Matheron pour Avignon (chapitre cathédral Notre-Dame des Doms)

<<</>>>

NuméroP00993

Genrecharte

Date (précise)08/1196

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Avignon



Auteur

Matheron

Bénéficiaire

Avignon (chapitre cathédral Notre-Dame des Doms)

Regeste

Matheron vend à l'église Notre-Dame et à Rostaing, prévôt, pour le prix de 250 sous de Raimondins, sa part du fief d'Argenton et de Goyran et les droits qu'il y possède. Cette part consistait en un quart indivis, les trois autres quarts appartenant déjà à l'église Notre-Dame. - Acte passé devant le parloir du cloître.

Texte

Notum sit omnibus quod Anno Incarnationis dominice millesimo centesimo nonagesimo sexto, Mense Augusti, existentibus consulibus Villelmo de Sancto, Villelmo Isnardo Maliani, Pontio, Raymundo Catelli, Petro de Sancto Michaele, Petro Auvenicii, Pontio de Cadaleto et Villelmo Lauzafuga, et iudice Rostagno de Moreur. Ego Mataronus vendo et venditionis titulo trado, ecclesie Beate Marie et tibi Rostagno preposito et ceteris canonicis eiusdem ecclesie presentibus et futuris, portionem meam et ius totum quod habeo vel habere debeo in honore de Argentoso et de Goyranno, in terris, nemoribus, aquis, aquarumve decursibus et omnibus cultis et incultis, in quo videlicet honore ego habebam quartam partem pro indiviso, et Lusiardus habebat alias tres partes, quas dicte ecclesie Beate Marie iam vendidit. Vendo siquidem pretio ducentum quinquaginta solidorum Raimundensium de quibus satisfactum esse michi solutione profiteor. Et si plus valet totum Deo et ecclesie Beate Marie et canonicis presentibus et futuris dono et laudo in perpetuum; honorem autem predictum ecclesie et canonicis me semper salvaturum iure et deffensurum ac de cetero venditionem istam non revocaturum nec moturum moveri facturum per stipulationem et tibi Rostagno preposito promitto et omnes res meas inde tibi et per te ecclesie beate Marie pro evictione obligo. Facta est ista ante collucutorium claustri Beate Marie, in presentia Pontii Raimundi consulis. Testes alii interfuerunt: Rostagnus Bremundi, Vaufrancus de Prato, Joannes de Toloza, Beraldus Berengarius, Villelmus de Roca Acuta, Petrus de Aramone, Umbertus Rambaldi de Eremita canonici, Pontius Boneti, Pontius de Novis, Guillelmus Isnardi, Columbus cadorossa. Et ego Stephanus notarius testis interfui et auctoritate consulum et mandato venditoris et domini Prepositi presente instrumentum scribi feci et subscripsi et bulla consulum sigillavi.

Bibliographie

DUPRAT (E.), Cartulaire du chapitre de Notre-Dame des Doms, Avignon, 1932, p. 155-156.

Source de l'édition

Avignon, AD Vaucluse, G. Chap. Metr. 73-4, n°2. (copie XVIIe s.)

Comment citer cette notice

Acte n°224671 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte224671/. Date de mise à jour : 19/09/13. Première version : 10 juin 2010.