IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Requête de l'évêque et du comte de Rodez et autres prélats et barons de la sénéchaussée de Rouergue à être exempts du subside.

Bibliothèque nationale de France, Doat 176, fol. 250

Enquête

[1]

Coram regia magestate et ejus curia veneranda proponunt procuratores episcopi et comitis Ruthene et aliorum prelatorum et baronum senescallie Ruthenensis pro ipsis baronibus et hominibus et subditis eorundem ad deffensionem ipsorum super eo quod d.n. rex, occasione sue militie, in terra et hominibus ac subditis dictorum prelatorum et baronum subventionem requirit quod non est dicta subventio de ratione aliquatenus exigenda pro eo scilicet quia aut petitur dicta subventio de jure scripto, aut de jure non scripto, scilicet consuetudine. Si autem de jure [250 vo] scripto petatur in dicta Ruthene senescallia que regitur jure scripto, hoc de jure non procedit, sed ejus contrarium, scilicet quod de jure communi scripto libertas cuique presumitur attributa, nisi jure aliquo speciali servitutis subjectio ostendatur.

Preterea leges et canones prohibent novos census, nova vectigalia, novas pentiones, novas exactiones fieri seunimponi, in nulla etiam parte juris reperitur quod pretextu nove militie homines seu subditi dare aliquid suo domino teneantur, multo minus ergo subditi subditorum. Cum subditus mei subditi non sit mihi subditus regulariter nec vassallus vassalli mei meus est vassallus nec servus liberi mei meus est servus, et jura testantur, et hec etiam notatur per d. Johannem de Blanasio in Summa sua ubi tractat de homagio, et hoc idem notatur in Summa de Feudis. Sed si diceretur quod Ranfredus in suo Commento innuit quod pro nova militia vassallus domino servire teneatur, hoc non denegat subditis subditor cum de illis non [fol. 251] loquatur, nec esse prejudicat immediate subjectis, pro eo scilicet quia ipse Ra[n]fredus habet, et approbat aliqua lege seu canone, nec enim poterat cum non sint canon vel lex aliqua que hoc dicat. Si enim esset super hoc lex vel canon, non est verisimile quod ea inducere omisisset, nec etiam erat ipse Ranfredus legislator vel princeps qui posset condere jura, sed habuit respectum solummodo ad jus non scriptum consuetudinarium Italie ubi talia observantur ut frequenter in suo tractatu potest videri qui approbat aliqua et plura per Lombardam qui est liber localis et iter ad loca alia non trahendus.

Si autem de jure non scripto, scilicet consuetudinario dicta subventiò exigatur, non prejudicat cum contrarium sit verum, scilicet quod dicti barones et prelati et homines sui et antecessores ipsorum fuerunt semper liberi et immunes a prestatione dicte subventionis, et ita quod in contrarium memoria non existit, licet reges Francie et comites Tholosani [251 vo] quibus comitibus dicta senescallia pro majori parte consuevit esse subjecta facti fuerint olim milites et filii eorumdem et ita esse esto (sic) sine prejudicio quod dicta subventio sive jure scripto sive non scripto deberetur, quod tamen aliter est prescriptum, esset illi prestationi per vastissimam antiquitatem temporis cujus contrarii non extat memoria que obtinet vicem legis.

Nec obstat si dicatur quod non debet esse deterioris conditionis rex in terra illa quam alii barones qui pro militia dictam subventionem a subditis suis habent pro eo scilicet quia non omnes barones occasione tali a subditis suis aliquid exigunt, et illi etiam qui hec exhigunt non exhigunt hec a subditis subditorum, nec etiam ab aliqua militari nobilive persona, nec ullo tempore fuit hoc exactum in dicta senescallia.

Item si forte aliqui baronum ex prescriptione vel consuetudine dictam subventionem haberent, illa prescriptio vel consuetudo de jure d. regem [fol. 252] vel alios non juvaret, qui talibus subventionibus usi non fuissent.

Item dicunt et expresse negant esse jus commune pro d. rege vel etiam consuetudinem vel prescriptionem, imo dicunt expresse dictos prelatos et barones, et subditos eorumdem se a dicta subventione et consilio de jure communi liberos et immunes.

Item asserunt dicti procuratores ultra dictas deffensiones pro dicto episcopo Ruthene quod nec ipse episcopus nec aliquis antecessorum suorum nullo unquam tempore recognitionem feudalem, homagium, fidelitatem d. regi fecerunt, nec comiti Tholosano, nec aliquibus antecessoribus eorumdem, nec alicui alii seculari ecclesiasticove persone.

Item asserunt pro abbate monasterii Conchensis dicte senescallie quod inclite recordationis d. Pipinus, rex Francie, qui dictum fundavit monasterium, ab omnibus exactionibus, et etiam ab omni jure fiscali voluit et concessit ex pura elemosina dictum monasterium [252 vo] cum rebus et hominibus suis esse liberum et immune, prout in privilegio per eundem d. Pipinum eidem monasterio concesso plenius continetur.

[Item asserunt pro abbate] Nanthensi dicte senescallie quod nec ipse nec aliquis antecessorum suorum, ullo unquam tempore ..... feudalem homagium fidelitatem d. regi fecerunt de villa Nanthensi, nec comiti Tholosano, nec aliquibus antecessorum eorundem, sed dictam villam tenet dictus abbas a Romana ecclesia sub annua pensione.

Item dicunt et protestantur dicti procuratores quod si forte procuratores baronum vel prelatorum aliarum senescalliarum aliqua proposuerunt seu dixerunt que possent esse contraria intentioni dictorum procuratorum senescallie Ruthenensi, ea pro se non approbant, nec acceptant sed ea tantum que facerent pro eisdem, offerente se predicta probare quathenus circa factum erunt necessaria, si et prout venerabili consilio videbitur faciendum.

Suplicant igitur regie celsitudini quod a dicte subventionis exactione cessare dignetur, nec velit terram illam contra statum antiquum tante subjicere servituti sed more predecessorum suorum in suis libertatibus conservare.

Rationes reddite Parisius per Johannem et Rigaldum Radisse super subventione militari petita rege Francie ratione militie sue.

Extrait ..... en la ville de Rodés ..... cote ..... V 18 .....

Fait a Rodés le premier aoust mil six cens soixante sept.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Requête de l'évêque et du comte de Rodez et autres prélats et barons de la sénéchaussée de Rouergue à être exempts du subside. (Bibliothèque nationale de France, Doat 176, fol. 250)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete150/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page