IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Griefs du Chapitre de Notre-Dame de Paris

Archives nationales, L 464, n°25

Enquête

[1]

Initium doloris est hoc. Cum Parisius auctoritate domini regis esset statutum seu ordinatum quod nullus cordubenarius de Parisius de cetero faceret sotulares de bezana infra banleucam Parisiensem nisi usque ad certam quantitatem et hoc esset Parisius in modo banni publice promulgatum, demandatumque fuisset decano et capitulo ecclesie Sancti Marcelli juxta Parisius, ex parte Parisiensis prepositi, quod illus statutum seu illam ordinationem in terra sua et jurisdictione facerent observari, non obstantibus statuto, banno et denunciatione predictis, aliqui hospites in terra et jurisdictione ac dominio decani et capituli ac ecclesie Sancti Marcelli predictorum ultra illam quantitatem fecerunt sotulares de bezana, prout ex parte prepositi memorati imponitur eisdem. Hoc videns idem prepositus misit servientes suos apud Sanctum Marcellum, ubi prefati decanus et capitulum nomine suo et ecclesie Sancti Marcelli habent omnimodam jurisdictionem temporalem a tempore fundationis sue ecclesie predicte, et sunt et fuerunt in possessione vel quasi exercendi inibi jurisdictionem omnimodam temporalem in omni casu libere, a tempore cujus memoria non existit usque ad tempore ista, quibus temporibus idem prepositus nititur in ipsorum et ipsius ecclesie prejudicium et gravamen predictam jurisdictionem eorum usurpare.

Qui quidem servientes ex parte dicti prepositi taliter destinati venerunt apud Sanctum Marcellum et violenter domos hospitum ipsorum decani et capituli, in eorum jurisdictione, prout superius dictum est, intraverunt, ac sotulares aliquos de bezana ibidem existentes acceperunt et contra voluntatem hospitum ac ipsorum decani et capituli asportaverunt.

Tandem dicti decanus et capitulum, attendentes tantas violenciam et injurias sibi et ecclesie in premissis esse illatas, necnon turbationem et usurpationem sue jurisdictionis, nam si hospites eorum essent pro aliquo delicto puniendi, per eos non per prepositum Parisiensem puniri debebant, vel saltim si ipsi decanus et capitulum essent negligentes, per Parisiensem episcopum, cui episcopo et ecclesie Parisiensi subsunt in temporalibus, pleno jure, nullo medio existente, officialem Parisiensem, loci et partium ordinarium judicem, adierunt eidem, supplicantes ut super hujusmodi violenciis, injuriis, turbationibus et usurpationibus remedium apponeret oportunum et ab ipso .. officiali sub forma debita et consueta contra ipsum prepositum litteras monitorias super premissis impetrarunt.

Qui quidem prepositus sic monitus ad diem sibi assignatam comparuit coram officiali super premissis respondere et procedere penitus, renuendo, dicens et proponens quod, de hiis que fecerat, coram officiali nullo modo responderet, quia hoc fecerat justiciando et exercendo regis justiciam, et quod de hoc erat paratus facere fidem per suum juramentum solummodo, nec aliquo modo istud deduceret in judicium coram .. officiali, sed paratus erat eis, si coram eo comparerent in Castelleto exhibere justicie complementum, vel coram rege respondere si coram eo nollent, potius litigare.

Cumque monitus esset competenter ab .. officiali predicto ut facto predicto, prout in monitione continebatur, responderet, nec ipse respondere vellet, in ipsum excommunicationis sententiam promulgavit. Qua excommunicatione lata in ipsum, incontinenti cepit seu capi fecit hospites dictorum decani et capituli fere usque ad quadraginta et bona ipsorum necnon et sotulares quos antea capi fecerat juxta magnum pontem in via publica, in injuriam et contemptum ipsorum fecit igne cremari.

Que premissa fecit occasione illa quia fecerunt illum coram.. officiali conveniri et ejus auctoritate excommunicari ut supradictum, prout ipsemet prepositus pluries publice, etiam in regis presencia, est confessus, nec premissis contentus, sed incontinenti misit manum ad fortia hospites domini.. episcopi Parisiensis tam de Villacereris quam de Sancto Clodoaldo, dum veniebant Parisius ad mercatum, quotquot ejus servientes poterunt invenire capi fecit et carceri villissimo mancipari, necnon et preposituram ipsius episcopi, quam habet Parisius, in qua consistit magna pars reddituum episcopatus Parisiensis cepit et capi fecit in manu regia, super quibus captionibus, auctoritate .. officialis fuit monitus sufficienter, et quia juri parere noluit, suis culpis exigentibus fuit excommunicatus ab eodem. Et tunc, cum clamor validus ad aures domini episcopi necnon capituli Parisiensis et ad decanum et capitulum Sancti Marcelli devenisset, super incarcerationibus durisimis hospitum suorum predictorum, qui erant positi in carcere judeorum in tanta pressura quod unus jacebat super alium tam propter multitudinem incarceratorum quam loci parvitatem, intendentes quod per excommunicationes prepositi non possent consequi optentum, cum eas, ut videtur, non timeat, sed totaliter vilipendat, credentes et sperantes quod per dominum regem super hiis apponeretur remedium oportunum, sic, de communi consensu, die dominica ante festum sancti Bartholomei, accessit dominus .. episcopus Parisiensis una cum archidiaconis Guillelmo et Garnerio et pluribus aliis canonicis ecclesie Parisiensis ad dominum regem ad manerium de Vicenis et ibidem supplicavit dominus .. episcopus regi, dum exiret de missa, quod placeret sibi eum audire super gravaminibus que prepositus suus eidem Parisiensi episcopo et capitulo ac ecclesie Sancti Marcelli et decano ac capitulo ejusdem ecclesie intulerat pluries, et singulis diebus inferebat in captione hominum suorum et detentionem in carcere vilissimo et bonorum eorundem tam mobilium quam inmobilium.

Cui respondit rex quod libenter audiret eundem. Postea intravit cameram suam, et vocato consilio, sibi significavit per episcopum Dolensem et dominum Guidonem dictum Bassum, militem, quod ipse tunc vacare non poterat circa negocium Parisiensis ecclesie, et quod expectarent usque ad diem jovis sequentem, quia occupatus erat pro negociis regni, ita quod illa die vacare non poterat.

Responsum fuit quod liberaret homines sui qui detinebantur carceri vilissimo mancipati, et libenter expectarent usque ad voluntatem regis. Et responsum fuit ex parte regis quod liberarentur, dum tamen officialis revocaret sentencias excommunicationis quas tulerat in prepositum.

Et responsum fuit ex parte episcopi quod libenter absolveret eum officialis in forma ecclesie si peteret absolvi ab eo. Et tunc dixit prepositus quod nunquam absolvi peteret et quod ipse appellaverat et prosequeretur suas appellationes.

Iterum ex parte regis fuit significatum episcopo quod nullo modo poterat in propria persona audire episcopum sed libenter daret aliquos de suis consiliariis qui eum audirent, et dedit decanum Turonensem, dominum Guidonem dictum Bassum, militem, dominum Guidonem de Boy, clericum, et dominum Radulphum de Joncheriis2, clericum, et quosdam alios dë consilio suo, quibus dominus Parisiensis episcopus ostendit gravamina plurima et expressit, que prepositus Parisiensis intulerat et inferre non cessabat ecclesie, sibi et capitulo Parisiensi, ac ecclesie et capitulo Sancti Marcelli in personis et bonis, supplicans eis quod premissa significarent domino regi ut ipse super hoc remedium apponeret oportunum et maxime super detentionibus incarceratorum hospitum suorum et ecclesie Sancti Marcelli, qui in tam vili carcere detinebantur injuste et sine culpa sua.

Deinde, multis altercationibus habitis inter prepositum et consiliarios domini episcopi super gravaminibus predictis, recessit dominus .. episcopus, expectans quod dominus rex in premissis aliquod apponeret remedium. Et illa die confessus fuit publice dictus prepositus quod hospites ecclesie Sancti Marcelli ac eorum bona detinebat ea ratione quia ipsum conveniebant coram officiali Parisiensi, quamvis ipsum convenirent coram eo super violenciis et injuriis ipsis ab eodem, ut dicebant, illatis.

Die vero jovis sequenti, cum nichil ex parte regis corrigeretur de premissis, sed homines incarcerati detinerentur continue duro carceri mancipati et bona eorum necnon bona temporalia ipsius domini.. episcopi, accessit iterum ad regem apud Vicenas, una cum archidiaconis predictis et majori parte capituli, immo fere cum omnibus canonicis tunc residentibus in ecclesia Parisiensi, et gravamina exposuit regi, presentibus eisdem canonicis et multis aliis, et ei ex parte ecclesie et sua et capituli, ac ecclesie, et capituli Sancti Marcelli supplicavit quod pro Deo et honore ecclesie ac zelo justicie faceret ista gravamina ces--sare, et homines predictos incarceratos injuste liberari a carcere et bona predicta restitui. Multisque alter cationibus habitis hinc et inde respondit ipse rex quod .. officialis revocaret suas sententias et ipse faceret homines et bona capta liberari.

Iterum supplicatum fuit quod saltim homines qui non erant in aliquo culpabiles liberarentur et bene detineret bona si placeret ei et darentur aliqui communes tractatores ex parte domini regis qui tractarent cum consiliariis episcopi et capituli super hiis super quibus erat discordia et informarentur de jure ecclesie et referrent regi ea que invenirent. Quod tunc non potuit a rege obtineri. Supplicatum etiam fuit quod, ex quo non placebat regi aliquam liberationem facere nec de hominibus nec de bonis, quod nichilominus darentur aliqui amicabiles tractatores, nec hoc similiter potuit obtineri.

Preterea, die sabbati sequenti, iterum accessit dominus .. episcopus, una cum archidiaconis predictis et fere omnibus canonicis tunc residentibus in ecclesia Parisiensi, ad regem ad manerium de Vicenis, ac ibidem iterum cum magna humilitate supplicavit quod sibi placeret revocare et facere revocari ista gravamina que sibi alias exposuerat pluries, que inferebantur ecclesie per suum Parisiensem prepositum, et maxime de hominibus et hospitibus suis et ecclesie Sancti Marcelli ita dure incarceratis. Cui supplicationi inter alia verba respondit finaliter ipse rex : Revocetis sententias vestras, et nos relaxabimus manus nostras. Et oblatum tunc fuit ei quod libenter absolveretur prepositus si peteret sue absolutionis beneficium in forma ecclesie, quia juste erat excommunicatus, et de emenda fieret ad ordinationem alicujus vel aliquorum de consilio regis, vel .. episcopi Dolensis, vel .. decani Turonensis vel alicujus alterius. Ipso hec non acceptante nisi simpliciter revocarentur excommunicationes, absolutione ex parte prepositi non petita.

Iterum fuit eidem supplicatum quod saltim cum non esset pro ecclesia informatus, inmo contra eam, ut videbatur, daret aliquos probos viros de consilio suo quos posset pars ecclesie informare pro se, ita quod, sibi veritate patefacta et relata per ipsos, moveretur rex ad ista gravamina revocanda. Quod non potuit pars ecclesie obtinere, nisi revocaret sententias excommunicationis in prepositum latas, prout superius est expressum. Et sic episcopus una cum canonicis recessit, non exaudita eorum supplicatione in aliquo.

Tandem, die dominica sequenti, rex motus verbis seu precibus aliquorum, duobus de consiliariis suis, videlicet magistro Guillelmo de Novilla, archidiacono Blesensi, et magistro Guillelmo de Castro Eraudi, priori Sancte Radegundis Pictavensis, mandavit quod informationem partis ecclesie super articulis de quibus erat contentio, hinc et inde audirent et viderent, solummodo in hiis que sibi ostenderentur per litteras regias et privilegia. Coram quibus die lune sequenti quam cicius ad noticiam partis ecclesie pervenit, in prioratu Sancti Eligii Parisiensis ex parte domini episcopi et capituli Parisiensis ac decani et capituli Sancti Marcelli certe persone destinate convenerunt, non credentes tamen quod ita esset dictorum magistrorum potestas limitata, coram quibus ad eos informandum pro parte ecclesie proposita et ostensa fuerunt jura multa pro ecclesia jaciencia iterum processus infiniti in casu de quo agebatur r3 habiti contra prepositos Parisienses qui sunt pro tempore ac etiam contra istum coram officiali Parisiensi, et littere regis Philippi et multa alia, que longum esset enarrare, pro ecclesia faciencia, ac oblatum quod per testes infinitos omni exceptione majores parata erat pars ecclesie, de consuetudine et possessione antiquis et approbatis et pacifice observatis in casibus de quibus erat contentio a tempore cujus memoria non existit, fidem facere ad informandum eos de premissis.

Tandem, hiis peractis, dictis tractatoribus, ut videbatur, de jure ecclesie sufficienter informatis, supervenientibus ibidem preposito sepedicto ac fratre Laurentio de Aurelianis, ordinis Predicatorum, confessore domini regis, idem prepositus vocavit ad se secreto tractatores prelibatos et diu locutus fuit cum eisdem. Colloquio autem hujusmodi finito dixerunt dicti tractatores expresse quod non habebant mandatum audiendi vel videndi aliquas rationes seu litteras vel processus aut informationem aliam ex parte ecclesie, nisi litteras regias et privilegia solummodo, inmo eis erat expresse inhibitum, nec essent ausi alia suis superioribus referre. Et tunc ipsis fratre Laurentio ac preposito predictis de istis contentionibus mentionem facientibus, tractatum fuit pro pace habenda quantum ad negocium Sancti Marcelli, de quo videbatur major esse contentio quoad presens, quod illi homines ac hospites Sancti Marcelli qui detinebantur fere usque ad quadraginta 40, carceri mancipati, una cum bonis suis liberarentur, et .. officialis committeret vices suas dicto fratri Laurentio ad absolucionis beneficium impendendum dicto preposito, dum tamen peteret ab eo se absolvi in forma ecclesie, quatenus erat excommunicatus ad instanciam decani et capituli Sancti Marcelli, ita quod de emenda ipsius prepositi esset totaliter in voluntate et ordinatione dicti fratris ; iterum quod liberarentur hospites episcopi et ejus bona que dictus prepositus detinebat, et super omnibus super quibus erat controversia inter regem et ecclesiam darentur aliqui tractatores alii, quia illi duo dicebant se de necessitate fore in brevi recessuros nec posse ulterius vacare circa premissa, dum tamen ista placerent domino regi et .. episcopo ac capitulo.

Ipsa die lune, habita super hoc4 deliberatione cum episcopo et capitulo pro honore regis et pace habenda et liberatione captivorum qui moriebantur in carcere, plecuit eis ista via, cum dolore tamen cordis et angustia. Et incontinenti dicti tractatores, tanquam homines probi et diligentes, ac dictus frater Laurentius una cum pluribus de canonicis, tam ex parte capituli quam ex parte episcopi destinatis ad regem, ut audita eorum relatione super hiis, haberent responsum, ad manerium de Vicenis personaliter accesserunt, regem tamen non invenerunt quia cum canibus et avibus iverat spaciatum. Tamen illi duo tractatores quod actum et tractatum fuerat retulerunt illis quos ibidem de consilio invenerunt, qui promiserunt firmiter quod hoc regi referrent quam cicius possent, et parti ecclesie ejus voluntatem intimarent.

Die martis sequenti fuit ostensio armorum Parisius, ita quod pars ecclesie non potuit habere accessum ad regem nec responsum.

Die mercurii sequenti venit rex Parisius et ibidem ad manerium regium ex parte .. episcopi et capituli fuerunt plures de canonicis destinati, qui in mane et in sero continue expectarunt, nec super hoc potuerunt habere responsum. Et similiter die jovis et die veneris et sabbati sequentibus continue.

Die vero lune sequenti, in vigilia Nativitatis beate Marie virginis, cum vidissent episcopus et capitulum quod semper homines et hospites ecclesiarum predictarum injuriose et sine causa in carcere vilissimo detinebantur ita dure quod jam propter hoc aliqui perierant prout superius dictum est, et quod destinati ab ipsis canonici nullum potuerunt habere responsum, licet continue instarent per dies supradictos, idem episcopus gravi sui corporis infirmitate detentus, una cum majori parte canonicorum, inmo fere cum omnibus canonicis residentibus tunc in ecclesia Parisiensi, ad curiam regiam accessit ita quod ipse episcopus, qui propter suam infirmitatem pressuram tunc non poterat sustinere, expectabat in prioratu Sancti Eligii juxta manerium regium quousque posset habere accessum ad regem, et major pars canonicorum, inter quos erant duo archidiaconi, quatuor alii magistri in theologia, et plures alii, in curia expectabant in introitu camere regis in qua cum quibusdam consiliariis suis existebat, cui pluries significari fecerunt quod episcopus et capitulum veniebant ad ipsum et foris expectabant, ut aliquod ab eo haberent responsum super liberatione pauperum qui injuste opprimebantur et afflicti tam asperitate carceris quam fame moriebantur ibidem.

Qui expectantes a mane usque post horam nonam nullum habere potuerunt responsum, sed aliqui de consiliariis regis, quando exibant, dicebant eis : Expectetis, negocium expeditum est, talis respondebit vobis voluntatem regis. Finaliter autem quidam amicus ecclesie, compaciens episcopo et capitulo, personaliter accessit ad regem, eum interpellans de responsione facienda. Qui retulit canonicis ibi expecptantibus quod pro nichilo expectabant et quod rex ipsemet ei dixerat quod non daret eis modo aliud responsum. Et sic tanquam derisi recesserunt, captivis semper in captivitate remanentibus.

Die vero sequenti, videlicet die Nativitatis beate Marie, non potuerunt propter festi sollempnitatem habere accessum ad regem et propter regem Majoricarum quem Parisius festinavit ipsa die. Nec die mercurii sequenti propter quoddam duellum quod fuit apud Vicenas in ipsius regis presencia.

Die vero jovis sequenti, iterum dominus episcopus cum magno sui corporis periculo, pedes una cum canonici ecclesie fere omnibus residentibus iterum accessit ad regem, supplicavitque eidem ut, prius multis verbis hinc inde prolatis, finaliter ecclesia nichil potuit obtinere, nec certum habere responsum.

Die autem veneris post festum Nativitatis beate Marie virginis Parisius in manerio regis in camera sua accessit iterum ad ipsum regem dominus episcopus pedes, quia infirmitate detentus non poterat equitare, una cum pluribus canonicis ecclesie Parisiensis, ad audiendum responsum domini regis super premissis.

Tandem altercatione magna habita inter consiliarios regis, ex una parte, et consiliarios ecclesie, ex altera, supplicatum fuit domino regi ex parte ecclesie quod placeret ei amore Dei et honore ecclesie ac zelo justicie homines ecclesiarum predictarum et bona liberare, cum detinerentur sine causa et diu essent detenti, et alia gravamina revocare et facere revocari, que prepositus suus Parisius attemptaverat contra ecclesiam et jura et libertates et consuetudines obtentas et observatas, a tempore a quo non extabat memoria, pacifice et sine contradictione aliqua usque ad tempora hodierna, super quibus videbatur quod esset de jure ecclesie sufficienter vel ad plenum informatus quod placeret sibi amovere manum a justiciationibus predictis tam in personis quam in bonis, quousque plenius informaretur, et dare aliquos de consilio suo vel aliunde quibus amicabiliter fieret fides de jure ecclesie, per quos posset informari plenius in predictis, et sic amoveret manum suam quamdiu sibi placeret, vel saltim recrederet homines sibi ipsis et bona que tenebat. Facta supplicatione predicta, rex habuit deliberationem cum suo consilio. Qua deliberatione habita respondit in modum qui sequitur, videlicet quod aliquos fecerat capi prepositus de hominibus Sancti Marcelli propter hoc quod fecerant contra quoddam statutum domini regis quod fecerat pro communi utilitate seu commodo terre sue, illos paratus erat reddere sibi ipsis, quosdam alios ceperat pro eo quod decanus et capitulum Sancti Marcelli fuerant negligentes de faciendo servari bannum regis in terra sua ; item pro eo quod iidem decanus et capitulum fecerant prepositum conveniri coram officiali Parisiensi ratione juridictionis temporalis episcopi5, ut dicebat, illos paratus erat recredere decano et capitulo Sancti Marcelli si hoc ab eodem preposito peterent ; et similiter homines et preposituram domini Parisiensis episcopi et alia bona ipsius que detinebat paratus erat eidem episcopo per recredentiam liberare, si hoc vellet idem episcopus a preposito petere, ita tamen quod super omnibus super quibus erat dissensio et discordia inter ipsum et prepositum suum ex una parte, et episcopum et capitulum Parisiense ac .. officialem Parisiensem necnon decanum et capitulum Sancti Marcelli ex altera, ratione jurisdictionis regis et jurisdictionis ecclesie, dominus rex daret aliquos de suo consilio qui audirent rationes ex utraque parte, et, auditis rationibus, juribus, consuetudinibus, et visis ac inspectis litteris, instrumentis, privilegiis hinc et inde, ordinarent de premissis, secundum quod sibi videretur expedire, ita quod illud quod ordinarent vel statuerent in perpetuum servaretur hinc et inde et quod non liceret parti ecclesie in aliquo resilire ab ordinatione eorumdem. Quibus sic dictis ex parte domini regis ipsemet in propria persona respondit quod hoc erat suum finale consilium et responsum et quod alio modo non responderet. Et tunc pars ecclesie super hiis ad respondendum usque ad diem crastinam petiit dilationem sibi dari.

Omnibus istis presentes interfuerunt dominus rex, episcopus Dolensis, dominus Johannes de Acon, dominus Radulphus de Nigella, dominus Radulphus de Estreis, marescallus Francie, dominus Guido dictus Bassus, milites, decanus Sancti Martini Turonensis, sigillifer regis, prepositus Parisiensis, magister Salvius, lombardus, magister Guillelmus de Rupe, magister Yvo Brito, advocatus prepositi, et plures alii clerici et laici de consilio regis.

Ex parte ecclesie presentes fuerunt dominus .. episcopus Parisiensis, Guillelmus archidiaconus in ecclesia Parisiensi, magistri Bertaudus de Sancto Dyonisio, Girardus de Remis, Petrus de Jooniaco et Guillelmus de Monciaco, magistri in theologia, magister Gaufridus de Giemo, penitenciarius, dominus Jodoinus de Aurelianis, magister Dyonisius de Falesia, magister Philippus de Breteigniaco, magister Philippus dictus Escoquart, magister Dudo, fisicus domini regis, dominus Andreas de Marolio, ejus capellanus, magister Radulphus de Suessione, tunc officialis Parisiensis, magister Johannes de Magno Ponte, tunc ballivus domini episcopi, magister Thomas dictus Morel, canonici Parisienses, et plures alii tam clerici quam laici.

Dictaque dilatione data usque ad diem sequentem, interim deliberatione habita diligenti, examinato negotio in capitulo suo, de consilio communi eorum et aliorum peritorum, die sabbati sequenti dictus episcopus gravi sui corporis infirmitate detentus, accessit pedes ad curiam regis una cum majori parte capituli sui ad responsionem dandam super premissis et ad audiendam regis voluntatem et utrum sibi placeret amicabilius procedere cum ecclesia in predictis. Ipsis vero in curia existentibus dictum fuit eis quod rex erat multum occupatus et quod non bene poterat circum eorum vacare negocium, tamen cum difficultate obtinuerunt ut ad eum episcopus cum paucis haberet accessum. Et sic episcopo ad dominum regem veniente, super premissis respondit eidem quod super hiis que sibi precedenti responsa fuerant et oblata ex parte regis deliberaverat prout melius secundum Deum et honorem Dei et ecclesie poterat et quod de primo art., videlicet de deliberatione hominum Sancti Marcelli qui detinebant in carcere prout curia regis asserebat pro eo quod fecerant contra bannum domini regis non oportebat facere mentionem quia nullus talis detinebatur in carceris ipsius regis.

De aliis vero articulis contentis in responsione regis, tam de hiis de Sancto Marcello quos dicebat prepositus detineri tam pro negligencia decani et capituli Sancti Marcelli quam pro eo quod ipsi fecerant conveniri prepositum Parisiensem coram officiali predicto, necnon et de preposito domini episcopi ac hominibus et hospitibus suis ipsis decano et capitulo ac domino.. episcopo reddendis, si repeterent eosdem sub recredentia. Et de hoc quod dominus rex eligeret certos de consilio suo pro suo libito voluntatis qui de articulis super quibus erat dissensio inter ipsum et ecclesiam ordinarent, auditis rationibus utriusque partis, prout sibi videtur expedire.

Ita quod rex et pars ecclesie quecumque illi a rege nominandi ordinarent vel statuerent super hiis inperpetuum observarent, respondit dictus episcopus quod hoc sana consciencia, salvoque ipsius juramento ac salvo jure ecclesie sue, eo modo quo sibi responsum fuerat non poterat acceptare, nec in hoc consentire, supplicans tamen domino regi humilis et devote pro Deo et Beata Virgine, matre ejus, ac honore ecclesie, ut sibi placeret super hiis cum ecclesia amicabiliter tractare et informationem super jure ecclesie recipere, sicut alias temporibus suis et predecessorum suorum in similibus erat fieri consuetum et quod non vellet taliter contra bare (?) et quod haberet bonum super hoc consilium.

Qui rex respondit.. episcopo Eatis cum Deo, non intendo aliud facere. Episcopo vero recedente, ex parte cujusdam canonici Parisiensis de consilio episcopi existentis supplicatum fuit regi utrum placeret ei quod dominus episcopus aliquantulum expectaret vel aliquis ex parte ipsius ut aliud haberent responsum.

Quo audito dominus Johannes de Acon ibi presens dixit : Pro nichilo remaneret episcopus vel alius pro ipso quia dominus rex non faciet sibi aliud. Et incontinenti idem rex in propria persona respondit : Non remaneat episcopus nec alius pro ipso, quia nichil aliud sibi faciam nec respondebo.

Ista sunt dicta ipsa die sabbati, presentibus domino Johanne de Acon, episcopo Dolensi, domino Radulpho de Estrees, marescallo Francie, Nicolao de Carnoto, clerico domini regis, Guillelmo, archidiacono in ecclesia Parisiensi, domino Jodoino de Aurelianis, magistris Bertaudo de Sancto Dyonisio, Thoma Morel et Dyonisio de Falesia, canonicis Parisiensibus.

Qua dura responsione audita sine spe pacis et misericordie recesserunt, tunc dictus prepositus, furore ardentissimo accensus, antequam contra ipsum ad aggravationem sententiarum in aliquo procederetur, bona ecclesie Sancti Marcelli et dictorum decani et capituli et hospites eorundem cepit et capi fecit ubi ea invenire poterat in jurisdictione eorundem, necnon blada decimalia ipsorum per ipsos collecta et reposita in sua grangia propria apud Vitriacum, fecitque similiter apud Vitriacum in duabus ecclesiis parrochialibus ejusdem ville publice preconizari ne quis sub periculo amissionis omnium que poterant forefacere regi eisdem decano et capitulo aliquid solveret in quo ; qua cumque ex causa teneretur eisdem, sed totum capiebatur in manu regia, propter quam inhibitionem redditus, proventus et decime eorum et alii fructus quam plurimi qui eisdem debebantur in dicta villa, in qua consistit magna pars proventuum ipsorum decani et capituli et ecclesie eorundem, detinentur taliter arrestati, fecitque nichilominus magnam partem dictorum bladorum decimalium triturari et de dicta grangia asportari et facit premissa per suos servientes custodiri, quibus de bonis ipsorum decani et capituli et ecclesiarum omnia necessaria subministrat, fecitque postea, ut magis eos opprimeret, majorem eorumdem de Vitriaco capi et una cum aliis Parisius in Castelleto carceri mancipari. Postea vero manum porrexit ad bona domini Parisiensis episcopi capiendo seu capi faciendo, omnem ejus temporalitatem et bona temporalia cujuscumque condicionis existant et ubicumque sint ad ipsum racione episcopatus et ecclesie Parisiensis spectancia, ita quod solum modo sibi remanet emolumentum sigilli curie sue, quod quasi totaliter evacuabitur si diu duret ista tempestas, et capiceria Parisiensis ecclesie que tantum in oblationibus fidelium consistit. Necnon procuravit idem prepositus dominum Parisiensem episcopum citari ad Parlamentum coram rege ad respondendum ad ea que ex parte regis contra ipsum proponerentur, et alia citatione citatus est in quibusdam causis appellationis que a quibusdam interponi dicuntur ab auditorio ballivi sui ad dominum regem, ut dicit, licet idem episcopus ac ejus predecessores, nomine ecclesie Parisiensis, sint et fuerint a tempore a quo non extat memoria, in possessione vel quasi libertatis hujusmodi, quod nunquam coram aliquo rege Francie seu ejus mandato in aliquo responderunt sive principaliter sive per appellationem fuerint coram eo vocati seu citati, licet de hoc idem dominus rex et ejus predecessores multociens laborarent.

Quid plura omnes hospites de terris ecclesiarum predictarum fugiunt et recedunt nec sunt ausi propter ipsius prepositi furorem in eis habitare qui inibi solebant plena libertate gaudere, et nisi Dominus per suam misericordiam apponat consilium et in brevi, nobilis Parisiensis ecclesia cum sibi subditis et suis juribus ac libertatibus, quod Dominus avertat, penitus subvertetur. Jam etiam pro firmo a pluribus asseritur quod iste prepositus per suas tirannizationes terram Parisiensis episcopi per annum quemlibet inperpetuum usque ad valorem 500 l.p. deterioravit, nec tamen adhuc est annus elapsus quod fuit in Parisiensem prepositum procreatus.

Notes

2 Corr. de Canaberiis, rayé.

3 Mot ajouté en interligne.

4 Super hoc en interligne.

5 Ms : regis

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Griefs du Chapitre de Notre-Dame de Paris (Archives nationales, L 464, n°25)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete122/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page