IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Après enquête du bailli de Rouen, don d'un fief valant 20 l. t. de revenu à Guillaume de Brucourt, chevalier

Archives nationales, JJ 45, n°121

Enquête

[1]

Carta super donatione facta Guillelmo de Bruecort de 8 l.tur. ratione servicii in guerra Flandrensi exhibiti d. regi.

[Ph.] Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum Nicolaus Malesmains, miles, nobis in excambium tradidisset feodum quod habebat apud Tresseneule quod tenebat a Guillelmo de Bruecort, milite, ratione sui de Roymesnil et dictus Guill. nos requireret quod nos de [fol. 82] dicto feodo nobis in scambium tradito eidem faceremus talia deveria seu servicia qualia dictus Nicolaus Malesmains eidem faciebat et facere tenebatur tempore quo dictum feodum tenebat, requir[er]etque idem Guillelmus quod, deducto jure quod habebat in dicto feodo, dictum feodum sibi ad firmam perpetuam traderemus, et hec nallivo nostro Rothomagensi mandassemus fieri, et quod valorem dicti feodi sciret et in quibus rebus erat et quantum deduci debebat dicto Guillelmo de Bruecort pro deverio seu servicio ejusdem, et si commodum nostrum esset in tradendo eidem Guillelmo dictum feodum ad feodalem firmam, retulissetque dictus ballivus nobis quod de valore dicti feodi se diligenter informaverat et quod per informationem invenerat quod dictum feodum valebat 20 l.tur. et emolumenta que causa dominii dicti feodi pertinere poterant ad dictum Guillelmum valebant circiter 40 s.tur., ita quod deductis dictis 40 s., id quod ad manum nostram devenire poterat valere deberet 18 l.tur. vel circiter ; nos, intellecto per relationem dicti ballivi nobis fore utile in tradendo dicto Guillelmo dictum feodum ad feodalem firmam dictarum 18 l.tur. nobis annuatim de cetero solvendarum eidem Guillelmo tradidimus dictum feodum pro dictis 18 l. nobis quolibet anno solvendis, quod quidem feodum situatum est in tenementis et valoribus infrascriptis, videlicet :

Item pro illa parte quam habebat in molendino sito in dicta parrochia 7 l. cum dominio, servitiis et simplici justicia ad dicta feodum et molendinum et pratum pertinentibus, retentis tamen nobis placito spate, juribus patronatus ecclesiarum seu beneficiorum ecclesiasticorum et feodis integris et eciam divisis, si que essent, prout hec in nostris super hujusmodi tradicione confectis litteris quas penes nos cancellatas retinuimus, videbimus plenius contineri. Nos obtentu grati servicii nobis a prefato Guillelmo in Flandrensi exercitu et alibi diu et fideliter impensi, de predicta feodali firma 18 l.tur. 8 l.tur. gratiose remittentes eidem perpetuo, volumus ac eidem tenore presentium concedimus quod predictus miles ejusque posteritas ac causam ab eo habituri predictum feodum ad feodalem firmam 10 l.tur. nobis annuatim de cetero solvendarum perpetuo teneant, habeant et possideant, modis quibus supra, salvo tamen in aliis jure nostro et quolibet alieno.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Après enquête du bailli de Rouen, don d'un fief valant 20 l. t. de revenu à Guillaume de Brucourt, chevalier (Archives nationales, JJ 45, n°121)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete108/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page