IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Demandes de rétablir des ordonnances contre usuriers, juifs, lépreux etc .

Bibliothèque nationale de France, Doat 156, fol. 88-92v

Enquête

[1]

Item quod olim facta fuit quedam ordinatio per dominum genitorem vestrum de non lucrando ultra 4 s. pro libra in anno, cujus ordinationis pretextu plures subditi bone fame de suis mercaturis juste viventes per gentes vestras1 specialibus commissionibus graviter et indebite sunt tractati, arrestati et incarcerati et ad inquestam positi juris ordine non servato et contra justiciam diffamati, quibus imponebatur ipsos esse usurarios et contra dictam ordinationem fecisse adeo quod pro evidendis vexationibus eorumdem compulsi et inviti plures pecuniarias oblationes fecerunt et eas, licet indebitas, gentibus vestris solverunt et gravamina atque damna sustinuerunt. Quare, cum non deceat regiam majestatem pati ut ejus fideles subditi bone fame, talibus adhibitis coloribus diffamentur, et, ut via materie talis excommunicationis salubriter percludatur, suplicant dictam ordinationem tolli et a talibus abstineri deinceps, maxime cum de jure scripto, quo dicta patria regitur, usurarii, si qui sunt, per curiales ordinarios possint ab usurariis licite contractibus prohiberi ac legalibus penis puniri.

Item quod licet qua in provincia quis delinquit alias de requalibet reus est ibi debet respondere juxta juris scripti regimen, nichilominus subditi, om--missis eorum ordinariis et non existentibus in negligentia alias deffectu coguntur in vestra curia Parisius litigare ad quam trahuntur inique. Ex qui bus plura incommoda subditi assequuntur quia lange magis est partibus sumptuosum ac laboriosum litigare Parisius quam coram ordinariis eorundem in provincia, ubi etiam habent deffensiones et probationes paratas, et plus expendunt in unico Parlamento Parisius, ubi quasi totaliter consumuntur, quam facerent in tota causa si in eorum provinciis, prout faciendum est, litigarent. Quare suplicant a talibus abstineri deinceps et litigatores hujusmodi si qui nunc Parisius tracti sint, remitti ad ordinarios judices eorumdem.

Item cum hactenus per vos super incursu monetarum certe prohibitiones penales sint facte contra quas fortassis plures subditi ex simplicitate desidicia, sive levitate et ob peccunie raritatem2 sine dolo fecerunt propter quod possent forte vexari, suplicant dictas pecunias seu incursus quoscumque sic que dicta occasione jam commissi sint ex vestra regia benignitate remitti.

Item quod, licet publicorum instrumentorum usus de jure sit introductus communi, quo dicta patria regitur, vos nichilominus dicimus ordinasse de novo ut dicta instrumenta omnia sigillentur, quod esset valde honestum, sumptuosum atque damnosum patrie. Que dictorum publicorum instrumentorum usu laudabili con--tentatur. Quare suplicant dictam ordinationem su qua sit, tolli, et eos in eorum antiquo usu et libertatibus conservari.

Item quod, licet de jure scripto quo dicta patria regitur, sic quilibet moderator rei sue et emptionis venditionisque liber ut stilus, nichilominus dicti subditi innobiles, quandoque per gentes vestras coguntur finare pro rebus a nobilibus acquisitis, quamvis etiam res ille taliter acquisite sine jurisdictione existant et alique sensitive et alique possesse sint per tanta tempora que legitimam prescriptionem inducunt. Quare, cum hec sint summe prejudicialia dicte terre, nedum innobilibus, ymo et nobilibus qui forte possent propter regressum evictionis vexari, nec tempore guerre vel aliarum necessitatum possent arnesia equos aut pecuniam invenire, suplicant a talibus exactionibus omnino abstineri deinceps et finandi necessitatem remitti, commissarios si que super his etiam facte sint revocando.

Item cum judeorum voracitas devoret ac depauperet regnicolas multis modis, cum exigendo usurariam pravitatem cum bis debita exigendo, et etiam usurariis usuras cum materiam delinquendi et furandi prebendo quia super pignoribus eis traditis etiam si furtiva sint eis creditur absque probatione aliqua, cum insuper quia plura committunt lenocinia vices macarellorum gerendo, ad christianorum pudicitiam deffendendam et, quod existit intolerabilius cum pluribus pauperibus mulieribus christianis sua pignora redime--volentibus inhumaniter ac nefande carnaliter commiscendo, et in quaristiam quam sepe convicti sunt a manibus leprosorum et aliorum christianorum nequiter habuisse vilipendendo in detrimentum altissimi creatoris atque alia horribilia nequiter committendo frequenter in eternalis majestatis offensum et despactum fidei orthodoxe, suplicant ex vestra christianissima benignitate dictos judeos omnes de regno compelli, spe redeundi prorsus abjecta,

Item suplicant districte mandari senescallis et aliis curialibus regiis ut jurent publics secundum jura scripta et regia statuta judicare et se diligenter observare ao regere dictam terram, proviso quod ante dictum prestitum juramentum non pareatur eisdem. Et si per subditos non pareatur nulla pena ex hoc vel in obedientia committatur subsequenter ante hujusmodi prestitum juramentum quodque in solvendis scripturis notariorum et alio rum scriptorum dicta statuta regia diligenter faciant observari.

Item suplicant regie magestati unde fideles regnicole quod cum leprosi de bono patientie diffident sociosque multiplices in suis possessionibus cupientes habere cum venenis et potionibus pestiferis et sortilegiis, cogitatione execrabili et maligna et operatione damnosa populum vestrum inficere mul--tipliciter et universaliter morbo suo seu alia mortiffera : nisi fuerint empta dignemur ordinare ad restringenda contagia morbi lepre et humano generi providendeo quod diocesi certa habitacula fortia construantur et dommoule fortes continentia in quibus leprosi mares separati a feminis quandiu vizerint et custodiantur ... Quibus si inclusis ex eorum redditibus et elemosinis acquirendis et bonis pietatis intuitu ad hoc antea destinatis taxat a necessitate per consules et patronos dictorum bonorum ministrentur, et expense fate per eo sdem leprosos de dictis bonis solvantur Et sic eorum multiplicatio et periculosa conversatio non crescet more solito ed descrescet, si et prout vestra providentia durerit ordinandum et ordinata per vos mandari exequi per omnes justiciarios vestros.

Extrait et collationné d'une copie en parchemin trouvée aux archives de l'Hôtel de Ville d'Albi ...

Fait à Alby, le troisiesme octobre mil six cens soixante neuf

Notes

1 ms : nostras

2 Ms : -tatis.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Demandes de rétablir des ordonnances contre usuriers, juifs, lépreux etc . (Bibliothèque nationale de France, Doat 156, fol. 88-92v )", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete145/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page