IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Suite de l'enquête sur la garde des églises de Bretagne. 1312

Archives nationales, J 241, n°263

Enquête

[1]

In nomine Dei. Amen. Anno a Nativitate ejusdem MoCCCo duodecimo, die martis proxima ante Cineres Sacros, mense februarii, pontificatus sanctissimi patris ac domini domini Clementis, divina providentia pape quinti anno septimo, per presens instrumentum cunctis pateat evidenter quod in mei Gaufridi Pelion, clerici, tamquam coram publica persona et testium subscriptorum present. constitutus humilis abbas monasterii Beate Marie Belli Portus exibuit litteras infra scriptas, non abolitas, non cancellatas nec in aliqua parte sui viciatas, sed omnis suspicionis nota carentes, sub veris et integris sigillis, ut prima facie apparebat, sigillatas, formas que sequitur continentes.

— Forma vero prime littere talis est ut sequitur : Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris quod ego Alanus Henrici comes filius recepi in protectione mea omnia que ad Sanctum Rionem et ad Sanctam Mariam de Belloportu spectare noscuntur, terram et homines et alia jura sua et dona que ab antecessoribus meis et ab aliis hominibus in elemosina predictis locis et fratribus eorundem locorum data sunt et danda. Et concessi eisdem homines quos aliunde aduxerint. Preterea donavi eis et concessi amore Dei et caritatis intuitu quantum terre remanet post maris retractationem circa insulam Beati Rionis pro territorio, prestito Dei ad evangelia sacramento quod pro posse meo hec omnia suprascripta defenderem et manutenerem. Et hec primus juravi. Et Alanus filius Urvey Rufi, et Herveus Clericus et Guillelmus de Fulgeriis et Boserus filius Johannis et Henricus filius Alani, et Teren prepositus et prepositus de Lannolon et Glemarec filius Galteri Dimanac, et Oliverius filius Radulphi et Gaufredus filius Aufredi, et domina Petronilla, uxor mea, et Alienor sponsa domini Conani, et alii multi juraverunt et in (lire : ut) hoc donum ratum permaneat et inviolabile illud mei sigilli munimine roboravi et presenti scripto confirmavi. Actum hoc anno ab Incarnatione Domini MoCCoIIo.

— Forma vero secunde littere talis est : Universis hoc visuris frater Robertus, Dei patiencia abbas ecclesie de Lucerna, Premontratensis Ordinis, Abricensis dyoc., et totus ejusdem loci conventus humilis salutem in Domino. Noveritis nos habere et legisse et diligenter quasdam litteras sigillo Alani, domini de Goelar, filii Henrici comitis inspexisse, formam que sequitur continentes :

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Alanus dominus de Goelar, Henrici comitis filius, assensu P. uxoris mee et Stephani et Conani, fratrum meorum, naronumque meorum consilio edificavi abbatiam secundum ordinem Premonstrati, in loco qui dicitur Bellus Portus, ad honorem Dei et Sancte Marie, omniumque sanctorum, pro salute anime mee et Henrici comitis, patris mei, et Matillis, matris mee, et P. uxoris mee et omnium predecessorum et successorum meorum, dedique Deo et canonicis regularibus in prefata abbatia Deo servientibus, in puram et liberam et perpetuam elemosinam, locum ipsum in quo eadem abbatia sita est quem emi de proprio meo de Rollono preposito et Gaufrido filio Angoi et Gaufrido filio Guiomar, Glemarec filio Quiloc, Urnone filio Sacerdotis, Eud. filio Romani, Eud. filio Dileys, Gaufrido filio Paris, filiis Caradot, filio Guingayn, filio Yllarii, Guillelmo filio Hamon, Le Sonart. Et villam comitisse et avie mee que dicitur Caraburon et Campum Marie et molendinum similiter comitisse et aliud molendinum juxta positum et decimas frugum parrochie de Plozoc quas tunc temporis in manu mea tenebam et totum redditum avene que michi debebatur in Plozoc et lanam et pelles arietum meorum et totum nemus meum de Plozoc, retento michi calfagio moderato quando perendinabo apud Castellum de Corroyc et totum dominicum circa prefatum nemus positum quod per metas et fossata dividitur ab alia terra. Dedi insuper forestarios et redditum illum quem michi reddebant pro forestaria prefati nemoris et pro villa terre que dicitur villa Berhant. Preterea dedi terram que dicitur Ron Audrein et landas juxta a parte ocidentali, et alias landas juxta prefatum nemus et sub nemore usque in aquam de Correc cum pratis juxta eandem aquam positis. Dedi et salagium meum et redditum siccarum meum de Plozoc et de Kariti et eccl. de Kariti et ecclesiam de Lanvenez et ecclesiam de Brihat cum omnibus pertinenciis eorum et insulam de Buignig et in Peupoul minagium frugum et consuetudinem salis et piscium. Dedi et terram anserum et terram Sancti Rionis que vocatur Gervenes cum omnibus suis pertinenciis et quantum terre mare permictit desitari circa prefatam insulam ut sic minihi. Dedi et in plebara molend. canum et totum feodum Orgon de Maceriis, salvo jure domini. Dedi ad hoc prefatis canonicis decimam omnium molendinorum meorum de Castro Audrein, bladi scilicet et fulonum et sex ecclesias in Goelor cum pertinenciis earum que ad presentationem meam pertinebant de jure, et maxime ex pace conformata inter me et Jocelinum, Briocensem episcopum, auctoritate in dictum a Sede Apostolica delegatorem, videlicet R. de Poille, archediaconi et G., precantor Gaufridi de Bruto Archadi, canonici Costensis, scilicet ecclesiam de Plebara, ecclesiam de Plelor, ecclesiam de Ploha, ecclesiam de Ymas. Dedi et in episcopatu Trecorensi, per manum G., episcopi Trecorensis, ecclesiam de Plenagat cum omnibus pertinenciis. Preterea dedi prefate abbatie mauglia de episcopatu liconensi, scilicet in stoha de Valtan omnes ecclesias ad presentationem meam pertinentes, videlicet ecclesiam Omnium Sanctorum de Valtan, ecclesiam de Bernelobi, ecclesiam de Berlebi, ecclesiam de Hauteclere, ecclesiam de Ravendale, ecclesiam de Bergelay, ecclesiam de Hauverdebi, ecclesiam Alennardebi, ecclesiam de Besebi cum omnibus pertinenciis earundem, et ad vestituram canonicorum decem libr. streligorum annuatim in manerio meo de Ravendale dedi prefatis canonicis percipiendas. Dedi adhuc supedictis canonicis in omnibus forestis meis Britannie ad libitum suum, ligna ad faciendum omnia edificia sua nova et ad reparandum vetera. Dedi iterum eisdem canonicis et concessi in predictis forestis meis panagium porcorum suorum et panagium ceterorum animalium suorum et sedes duarum piscarum in mare.

Hec omnia suprascripta dedi, ut dictum est, et concessi abbatie et caonicis Sancte Marie de Bello Portu in puram et liberam et perpetuam elemosinam, cum omni libertate et quitantia perpetuis temporibus possidendi, et ut rata et incuncussa teneantur in perpetuum presentis carte et sigilli mei munimine corroboravi.

Actum est id publice anno ab Incarnatione Domini MoCCoIIo, presentibus hiis : Gaufrido episcopo et H. archidiacono Trecorensi, Gaufrido de Begar, Eudone de Comaloen, Ansgato de Ludna abbatibus, al. arch. Guillelmo Rabini, cantore, Guillelmo, decano Briocensi, Nicholao presbitero, Herveo clerico, Eudone Nigro, Tuchoret, militibus et multis aliis clericis et laicis. Quod scimus, loquimur, et quod vidimus testamentum testibus sigillis nostris. Datum anno Domini MoCCo nonagesimo quinto, die jovis ante Ramos Palmarum, qua die erant littere dicti comitis integre, non cancellate, non abolite nec in aliqua parte viciate. Datum ut supra.

- Tenor tertie littere talis est :

Universis presentes litteras visuris et audituris Johannes, dux Britannie, miles, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos, cum assensu Johannis, filii nostri primogeniti, omnes donaciones, concessiones, elemosinas factas et emptiones et alias possessiones quas religiosi abbas et conventus monasterii Belli Portus Premonstratensis Ordinis, Briocensis dyoc., habeant et possideant, tam in terris, pratis, nemoribus, grangiis, molendinis et aquis, et situm monasterii sui, cum clausuris et pertinenciis suis, pro redemptione anime nostre et animarum predecessorum nostrorum ratas habemus et gratas, et eas quantum in nobis est confirmamus, quitantes predictis religiosis in premissis omnibus et singulis omne jus, dominium et obeissantiam et justitiam altam et bassam que et quas in premissis omnibus et singulis hababamus et habere poteramus vel reclamare. Et eciam in hominibus eorum in terris dicti monasterii in ducatu Britannie jam aquisitis et aquirendis usque ad summam infra notatam manentibus et mensuris.

Volumus etiam et concedimus quod predicti religiosi aquirere possint in feodis nostris de Britannia usque ad 15 libr. in redditibus sub consimili libertate et non amplius. Et sciendum est quod nos recepimus dictos religiosos et dictos homines, dictumque monasterium et bona eorum in custodia nostra, salva fidelitate nostra. In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigillo nostro una cum sigillo dicti filii nostri dedimus sigillatas.

Datum die sabbati post Nativitatem Domini MoCCo sexagesimo sexto.

Datum sub anno, die, mense et pontificatu supradictis, testibus ad hec Eudone Prepositi, canonico Briocensi, procuratore domini regis Francorum, Johanne Lever, magistro Stephano Tallonaz et Guillelmo Guilloron, clericis, vocatis specialiter et rogatis. Quibus quidem anno et die abbas monasterii Beate Marie Belli Portus predictas litteras una cum papalibus litteris sigillo plumbeo et filio sirico sigillatis premissorum confirmatorias et approbatorias eorundem, ut prima facie apparebat, apud se retinuit et cum eo remanxerunt eedem una cum pluribus aliis litteris et munimentis super premissis ad conservationem et promotionem juris monasterii sui facientibus, sigillis dictorum comitum et plurium aliorum baronum1 sigillatis, ut asserebat idem abbas, ac se easdem loco et tempore competenti exibere.

Seing : Et ego Gaufridus Pélion, clericus, publicus auctoritate inperiali notarius predictis exibicioni et assercioni presens cum dictis testibus interfui, et ea propria manu scripsi et in hanc publicam formam redegi, signoque meo signavi rogatus. Qui quidem abbas hujusmodi instrumentum ac litteras fecit sui sigilli appensione communiri in testimonium premissorum.

Notes

1 ms. : banor.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Suite de l'enquête sur la garde des églises de Bretagne. 1312 (Archives nationales, J 241, n°263)", dans Belli Portus, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete10/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page