominum et mulierum torquendo seu questionando enormiter personas eorumdem, vim publicam inferendo et crimen lese majestatis committendo, in premissis et aliis multipliciter delinquendo, contra pacis statuta et bonum statum terre, in magnum vituperium et contemptum regie majestatis, et prejudicium appellationis et gardie predictarum, frangendo scienter dictam salvam gardiam. Cumque predicta valde sint pernitiosa exemplo et remanere non debeant impunita, supplicat et requirit dictus dominus Amanevus, per vos dictum Guillelmum de Aqua, super predictis tam enormibus excessibus veritatem inquiri et ea reperta dictos malefactores puniri, secundum legitimas sanctiones, ut pena eorum ceteris similia committentibus transeat in exemplum et ut honor regius super predictis servetur illesus, et procedi per vos super predictis simpliciter et de plano, juxta formam, continentiam et tenorem commissionis vobis facte per dictam regiam majestatem. Protestatur tamen ante omnia dictus dominus Amanevus quod, quoad omnia predicta probanda, partem facere non intendit nec se ascribere seu obligare tacite nec expresse ad penam alicujus rationis, sed exitando officium vestrum, paratus est vos instruere meliori modo quo poterit et debebit, ut veritas de premissis valeat reperiri. Quibus supplicat et requirit per dictos citatos comparentis respondere, et contra omnes non comparentes absentes ulterius procedi, prout fuerit rationis.

Nomina vero predictorum sequuntur :

Bernardus Lapes de Bearn cum complicibus suisBajulus de Lobinheyo et de Fageto

Guillelmi de Bearno cum sequacibus suisDominus de Domey cum sequacibus suis

... Raymundus de ClaverieDominus de Balensu cum complicibus suis.

... de VinholeDominus de Miramon de Bearnio cumcomplicibus suis ...

Arnaldus Raymundus de MoncyArnaldus de Marsano cum complicibus suis

Dominus DarbusLobort de Lescun

Hispames ejus frater cum complicibus suisBernardus de Dado

Dominus DoosseArnaldus Guillelmi Escuderii, Bajulus Salveterre.

Taillefer de LaneplanGuillelmus de Gayon, bajulus de Lembeye.

Guillelmus Arnaldi de Bello VidereJurati Bonegarde cum communitate dicti loci

Filius primogenitus Raymundi de BearnioFerrandus de Barberiis, prepositus Aquensis.

Sanctius de Navarrenx, bajulus de Pau cum cumplicibus suisGuillelmus de Sensac

Menaudus de SensaudunMenaudus de Fuix

Abbas d'Ortes nunc, prepositus de Vasato, cum complicibus suisVitalis de Bahus, bajulus de Brasent.

Guillelmus Arnaldi de Brocars.Guasarnus dominus de Campanha.

Angerius de LauduchsP. et Joannes ejus frater1 cum eorum complicibus

Dominus de Beure cum complicibus suisMonguiot bajulus de Garlin

Assinus de Castro Pugone cum sequacibus suis.Augerius de Sensaudun, bajulus de Coron pro domino de Lescun.

Arnaldus Raymundi de Marsano cum sequacibus suis de TersauGuillelmus de Fuxo, bajulus de Loron pro comitissa Fuxensi

G. dominus de Banho Sobiran.Item communitates hominum de Bearno, videlicet de Loron,

Menaudus, bajulus de Doasit cum complicibus suis.de Morlans

Otho de Malovicino cum complicibus suis.de Orthesio

Arnaldus de Verger, bajulus de Jullac cum communitate dicti locide Salvaterra

Berdot de Sensac, bajulus de Bas cum communitate dicti loci.Fortanerius dominus de Zafontan cum communitate dicti loci.

Vitalis de Fabricis cum sex hominibus armorum de hospicio episcopi, de MarsanoBajulus cum communitate dicto loci

Dominus ...

Dominus de Sancto Martino de Plohon.

Dominus de Tin.

de AspeBrateus de Farzet, bajulus de Polhon

de OssauAdam, ejus filius, cum communitate de Polhon

de BaretosBertrandus, dominus de Lane.

d'Ariberre GaveFilie dicti Mayest bajulus de Fort, cum communitate dicti loci, et eorum complices

de SalesBertrandus de Gudi cum complicibus suis

de MonheinDevotus, dominus de Miossens, castellanus de Maloleone, et ejus frater.

de GarosGuassanus de Miossens

de LembeyeMartinus de Miossens

de LavegerieArnaldus Guillelmi Dabos.

de MongassonAdmiratus d'Olhabre

de LerbatMartinus, dominus de Domazan

de PauDominus d'Aus cum complicibus suis.

Bergonhat d'Esgarrebaque

Sen. de Marsano

Arnaldus de Castronovo

Bernardus de Bastandes

Guallardus de Bernade

Guilhamassa, filius Raymundi de Sentarrens.

Ispanus d'Arsac

Escarrabilh

Arnaldus de Berrier

Comitatus parrochiarum de Belis, de Melhers, de Lucbardas, de Gualhere, de Brocara, de Sere, de Reyal et de Mugron.Petrus Arnaldi, dominus de Carzets cum complicibus suis

Item Petrus, dominus de Castronovo.Dominus d'Auzerut cum complicibus suis.

P. de PairesCommunitas hominum de Sanlis

Alamandus de MaloleoneRaymundus de Miossens, locum tenens castellani Malileonis.

B. de CantiranLupus Bergundi de Burdegala, bajulus de Astingues.

Duo filii Raimundi de Sancto Laurentio.Martinus de Hurgoyon, bajulus de Labort, cum communitate dicti loci.

Communitates de PimpoArnaldus Aramundi de Lalane

de MiromonteBertrandus de Lalane

d'OmgosDominus de Sancto Martino

de VielArnaldus, dominus de Bandes

de Castronovo.

Bertrandus de Maucostat

Thomas de Bort

Lobatus, dominus deu Puy

... bajulus de Goosse

... Bergundi de Burdegala, castellanus et ... Baione cum complicibus suisStephanus, Bertrandus, Arnaldus, Guillelmus, Lobatus, fratres, domini de Brodos, cum complicibus suis.

... Sancii de Jadzu, major Baione.Montatus de Lalana.

... de SaubanhacBertrandus de Lucbatz

Guillelmus Arnaldi de Saubanhac.Gerardus de Lucbatz

... DurmendieGuallardus de Lados, bajulus de Goosse et de Seganys cum communitate dicti loci et aliis complicibus suis.

... Aramundi de BiscayeGuillelmus de Saubanat

... de Beusolis.Johannes de Lalane

Guillelmus de PratoJohannes de Soberuer

Johannes de GuissehFortanerius de Borzes, bajulus de Astengues

Bernardus de MercatoreHomines de Ribera fluvii

P. de Sancto FeliceHomines de Astingues

B. de MassayroleArnaldus, dominus de Brodos

Arnaldus Guillelmi de Gavaston.

Amigotus de Gavaston

Petrus de Lesgor.

Bertrandus deu PuyArnaldus, Guillelmus et Stephanus de Brodos, fratres

Bernardus BiudasLubatus, dominus de Podio

Dominicus de FaugarelhBertrandus, dominus de Monestat

Petrus Arnaldi d'EscosseP. de Laas

Petrus de Laufour et jurati BaioneJohannes deu Riestan, Petrus, frater ejus.

Communitas Baione usque ad sex millia hominumB. de Fondoan.

Petrus de La PlassePetrus Joannis, filius dicti Bernardi.

Petrus de LabetMenaldus de Perulh.

Menaudus de PuyenAugerius d'Arblet

P. Johannes DalierJohannes de Badet

P. de BelinArnaldus, filius dicti Johannis.

G. Arnaldi de Godala, arcadersDominus de Torrent

P. Arnaldi de PiruArnaldus de Saurey

Arnaldus Guillelmi de Labat.

Pontius et Bertrandus, ejus fratres.

Dominus de Bort

Moninus de Nau bachon

Dominus d'Artan

Bertrandus de Bernavios

Johannes, dominus de Bono Fonte

Et plures alii.

Deinde dictus dominus de Lebreto, ad faciendum fidem de appellatione sua, produxit duo publica instrumenta quorum unum confectum est per manum Raymundi Guillelmi de Mesalha et aliud per manum Guillelmi de Clotis, clerici, et eorum tenores inferius continentur, ponendo et probando facta contenta in eisdem. Et ad respondendum per partem dictorum denuntiatorum denuntiationi tradite per dictum dominum de Lebreto, et procedendum in causa ulterius, ut jus erit, assignavimus dictis comparentibus diem veneris proximum, post instans festum Omnium Sanctorum, Tholose, coram nobis et dictis collegis nostris, tribus, duobus aut nostrum altera, in aula nova dicti domini nostri regis, et ordinavimus, ut supra, quod predicti citati superius non comparentes, positi in deffectu, citentur ad diem et locum predictos, coram nobis denuntiationi predicte responsuri2, et alias super contentis in commissione predicta, prout justum fuerit, processuri.

Sequuntur tenores instrumentorum productorum per dictum dominum de Lebreto, ad faciendum fide de appellatione sua, seu appellationibus suis.

Noverint universi hoc presens publicum instrumentum inspecturi quod, anno millesimo trescentesimo duodecimo, die jovis in festo sancti Urbani, septima die exitus mensis maii, apud Lingonium, Vasatensis diocesis, in carreria publica que vocatur carreria Burgi Sancti Gervasii, coram hospitiis Petru de Lingonio Curti et Vitalis de Buff , dominus de Lebreto, miles, super quibusdam injuriis et gravaminibus sibi et quibusdam aliis bonis viris illatis et inferendis, prout inferius continetur, ad excellentissimum principem et dominum nostrum, regem Francie in modum qui sequitur appellavit.

Quam appellationis remedium est inventum, in relevamen oppressorum, contra malitiam opprimentium et opprimere volentium, et vos, domine Johannes de Ferrariis, miles, senescallus Vasconie pro domino nostro rege Anglie, duce Aquitanie, crudeliter et austeriter vos habeatis in vestro officio senescalli, capiendo, mutilando et interficiendo bonos viros amicos nostros et parentes et gentes et alias multipliciter agravando indebite et injuste, contra Deum et justitiam et sine cause cognitione, et quia fecistis Odonem de Lados, inimicum nostrum capitalem, senescallum de Landis, ubi habemus partem bonorum nostrorum, et amicorum, et pro eo, quia illos, quos coram vobis citari fecistis, illos in differenter capitis, et personas eorum, sicut est dominus de Lesparra et plures alii boni viri.

Et nos, Amanevus de Lebreto, miles, qui sumus unus de baronibus ejusdem senescallie, timentes nos et bona nostra consimiliter agravari, et in jure nostro diminui, a vobis in his scriptis, ut ex nunc et ut ex tunc, et ut ex tunc ut ex nunc, appellamus in his scriptis ad serenissimum principem dominum nostrum regem Francie, personam nostram, bona, amicos, consiliarios et ad--herentes nobis et adherere volentes, in quibus et ea tangentibus supliciter supponentes. Et quia indifferenter capitis ad dominum nostrum regem Francie et etiam ejusdem domini nostri regis capitis et arrestatis illa occasione et multa alia opprobria in sertis servientibus supradictis.

Quam appellationem nos Amanevus supradictus facimus coram vobis magistro Bernardo de Vineis, tenente locum predicti domini senescalli in Vasconia, et istam eandem appellationem fecissemus et faceremus et intimavissemus predicto domino Johanni de Ferrariis, senescallo, si essemus ausi coram ipso personaliter comparere, quod propter malitiam et austeritatem suam facere non audemus, propter pericula que imminent in presenti, sed quam citius commode et sine periculo nostri corporis poterimus, sibi presentem appellationem intimabimus, et in ejus presentia faciemus.

De quibus omnibus et singulis predictis predictus nobilis vir dominus Amanevus, dominus de Lebreto, miles, requisivit me, notarium infrascriptum, ut sibi conficerem publicum instrumentum.

Testes hujus provocationis seu appellationis sunt Guallardus de Lingonio, filius Petri, Guallardus de Lingonio, filius Guallardi, Guillelmus Arnaldi Banee, Arnaldus de Podio, Arnaldus de Maubourguet, Guillelmus Arnaldi Boerii, Raymundus Baney, Bruetus de Salis, Raymundus de Curia, Vitalis del Brost, Stephanus d'Aurossia, Petrus Brucat, Guillelmus de Tholosano, Thomas de Larochela, Geraudus Dax, Bernardus Juliani, Raymundus de Caminey, Raymundus de Lanavera, Bernardus de Cabainhis, Vitalis Motest, Guallardus Furt, Bernardus de Correyano, Vitalis de Lamota, Thomas del Brost, et plures alii.

Et ego Raymundus Guillelmi Mezalla, communis notarius Castri Gelosii, qui de predictis rogatus et requisitus per dictum nobilem virum presens instrumentum scripsi et in publicam formam redegi et signum meum consuetum apposui in eodem. Factum fuit hoc anno, die, loco, quibus supra regnante Edoardo illustri rege Anglie, duce Aquitanie, Guillelmo episcopo Vasconie.

Noverint universi quod in presentia mei, notarii infrascripti, et testium subscriptorum personaliter constitutus nobilis vir dominus Amanevus, dominus de Lebreto, miles, in modum qui sequitur appellavit : Coram vobis, Guillelmo de Clotis, clerico, notario authoritate regia publico dico, assero et propono ego Amanevus, dominus de Lebreto, miles, salvo et propter quod per aliqua de infrascriptis non intendo recedere, ab appellationibus alias per me emissis, ad dominum nostrum Francie regem, ab audientia nobilis viri domini senescalli Vasconie, pro domino rege Anglie, duce Aquitanie, et contra eundem senescallum et officiarios suos, ex certis et legitimis de causis, imo insistendo et innovando easdem, quod prefatus senescallus, qui more boni presidis provincie senescalliam suam secundum leges et jura, usus et consuetudines patrie antiquitus aprobatos, deberet et haberet regere, ut sibi subjecti in tranquillitate viverent et in pace, spretis et neglectis juribus, rationibus, usibus et consuetudinibus Vasconie, suos subditos malleat ferociter et pertractat, et assotiata maxima multitudine armatorum, tam equitum quam peditum, incedit per Vasconiam et Agenesium, comminando terribiliter subditos ducatus Aquitanie, quod eos opprimet, gravabit et interficiet, nisi faciant quod placebit, quodque et idem senescallus, temere veniens contra proprium juramentum, per quod juramentum promisit in principio sue administrationis se jura et libertates patrie observare, et subditis suis justitiam exhibere, ipsosque juste tractare, certis usibus et consuetudine observatis ab antiquo, plures ex subditis et eorum castra invasit et ibidem mortes et incendia commisit contra civiles et canonicas sanctiones, licet ipsi essent appellantes ad predictum nostrum Francie regem, et in ejus gardia speciali, ipso senescallo Vasconie premissa sciente.

Item quod idem senescallus adeo se hominibus reddit terribilem quod qualitercumque gravet aliquem, vel aliquos de subditis, nullus est ausus in sui presentia appellare ad dominum regem predictum, imo ipsos appellantes de ducatu ad dictum dominum regem, metu mortis et carceris qui potest cadere in constantem virum, compellit renuntiare appellationibus sepedictis, et nichilominus spretis appellationibus ad eundem dominum regem emissis ab ipso senescallo, et contra ipsum senescallum suspendit, incarcerat et interficit appellantes ad prefatum dominum regem nostrum, in vituperium regie majestatis et contemptum ressorti et superio[ri]tatis sue, et grave detrimentum et prejudicium appellantium predictorum, et, quod gravius est, ferendo servientes prefati domini nostri regis et notarii seu senescalli sui regii Petragoricensis et Caturcensis. Dictus senescallus Vasconie, cum ad ipsum veniunt, pro mandatis regiis exequendis terret graviter verbo et eis se reddit gravem et difficilem in adeundo, et post respondet eisdem contemptibiliter et etiam contulemiose, et quandoque eos facit arrestare et detinere, et ejus familia in hospicio suo.

Ipso senescallo assidente et presente, nuper apud Lingonium cuidam servienti regio vocato G. abstulit baculum sive massam suam floribus lilii depictam, et eam projecerunt in mari, et postea ipsum servientem graviter percusserunt et per quandam fenestram altissimam hospicii ejus senescalli ad terram projecerunt ipsum servientem, ubi idem serviens, fractis brachio et cruce, subtus hospitium3 ejusdem senescalli diu jacuit, in vituperium regie majestatis.

Et quidam notarius regius qui cum dicto serviente venerat pro faciendo instrumento publico de his, que idem serviens volebat dicere ax parte regia eidem senescallo, minis gravibus sibi dictis aufugit eodem serviente in luto relicto, quodque, ut verisimiliter videtur, idem senescallus Vasconie extra omnem se exhibet rationem, Deum et majestatem regiam contemnendo.

Item idem senescallus Vasconie, ea sola ratione quia dominus de Sparra appellavit ad dominum nostrum regem Francie a quadam sententia, si sententia dici valeat, quam idem senescallus Vasconie tulerat inciviliter, seu ferri fecerat contra Petrum Vigerii de Rocella, civem Burdegalensem, hominem notabilem et bone fame, avunculum ipsius domini Sparra, in qua sententia, proprio temerario motu, sine omni cause cognitione, condemnaverat morti dictum Petrum, idem senescallus cepit manu propria dictum dominum de Sparra, et intrusit in castro Burdigalensi ubi damnati vel damnandi ad mortem ponuntur, et ibi eundem tamdiu tenuit quousque metu carceris idem dominus Sparra violenter certus (sic), minis et terroribus inductus renuntiavit appellationi sue predicte. Postque eundem Petrum appellantem a condemnatione predicta post et contra appellationem predictam decapitavit et truncum seu corpus ejusdem in furchis patibularibus suspendi fecit.

Item quod idem senescallus Othonem de Lados, inimicum capitalem mei dicti Amanevi, fecit et constituit senescallum de Landis ducatus Aquitanie, in quibus Landis ego dominus Amanevus habeo majorem partem fortunarum mearum, et ad hec idem Otho plus ledere et agravare me possit.

Item quod idem senescallus Vasconie mihi predicto Amanevo publice intulit minas et terrores de me capiendo si possit, et incarcerando, et de terra mea capienda, et obsidenda me et castra mea, et alias de nocendo michi et meis valitoribus, in bonis et personis nostris, et de premissis in multorum bonorum virorum presentia faciendis publice se jactavit.

Item quod ex his et aliis verisimilibus conjecturis, et ne idem senescallus seu quivis alius contra me, valitores meos, adherentes seu adherere volentes, quomodolibet procedat, nec in bonis meis vel persona mea, vel valitoribus meis et adherentibus, violentiam, injuriam vel gravamen inferre presumat, in his scriptis, coram vobis dicto notario, tanquam coram publica persona, cum coram ipso non sim ausus appellare, propter austeritatem et sevitiam ejusdem senescalli Vasconie, ad dominum nostrum Francie regem, in his scriptis pro me et michi adherentibus provoco et appello, et hec in vocem appellationis sepe et sepius emitto ad prefatum dominum nostrum regem, ne idem senescallus seu quivis alius quomodolibet procedat contra me et bona mea, valitores, adherentes seu michi adherere volentes, capiendo, arrestando bona mea, saziendo, vel emparando, vel alias quidquam inibi explectando, seu in meis possessionibus perturbando, protestans ego dictus Amanevus, quod appellationem seu provocationem hujus modi eidem senescallo quam cito commode potero nuntiabo, petens a vobis predicto notario appellos michi dari, si et prout possim et debeo, et de, et super premissis, ad illum meliorem finem in quem, premissa de consuetudine, vel de jure, melius michi et meis valitoribus et adherentibus conjunctim vel divisim, valere poterunt et prodesse, fieri publicum instrumentum me bona, possessiones meas et valitores, adherentes et adherere volentes, michi fautores et coadjutores et consiliarios, et michi adherentes, et bona eorum protectioni et gardie domini regis predicti totaliter supponendo.

Datum et actum Liburnie, die lune post festum Nativitatis beati Johannis Baptiste, anno Domini millesimo trecentesimo duodecimo, regnante illustrissimo principe domino nostro Philippo, Dei gratia Francorum rege, testibus vocatis et rogatis domino Bernardo Ayssir, magistris Arnaldo de Verzinis, Iterio Rocelli, jurisperitis, Amalnino de Castellione, clerico, Bernardo de Lhuganhaco, domicello, et me Guillelmo de Clotis, clerico, supradicto notario, qui presenti appellationi interfui et presens instrumentum manu propria scripsi et in publicam formam redegi, signoque meo publico consignavi, vocatus ad supradicta omnia et singula specialiter et rogatus.

Le vingt huitiesme juin mil six cens soixante six la presente copie a esté bien et deuement vidimée et collationnée sur autre copie escripte en parchemin, qui estoit au Tresor des Archifs du roy au chasteau de Nerac, qui a esté portee en celluy du chasteau de Pau, et qui a esté invantoriée au vieux invantaire d'Albret, chapitre des dons et privileges, cote 0 13 ...

Notes

1 Ms : fratres.

2 Ms : – urum.

3 Ms : hospotium.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Procès d'Amanieu d'Albret contre les hommes qui l'ont attaqué. 1312. (Bibliothèque nationale de France, Doat 180, fol. 70)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete153/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page